[Titulus et praefatio editionis Ovariensis:]

 

BREVIS AC PIA INSTITUTIO CHRISTIANAE RELIGIONIS, AD DISPERSOS IN HUNGARIA ECCLESIARUM CHRISTI MINISTROS ET ALIOS DEI SERVOS SCRIPTA, PER HEINRYCHUM[1] BULLINGERUM, TIGURINAE ECCLESIAE MINISTRUM.

ESAIAE XLIX.[47]

Festinabunt aedificatores tui; qui te evertunt,

et qui te vastant, à te exibunt.

 

OVARINI. M. D. LIX.

 

Pietate simul et doctrina clarissimo viro Iohanni Sebastiano[2] Fauschero, Sereniss.[3] Bohemorum Regis Maximiliani Concionatori, Graciam et pacem Dei precatur in Christo Iesu D. N.[4]

Cum diu apud nos delituisset Libellus sane aureolus excellentissimi Theologi Heinrychi[5] Bullingeri, ad rnoerentes sub tyrannide Mahumetica et papistica nostrae Gentis Fratres scriptus, operae precium esse duxi tandem ipsum emittere, quo se in tantis rerum discriminibus cum pii Ecclesiarum Pastores, tum etiam multi alii boni viri erigant et in vera ac syncera Christi doctrina fultiant. Cunque diu in animo meo versarem, cuius sub auspicio opusculum tam sanctum prodiret in lucem, tu mihi, vir clarissime,  praecipue occurrebas, qui inter tot insultus Satellitum Romae sanguinariae, quasi fluctibus aestuantis maris iactatus, summa cura ac vigilus Ecclesiam

I

CHRISTO Regi ac Pontifici unico non solum in Austria colligis, verum tuo apud Principem Catholicum patrocinio etiam in calamitosissima Hungaria eiusdem Christi vexillum erigis, eum meticulosis profugisque ob Antistitum Pontificiorum barbaram tyrannidem verbi DEI veris Ministris, spem animumque reddis. Quibus tuis ex afflatu divino factis omnium Praesulum larvatorum (qui in domibus Regum suam tantum rem agunt) functiones non solum superas, verumetiam plane Epicureas Lucianicasque esse delitias et eum dispendio plurimarum animarum eoniunctas iamdudum testatus es. Fac itaque, vir praestantissime, ut et in posterum talem summi Ducis CHRISTI Athletam nobis te praebeas, quo miserae oviculae Salvatoris, per illos in faucibus haereditarii nominis Christiani hostis bruta socordia desertae ac neglectae, in ovile Christi recolligantur, ac tandiu in officio pietatis contineantur, donec Pater misericordiarum, respectu unigeniti Filii sui, manus suas exerendo, graves simul per aliquem Heroum lupos gregi Christi parcere nescientes ab ovili Dominico propulsaverit. Vale in perpetilum et hoc qualecunque nomini tuo dicatum aequi bonique consulas. Altemburgi Pannoniorum, Idibus Novembris 1559.
R.T. obsequentiss
[6].

Gallus Huszár Anaxius,

Minister Ecclesiae Altemburgensis

II

[Titulus et praefatio editionis Claudiopolitanae:]

 

LIBELLUS EPISTOLARIS, A PIO ET DOCTISSIMO VIRO, HEINRYCHO[7] BULLINGERO, TIGURINAE ECCLESIAE IN HELVETIA PASTORE FIDELISSIMO  ET VIGILANTISSIMO, PRESSIS ET AFFLICTISS[8]. ECCLESIIS IN HUNGARIA, EARUNDEMQUE PASTORIBUS ET MINISTRIS TRANSMISSUS.

ANNO DOMINI M.D.LIX.

Typographus omnibus Ecclesiarum Ministris per Hungariam et Transsylvaniam Christum sapere et vivere.

Veteri superstitioni addicti querulantur, apud cultores Evangelii nulla conspici miracula: qua calumnia Veritatem Christi enervare nituntur. Porro si plane caeci non essent, quotidiana miracula illis in oculos incurrerent. Sicut illud divinum et stupendum, quod Deus has regiones, iam iam impulsas et nutantes, speciali sua cura, contra tot potentissimorum hostium, sub tenella sereniss[9]. Principum nostrorum umbra tuetur atque defendit. Ad hanc magnam benignitatem nequaquam nos, qui infinitis vitus scatemus, Deum impellimus: Verum multi pii et praestantes viri, quorum vota pro nobis apud Deum valent, ex quorum numero est. et author libelli huius. Quare et nos veternum excutiamus, piaque exempla sequamur. Grata sit etiam piorum virorum pro nobis sollicitudo; et oremus, ut Deus vulnera nostra sanet: amen.

III

[Salutatio]

Fidelissimis Pastoribus, et Sanctis Dei Ecclesiis dispersis per Hungariam, Fratribus in Christo honorandis et dilectis, gratiam et pacem a Deo Patre nostro per Dorninum nostrum Iesum Christum precatur eiusdem Iesu Christi servus, Heinrychus Bullingerus, Tigu-rinae Ecclesiae Minister in Helvetia.

[Gratiarum actio. Argumentum.]

Gratias ago elementissimo Deo Patri nostro per Dominum nostrum Iesum Christum, quod vos ex Antichristianis tenebris vocavit in dilecti Filii sui admirabilem lucem: seduloque gratiae eius supplico, ut idem quod coepit in vobis fundare regnum suum, provebat et conservet in diem usque illum, quo Dominus noster Iesus Christus magna cum gloria venturus est iudicare vivos es mortuos. Quem quidem diem ea de causa non procul abesse existimo, quod sanctorum Dei Prophetarum et Apostolorum vaticinia de ultimis illis temporibus sic depraehendimus adimpleta, ut etiam pura Evangelii praedicatio post tantam Antichristi potentiam et seductionem, nunc rursus toti fere mundo innotuerit. Ego certe eum intelligerem, ex optimorum vestratium virorum literis inde ad me missis, Evangelium Christi Domini vobis etiam, qui longe lateque per Hungariam sub imperio magni Turcae dispersi estis, adeoque in ipsa Thracia et

IV

Constantinopoli urbe regia annuntiari, meos quoque volui adiicere currentibus in via Domini stimulos, ac de fidei et spei nostrae certitudine colloqui vobiscum, ut quemadmodum coepistis, ita etiam per gratiam Dei constanter perseveretis ingredi in viis Domini. Quia enim fideles testantur lucubrationes meas, quas iam annis aliquot ad utilitatem Ecclesiarum multis viris bonis urgentibus edidi, vobis esse acceptas, non potui non sperare hoc meum scriptum, quod vobis singulariter dicatur, fore gratissimum.

Dominus Iesus, Rex et Pontifex noster unicus, concedat mihi apud vos loqui, et vos ea recipere, quae faciunt ad solius ipsius gloriam et animarum vestrarum salutem: Amen.

Ac inprimis scio adversarios graves et multos, sicuti in nostris, ita in vestris quoque partibus totos in hoc esse, ut nos ex statione nostra propellant, et doctrinam fidemque nostram de mendacio reddant suspectam. Ideo novationem et dissidia in religione oborta, veluti certissima falsitatis argumenta obiectare.

Qui sint novatores in religione

Caeterum quis nesciat novatores esse, qui post traditam veritatis a Christo Domino et ab Apostolis eius doctrinam, novam et alienam ab illa cominiscuntur, proferunt atque tuentur, hoc est, qui non contenti ea doctrina, quae nobis veteri organo, in libris, inquam, utriusque Testamenti tradita est, dogmata

v

insuper multa et ritus varios, neque in illis traditos, neque cum illis consentientes; sed per omnia discrepantes, pro suo confingunt et decernunt arbitrio? Rursus quis nesciat novatores non esse, qui omnia sua ad antiquissimas referunt Scripturas, omniaque sua Scripturis divinis probari postulant? Paulus: Obsecro vos fratres, inquit, ut consideretis eos, qui dissidia et offendicula contra doctrinam, quam didicistis, gignunt, et declinetis ab eis. (Rom. 16,17.)

Discessio

En praecipit Apostolus discessionem ab illis, qui dissidia et offendicula gignunt. Contra doctrinam, quam didicistis, ait; non contra doctrinam, quam discetis.

Atqui posterius et aliquot post Apostolorum mortes seculis aecesserunt seu orta sunt illa dogmata et ritus, quos obtrudunt nobis Papistae, et propter quos ab illis recessimus. Proinde, quod fecimus, ex praecepto Apostolico fecimus, ut inde nobis laus, non vituperatio debeatur.

Praedixit idem Apostolus fore in postremis temporibus, ut quidam a fide deficiant, attendentes spiritibus impostoribus et doctrinis daemoniorum, non retinentes doctrinam sanam, sed deligentes sibi doctores mendaces, qui fabulas doceant. (2.Tim. 3,1. et 4,3-5.) Contra hos quoque non aliud dat consilium quam

VI

discessionem ab eis, et ne quid recipiamus alienum a doctrina apostolica vel sacra Scriptura, quae possit eruditum reddere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu. Et addit mox: Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, ad institutionem, quae est in iustitia: ut integer sit Dei homo, ad omne opus bonum apparatus.

Omnia verae pietatis plene compraehensa esse sacris Literis

Consequens itaque falsissimum esse, quod pro fundamento dogmatum et rituum suorum collocantes dicunt: Non omnia, quae ad salutem et perfectam Ecclesiae institutionem pertinent, sacris esse pro dita Literis; et idcirco quibusdam traditionibus et Ecclesiae institutis aut constitutionibus ad sarciendos Scripturae defectus opus esse. Paulus enim diserte dixit, sacras Literas posse eruditos reddere ad salutem per fidem. Item, Scripturam utilem esse ad omnes res necessarias et utiles Ecclesiae, ad doctrinam, ad confutationem, ad assertionem, ad reformationem, ad institutionem. Addit: Ut integer sit Dei homo, ad omne opus bonum apparatus. (2.Tim. 3,15-17.) Quid, obsecro, in his requiras?

VII

Et iterum idem ille: Haec tibi scribo, ait, sperans fore, ut veniam ad te cito; quod si tardius venero, ut noris quomodo oporteat te in domo Dei versari, quae est Ecclesia Dei viventis, columna et basis veritatis. (1.Tim. 3.) En dicit Apostolus se ei formam scripta Epistola tradidisse, docentem, quomodo oporteat versari in domo Dei, quae est Ecclesia, columna et basis veritatis, eo, quod in divinam recumbat veritatem, aedificata super firmam petram Christum, ex quo habet, ut sit et ipsa firma petra et veritas consistens contra portas inferorum. (Matth. 16,18; Eph. 2,20-22; 1.Pet. 2,4-5.)

De traditionibus

Quod attinet ad traditiones Apostolorum, quas fingunt oretenus et veluti per manus, non per scripta posteris esse traditas: Non negamus Apostolum alicubi meminisse traditionum. Sed contendimus Paulum non eas intellexisse, quas adversarii de usu imaginum. in .templis, de missa celebranda, de oratione pro defunctis et invocatione divorum similibusque nugis eomminiscuntur. Haec enim pugnant cum scriptis Apostolorum. At constat Apostolos Spiritu veritatis instructos. contraria ct pugnantia inter se non tradidisse.

Addimus his et illud, ea, quae aliquando viva voce sub titulo traditionum sunt

VIII

proposita Ecclesiis, demum ab ipsis Apostolis Apostolorumque discipulis relata esse in uteras, ut iam in ipsis Scripturis etiam vivas traditiones (quantum saluti nostrae sufficit) habeamus compraehensas.

Etenim beatus Lueas in prooemio Evangelii sui manifeste testatur se scripto compraehensurum, quae in Ecclesia tunc erant certissimae fidei res, sicut tradiderant, qui ab initio suis oculis viderant, ac pars aliqua eorum fuerant, eorum quae narrabant. (Luc. 1,1-4.)

Et quanvis obiici soleat multa praeterea faeta aut dieta esse, quae scriptis compraehensa non fuerint, sicuti ipse testatur Ioannes Apostolus, idem tamen semetipsum exponens, addit: Haec autem scripta sunt, ut credatis, quod Iesus est Christus, Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis per nomen eius. (Ioan. 20 et 21.) Sufficit ergo quod scriptum est, ad fidem plene informandam et ad vitam aeternam parandam. Quid post haec requiras amplius?

Traditio Pauli fuisse dicitur, ut mulier tecto sit in Ecclcsia capite, ut ibidem taceat et ministeria sacra non obeat, et ut fideles pauperes manibus laborent. Cunque ipse profiteatur has esse traditiones; attamen easdem ex Scripturis demonstrare et easdem his confirmare contendit. (1.Cor. 11,2-16; 1.Cor. 14,34;

IX

1.Tim. 2,12; 2.Thess. 3,6-12.) Ad Scripturas ergo provocamus iure optimo, quoties adversarii traditiones nobis obiiciunt.

Urgent traditiones alicubi[10] Irenaeus et Tertullianus, veteres Ecclesiae scriptores, et cum iis nonnulli alii Ecclesiae Doctores, sed in his potissimum, quod Scripturae utriusque Testamenti, quas canonicas appellamus, divinitus sunt traditae, et illae ipsae pie secundum analogiam fidei exponendae. Denique Symbolum Apostolicum, ipsam veram fidem vere complecti. Consentiunt haec omnia cum Scripturis: unde nemo nostrum illas traditiones reiicit, et si quae sunt huius generis aliae. Veteres vero alicubi[11] commemorant traditiones, quae ut ab omnibus Ecclesiis non fuerunt concorditer receptae, ita nihil momenti ad salutem, aut inter semetipsas iustae consensionis habent, de quibus alias.

Obiiciunt plurima Christianae fidei mysteria in Scripturis non exprimi, ut illud, quod credimus: Deum esse unum essentia, trinum in personis; Christum Patri esse consubstantialem; eundem constare duabus naturis in una indivisa persona, habentem animam rationalem; Spiritum Sanctum procedere a Patre et Filio. Quae quidem omnia mihi ante annos aliquot scripto edito obiecit Ioannes

X

Cocleus, homo pestilens et Scripturarum sanctarum hostis professus. Caeterum Domino iuvante demostravi edita Responsione[12], omnia haec adeoque omnia ad fidei ct pietatis perfectionem pertinentia plene Scripturis divinis esse compraehensa et tradita Ecclesiae, et Ecclesiam ipsam Pastoris solius vocem agnoscere, alienorum non agnoscere.

De authoritate Ecclesiae, Conciliorum et Patrum

Si qui ergo nobis obiieiunt Ecclesiae authoritatem, Conciliorum decreta, Patrum eruditionem, sanctiomoniam et vetustatem, meminerimus Ecclesiam esse sponsam Christi, sponsam autem fidem servare sponso, ac solius voci sponsi intendere. Constat enim Ecclesiam omnem authoritatem habere ex verbo Dei; hoc enim colliguntur et conservantur Ecclesiae. Placuit Domino Ecclesia Israelis, quandiu perstaret in verbo Dei; ubi deflexit, appellatur ab omnibus Prophetis

XI

concorditer adultera et scortum diaboli. (Isaia 1,21.) Fuit in Iuda et Israele Ecclesia Dei a temporibus Salomonis ad seculum usque Iosiae Regis: Sed quantas quidem hic tollit abominationes, quarum aliquot duraverant a temporibus Salomonis, et originem ex ipso Salomone trahebant? Nullum habuisset locum apud Iosiam Regem laudatissimum, quod hodie multis videtur esse irrefragabile: Ecclesia non errat, regitur a Spiritu Dei; tot iam seculis hoc usurpatum fuit; tot fuerunt pii et religiosi reges, Asa, Iosaphat et Ezechias, quorum nullus excelsa et alias abominationes sustulit: non debet ergo Iosias illa tollere. Sustulit enim illa omnia, et laudem meretur a Deo, ut regibus post Davidem praeferatur omnibus. (2.Reg. 22.et 23.)

Quid ergo obijeitur nobis vetustas, quid obiiciuntur illustres personae, quid sanctitas et cruditio maiorum? Haec omnia Iosiam impedire potuissent; sed cum inspicit verbum Dei, ac cernit quid hoc praecipiat, relictis aliis omnibus consuetudinibus, ritibus, personis et testimonus, totus in obedientiam et executionem verbi Dei effunditur. Ac revera vetustiores, sanctiores cruditioresque sunt Prophetae Dei, adde et Apostoli Christi, quam omnes omnium seculorum Patres, Doctorcs et Episcopi.

XII

Consensus regnorum et conciliorum

Si quis vero arbitratur consensionem tot conciliorum et regnorum[13] facere ad comprobationem receptae alicuius religionis, quanti quaeso fiet a nobis consensus omnium Patriarcharum, Prophetarum et Apostolorum in ea religione, quam nos hodie traditam ex Scripturis recepimus? Si quis nobis ampla Regna Galliae, Hispaniarum, Italiae, Germaniae[14], magnam partem Poloniae et Pannoniarum recenseat, unius Pauli labores plura nostrae religioni consentientia Regna dabunt. Hic enim a Hierosolymis et circumiacentibus regionibus omnia ad Illyrium usque Evangelio Christi implevit. (Rom. 15,19.)

[Augustinus.]

Pie ergo et religiose Beatus Augustinus iudicavit, dum solis libris canonicis credendum esse putavit: Alios, inquit, ita lego, ut quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt, sed quia mihi vel per illos libros canonicos, vel probabili ratione, quod a vero non abhorreat, persuadere potuerunt. Idem adversus Maximinum Arrianorum Episcopum libro III. disputans: Sed nunc, inquit, nec ego Nicaenum, nec tu debes

XIII

Ariminense[15], tanquam praeiudicaturus, proferre concilium, nec ego huius, nec tu illius authoritate detineri: Scripturarum authoritatibus, non quorumcunque propriis, sed utrisque communibus testibus, res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione concertet. Provocavit ergo ipse Augustinus a patribus et conciliis ad Scripturas.

Vos ergo, fratres in Domino charissimi, in iis persistite, quae nobis tradita sunt ex Scripturis. Omnia denique ad regulam Scripturarum probate (1.Thess. 5,21.), et ea, quae a Scripturis sanctis aliena sunt, quocunque tandem fuco tingantur, repellite.

Deus in Christo omnia dedit nobis vitae et salutis

Porro veracissimc haec Scriptura sancta docet, Deum conditorcm omnium, summum esse bonum, bonorumque fontem unicum et aeternum, qui se nobis in Filio singulariter aperuerit, et in Filio omnia vitae et salutis contulerit: ita ut qui vera fide unicum Dei Filium possideat, omnia vitae et salutis perfectissime possideat, neque aliis opus habeat supplementis.

Contenderunt quidam viventibus adhuc Apostolis ex factione Pharisaica falsi fratres Christum unum ad salutem non sufficere,

XIV

nisi et Circumcisio et observatio Legis accederet, opus, inquam, et meritum nostrum. Caeterum ea sententia graviter repulsa est, universalis et Apostolicae synodi decreto, quod continetur synodica actione et Epistola compraehensum in Actis Apostolorum capite decimo quinto.

Christus finis legis aperit nobis Scripturas, unicus Ecclesiae Magister

Christus ergo est lux mundi, habens clavem Davidis et potestatem in coelo et in terra, qui mysteria regni Dei et Scripturarum clare nobis aperit, datus a Patre coelesti Ecclesiae Doctor et Magister. Hic proponit nobis Prophetas et  mittit Apostolos. Hi certe testantur se nihil extra id docere, quod non prius traditum sit in Lege et Prophetis. Ipse enim Dominus: Scrutamini, inquit, Scripturas, et illae sunt, quae testantur de me. (Ioan. 5,39.) Et Paulus dicit se vocatum ad praedicandum Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis. (Rom. 1,1-2.)

Rursus ergo coelestis Doctor et Magister noster Christus commendat nobis Scripturas, ut ex illis discamus salutem nostram. (Luc. 16,29-31.) Quorsum autem pertinet post ipsum Dei Filium, post Prophetas et post Apostolos, alios nobis coacervarc Doctores'? Non quod reiiciamus Ecclesiae Doctores, Scripturas sanctas

XV

sancte exponentes, vel haereses et haereticos confutantes, ac sua ex Scripturis legitime probantes, sed quod horum omnia Seripturis probari, et non Scripturam ipsiusque Filii Dei doctrinam ipsis subiici contendimus.

De iustificatione

Eadem Scriptura et doctrina Doctoris et Pontificis summi, Domini nostri Iesu Christi, plene nos erudit de iustificatione vera Christiani hominis, quae quidem primas obtinet in dogmatibus, erudiens nos, propter quid absoluti a peccatis et liberati a poenis inferorum commeritis filii Dei efficiamur haeredesque omnium bonorum Dei et vitae aeternae. Nimirum non propter nos et nostras virtutes, sed propter Christum, verum Deum et hominem, crucifixum pro nobis ct resuscitatum ex mortuis.

Talem autem ostendit nobis ordinem salutis nostrae. Ante omnia docet inspicere Deum Patrem misericordiarum, qui gratis homines elegit et gratia sua iustificat. Non enim est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei, ut secundum electionem propositum Dei maneat, non ex operibus iustitiae, quae faciebamus nos, sed ex miscricordia et vocante.

Occurrit autem secundo loco ipse Christus Dominus, propter quem Pater coelestis nobis est misericors, et in quo nos complectitur. Paulus enim: Deus, ait, praedestinavit nos, ut adoptaret in filios per Iesum Christum,

XVI

in sese, iuxta beneplacitum voluntatis suae, ut laudetur gloria gratiae suae, qua charos nos reddidit per illum dilectum. (Eph. 1,4-6) Quoniam in illo complacitum est Patri universam plenitudinem inhabitare, et per cum reconciliare cuncta erga se, pacificatis per sanguinem crucis eius, per enudem, sive quae in terra sunt, sive quae in coelis. (Col. 1,19-20.)

Quae quidem praevidens Esaias sanctissimus Dei Propheta: Omnes, inquit, nos tanquam oves erravimus, quisque viam suam sectatus, Dominus autem coacervavit in eum omnium nostrum iniquitates. Ipse portavit nostras infirmitates, et dolores nostros ipse baiulavit. Nos existimabamus eum a Domino percussum, ipse vero vulneratus est propter transgressiones nostras, et attritus est propter scelera nostra. Mulcta enim correctionis nostrae, quae nobis, inquam, debebatur, ei imposita est, et livore eius sanati sumus. (Esa. 53,6.4-5.)

Ex hoc veritatis fonte derivavit Paulus Apostolus, quod ad Romanos et Galatas unice urget, omnes homines esse peccato obnoxios, id quod iudicio Legis aperiatur. Proinde nec in viribus nostris, nec in Lege ullam esse salutem. Salus enim et perfectio hominum, propitiatio, iustitia, satisfactio, vita et sanctificatio solus est Christus, qui mortuus est propter peccata nostra et resurrexit propter

XVII

iustificationem nostram. Extra Christum non est salus vel vita. Unde et Petrus Apostolus dixisse legitur: Non est in alio quoque salus. Neque enim aliud nomen est sub coelo datum inter homines, in quo oporteat nos salvos fieri. (Act. 4,12)

Quomodo iustilia ei vita Christi nobis communicetur

Sed quid, ais, prodest nobis vita et salus, quae in uno vel solo Christo conclusa, extra nos, et non in nobis ipsis neque nostra est? An quis vivit vita non propria, sed aliena? Succedit ergo iam tertio loco in ordine salutis fides in Christum. Fides enim illud est organum, quo participamus Christo, vel quo Christum percipimus, ut iustitia et vita Christi nostra et in nobis sit, adeoque nobis imputetur propria,  non aliena.

Iustificatio enim, quae est absolutio a peccatis et adoptio in numerum filiorum Dei, in Scripturis et active et passive (ut satis elare et crasse adeoque scholastice loquamur) accipitur. Active significat iudicium vel iudicationem Dei, qua is credentes absolvit a peccatis, recipitque purgatos in gratiam, habens filiorum adeoque heredum loco. Passive vero significat ipsam fidelium a peccatis absolutionem atque in filios Dei adoptionem. Una prima significatione ipsius Dei adeoque solius Dei opus est. Secunda vero significatione operis aut beneficii Dei susceptio. Oportet itaque

XVIII

organum. aut instrumentum esse hominum, quo recipiant iustificationem. Id dicimus atque testamur esse fidem.

Fide nos recipere Christum

Quodsi quis putat a Scripturis esse alienum fide nos Christum, iustitiam Christi, remissionem peccatorum, et omnia bona per fidem recipere, audiat Apostolum Paulum dicentem: Ego in hoc tibi Paule apparui, ait Dominus, ut constituam te Ministrum, et mittam te ad populos, ut liberentur a potestate sathanae, et accipiant remissionem peccatorum et sortem inter eos, qui sanctificati sunt per fidem, quae est in me. (Act. 26,16-18) Et iterum: Per Christum, ait, omnis qui credit iustificatur. (Act. 13,39) Alibi idem dicit Christum per fidem habitare in cordibus nostris. (Eph. 3,17) Sed et S.Petrus: Christo omnes Prophetae, ait, testimonium ferunt, quod remissionem peccatorum accepturus sit per nomen eius, quisquis crediderit in eum. (Act. 10,43) Ergo Apostoli docuerunt per fidem communicari nobis Christum et omnia Christi dona.

XIX

Fide, non operibus, adeoque sola fide iustificamur

Caeterum fidei ita tribuimus hanc iustificationem seu iustificationis perceptionem, ut operibus adimamus. Ex Scripturis enim docti asserimus, sola fide iustificari hominem, non per opera. (Gal. 2,16; Num. 21. Ioan. 3.) Iustitia enim et vita nobis promittitur, et in solo quidem Christo promittitur. At fide, non operibus percipimus promissionem.

Cum mortiferum venenum infusum corporibus Israelitarum per dipsades innoxium redderetur, et vita veluti iam confracta repararetur, non ullis operibus, velut orationibus, eleemosynis, corporis castigationibus aut sacrificiis renovabatur, sed solo contuitu aenei serpentis. Si quis enim omnem suam substantiam erogasset pauperibus, serpentem autem aeneum non aspexisset, nihil sensisset sanitatis. Quodsi largas dispersisset eleemosynas, et ardentissimas Deo profundisset preces, si mul etiam aspexisset serpentem,propter aspectum, non propter preces aut eleemosynam restituta ei fuisset sanitas. At Christus

XX

Dominus in Evangelio secundum Ioannem dicit: Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. (Ioan 3,14-16.) Proinde fide sola participamus vita. Veteris enim serpentis veneno afflicti, a morte non liberamur, nisi per contuitum Christi crucifixi. Contuitus autem, sive aspectus, ipso etiam Christo interprete, fides est, quam toties ipse Dominus poscit in Evangelio ab iis, quos curat. Iairo dixisse legitur: Noli timere, crede tantum et salva erit filia tua. (Luc. 8,50.)

Huc pertinet, quod Paulus tanto studio inculcans demonstrat, iustitiam nostram esse imputativam. Plus enim quam decies hoc vocabuli repetendo inculcat in IV. cap. Epistolae ad Romanos. Etenim Deus ex gratia peccata nostra nobis non imputat, rursus autem propter fidem iustitiam Christi nobis pro nostra imputat. Porro imputatio in merito aut opere nostro locum non habet, eodem Paulo dicente: Ei qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Porro ei qui non operatur, sed credit in eum, qui iustificat impium, imputatur fides sua ad iustitiam. (Rom. 4,4-5)

Idem rursus: Deus erat in Christo, inquit, mundum reconcilians sibi, non imputans eis peccata sua. Et: Eum, qui non novit peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos

XXI

efficeremur iustitia Dei per illum. (2.Cor. 5,19.21) Et iterum: Gratia estis servati per fidem, idque non ex vobis, Dei donum est, non ex operibus, ne quis glorietur. Nam ipsius sumus figmentum conditi in Christo Iesu ad opera bona, quae praeparavit Deus, ut in eis ambularemus. (Eph. 2,8-10)

Neque vero est quod eludentes haec omnia dicant adversarii ista intelligenda de operibus Legis, non fidei. Ut enim Ephesii sub Lege non fuerunt, utpote Ethnici, ita Abraham ante Legem latam fuit annis plus minus 430 et tamen ex operibus non legitur iustificatus, licet fidelis esset, et pater appelletur credentium.

Haec cum sole et ipsa luce clariora sint, nihil efficient sua sophisticatione adversarii, clamantes nos non sola fide, sed per opera meritaque iustificari nostra, satisfactionibus nostris purgari; nihil efficient locis aliquot operibus in speciem tribuentibus iustificationem adductis.

Pugnatur pro Christo conservando in Ecclesia

Neque vero pro lana caprina altercamur, dum hac in causa ne latum quidem culmum ab assertione nostra cedimus. Pugnamus pro Christo Servatore nostro, ne is nobis eripiatur, neve gloria Creatori unico dcbita cedat creaturis. Etenim si nos ipsi per nosmetipsos servari et per opera nostra iustificari possumus, iam nos ipsi salvatores nostri sumus. Quis iam Christo locus erit reliquus? Languentes

XXII

enim, non validi opus habent medico[16]. Hac ratione conculcatur gratia Dei. Paulus enim:

Non aspernor, inquit, gratiam Dei, nam si per Legem est iustitia, igitur Christus frustra mortuus est. (Gal. 2,21) Et iterum: Christus vobis factus est otiosus; quicunque per Legem iustificamini, excidistis a gratia. (Gal. 5,4) Nam alibi dicit: Christus Iesus factus fuit nobis sapientia a Deo, iustificatio et sanctificatio et redemptio, ut quemadmodum scriptum est:

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1.Cor. 1,30s.; Hier. 9,23s.) Absit ergo, ut glorier, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.

Quomodo dicatur sola fides iustificare

Porro nullum hic periculum est, ne forte vilescant bona opera, et nullum in Ecclesia locum habeant. Nam duplici ratione ac modo dicitur fides sola iustificare: Vel, ut excludat meritum nostrum et opera nostra, ne et his, et non merae Dei gratiae per Iesum Christum tribuatur iustificatio. Et ita verissimum, orthodoxum et catholicum est sola fide nos iustificari. Vel, ut solitaria fides sine bonis operibus asseratur. Et ea ratione falsissima est propositio, vel propositionis

XXIII

expositio. Cum enim per fidem Christum admittentes recepimus, non est is in nobis otiosus. Atque eo modo negat Beatus Iacobus Apostolus nos fide sine operibus iustificari. (Iacob. 2,24)

Proinde fidei iustificationem tribuentes, operibus adimentes, non contendimus fidem veram esse sine charitate aut sine bonis operibus; sed negamus opera bona, quae sequuntur ex fide, certo causam esse nostrae salutis propriam. Christus enim est iustitia nostra. (A simili.) Calor solis solus est, qui calefacit terram et ea quae in terra sunt; non tamen calor in sole solus est, quia semper coniunctus est cum luce vel splendore. Propter coniunctionem tamen hanc inseparabilem caloris et splendoris non hic facit quod ille. Quamvis enim calor non sit sine splendore, hic tamen non calefacit, sed calor solus. Sic cum fides non sit sine charitate, vel bonis operibus, haec tamen non iustificant: fides sola iustificat.

Fides quid?

Fides enim proprie firmus est conscientiae vel animi nostri assensus, Spiritu Dei sancto affiatus, quo firmiter Christum cum bonis eius sic amplectendo recipimus, et nostrum esse credimus, sicut in Evangelio nobis praedicando offertur. Fides ergo proprie apprehendit

XXIV

et recipit Christum, sicut sol proprie calefacit calore. Ex sole est splendor; ex fide spes et charitas.

Spes quid?

Spe expectamus promissa perseverando patienter, iuxta illud Apostoli: Spe servamur. Porro spes, si videatur, non est spes. Quod enim quis cernit, cur idem speret? Si vero quod non videmus speramus, id per patientiam expectamus. (Rom. 8,24) Proinde spes distinguitur a fide, cum audiamus spem proprie esse donum Spiritus Domini, quo confirmati, certo et aequo animo expectamus in nobis perficiendam salutem et adoptionem, fide in Christo comprehensam. Charitate vero in Deo acquiescimus, et omni observantia eum demeremur.

Charitas quid?

Charitas enim proprie donum Dei est, quo eius in nos charitate fruimur, cumque diligimus, qui prior nos dilexit, adeoque totos nos in fratres nostros effundimus, ita declarantes nos recepisse Christum. Hactenus ergo et charitas secernitur a fide et spe. Et quoniam se depromit effunditque charitas, eatenus antecellit fidem, quatenus haec accipit, illa erogat vel elargitur. Ideo et ab Apostoli dicitur maior. (1.Cor. 13,13)

XXV

Major charitas quomodo?

Latissirne enim patet per opera misericordiae. Adde, quod ipsa perseverat in futuro seculo, in quo fides ipsa, rerum experientia succedente, cessat. Ideo tamen fidem charitas natura non praecedit, nec iustificat. Principio enim oportet nos plantari fide, ut deinde bonos charitatis fructus proferamus. Nam Paulus dicit fidem se exercere per charitatem. (Gal. 5,6) Et beatus Ioannes: Omnis, qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum. (1.Ioan. 4,7-8)

Praecedit ergo dilectionem nativitas filiorum Dei, quam fide fieri idem Apostolus dixit (Ioannis 1,12): Dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui credidissent in nomine eius etc. Praecedit cognitio Dei dilectionem. At fide cognoscimus. Et quis, obsecro, vidit unquam vitiosam arborem proferre fructum bonum? Oportet sane arborem esse prius bonam, quam bonum proferat fructum. (Matth. 12,33) Utique ergo nemo potest facere iustitiam nisi sit iustus. lustus, ait Scriptura, operatur iustitiam. Quemadmodum et Paulus testatur. Iustitia ergo iusti est fructus. Unde vero iusti efficimur, nisi ex grata Dei, si eam fide amplectamur? Paulus ergo toties illud Prophetae non frustra repetit: Iustus ex fide sua vivet. (Rom. 1,17; Gal. 3,11; Heb. 10,38)

XXVI

Iustificationem significare absolutionem ei remissionem peccatorum

Scio, fratres, quam anxie hic sudent adversarii Christi et Ecclesiae, contendentes in hoc iustificationis negotio iustificationern non accipi pro sola remissione peccatorum et adoptione, sed etiam pro renovatione, ut simul contineat sanctificationem et sanctificationis fructus. Partiuntur enim absolutionem peccarum atque adoptionem, fidei partim, partim operibus. Caeterum si nos S. Pauli argumentationes excutiamus, videbimus ipsum fidei sic tribuere iustificationem, ut operibus qualibuscunque nihil eius velit impartiri. Nam ad Romanos: Iustitia Dei manifestata est, ait, per fidem Iesu Christi in omnes et super omnes eos, qui credunt. Non enim est distinctio. Omnes enim peccaverunt et destituuntur gloria Dei, iustificantur autem gratis per illius gratiam, per redemptionem, quae est in Christo Iesu, quem proposuit Deus reconciliatorem per fidem. (Rom. 3,21-25)

In eadem Epistola opponit inter se iustificationem et condemnationem. Iustificatio ergo absolutio est a condemnatione. Per quid autem absolvimur? Per Christum, quem constat fide percipi. Dicit enim: Deus est, qui iustificat, quis ille qui condemnet? Christus est, qui mortuus est, et qui suscitatus est etc. (Rom. 8,33-34) Mox opponit inter se iustitiam Legis, operum inquam, et iustiti am fidei gratuitam:

Illa dicit, ait, qui fecerit ea, vivet in illis. Fidei

XXVII

iustitia dicit: Si confessus fueris ore etc. (Rom. 10,5-6.9) Haec ergo non innititur in opera, sed in mortem et resurrectionem Christi.

Nam et alibi idem Apostolus: Notum sit vobis, viri fratres, quod per Christum nobis remissio peccatorum annunciatur, et ab omnibus, a quibus non potuistis per legem Mosi iustificari, per hunc omnis qui credit, iustificatur. (Act. 13,38s.) En usurpat pro eodem Apostolus peccatorum remissionem et iustificationem. Hanc non tribuit operibus, sed fidei.

Idem enim et David dicit alibi: Beatus cui Deus imputat iustitiam absque operibus. Beati quorum remissae sunt iniquitates. (Psal. 32,1-2; Rom. 4,6-7) Si vero Paulus recte concludit gratuitam esse iustificationm, sequitur hanc positam esse in remissione peccatorum. Nam iustum definit: cui Deus peccata non imputat. Ergo iustificatio est remissio peccatorum, gratia inquam, qua Deus propter Christum peccata non imputat. Rursus enim, quod et supra adduximus, dicit Apostolus:

Deus erat in Christo mundum rcconcilians sibi, non imputans eis peccata. Eum enim, qui peccatum non novit, pro nobis peccatum fecit, ut essemus iustitia Dei per illum. (2.Cor. 5,19.21)

Proinde iustificatio est iustos nos censeri propter Christi sacrificium, propter quod non sumus amplius sub reatu. Falsissimum vero illud est, quod obtendunt, haec intelligenda

XXVIII

esse de iustificationis initio, quam perficiant consequentia opera. Quasi vero gratia Dei nostris perficiatur subsidus, aut opera nostra perficiant, quod gratia Dei per Christum abso1vere non potuit.

Paulus locis adductis tractat, non quomodo fideles incipiant esse iusti, sed quomodo iustificati toto vitae cursu retineant iustitiam, adeoque quae sit tota iustificationis ratio. Latro in cruce iustificatus fuit plene gratia Christi, quam fide percepit;[17] neque incepta eius iustificatio consequentibus operibus perfecta fuit.

Quomodo opera fidem perficiant

Unde quod Beatus Iacobus dixit, ex operibus fidem Abrahae perfectam fuisse, non sensit fidem Abrahae non fuisse efficacem, priusquam filium offerret. Prius enim fidem ipsi ad iustitiam imputatam asserit Scriptura, Gen. XV[6]. (Exemplum Abrahae). Sed quod fides, quae vera et efficax ab initio fuit in corde Abrahae, se iam etiam in tam insigni obedientiae exemplo integram esse declaraverit. Proinde si ante oblationem filii migrasset ex hoc seculo, nihilominus erat plene ad vitam iustificatus.

XXIX

Iustificatio is vocabulum dissimiliter usurpat Paulus et Jacobus

Impari ergo significatione iustificationis vocabulum usurpant S.Paulus et S.Iacobus, neque inter se hac in causa pugnant, qui socias iunxerunt dextras, et in concilio super hac ipsa quaestione celebrato in Act. XV. pulcherrime consenserunt. Ergo S. Paulus intelligit iustificationem gratuitam, gratuitae iustitiae imputationem propter Christum per fidem. Iacobus vero per iustificationem intelligit declarationem iustitiae, quae fit per opera, quibus ostenditur et declaratur veram et iustam esse fidem in iustificato.

Opera bona tota sunt gratiae

Et opera bona fidehum, quae ex fide exoriuntur, non modo originem trahunt ex gratia Dei, sed medium et finem eorum debemus merae Dei gratiae. Dominus enim in Evangelio dixit: Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. (Ioan. 15,5) Et Apostolus: Vobis donatum est, ait, pro Christo, non solum ut in eum credatis, verum etiam ut pro illo patiamini. (Phil. 1,29) Et iterum: Deus est is, qui agit in vobis, et ut velitis, et ut efficiatis, pro bono animi proposito. (Phil. 2,13) Rursus: Non idonei sumus ex nobis ipsis cogitare quicquam, tanquam ex

XXX

nobis ipsis, sed omnis idoneitas nostra ex Deo est. (2.Cor. 3,5)

Proinde rectissime dicitur praemium boni operis, quod rependit Deus, gratuitum nihilominus esse Dei munus. Coronat enim hic in nobis bonum opus suum, quod interim, quia filii et haeredes Dei sumus, ex gratia nostrum quoque et velut nostrum proprium opus existimatur reputaturque. (Augustinus ad Valent. de Gratia et libero arbitrio cap. 6. et 7.[18])

Proinde non negamus Deum fidelium operibus bonis reddere mercedem seu praemium; sed volumus, ut ubique et in omnibus Christi beneficium agnoscatur, et palmam ubique et in omnibus obtineat gratia Dei.

Quae vera bona opera?

Cum autem loquimur de bonis operibus, non de electiciis, quae homines sibiipsis ex bona intentione, extra fidem charitatemque, adeoque sine verbo Dei confingunt, loquimur, sed de illis omnino, quae fiunt secundum institutum verbi Dei, ,ex fide vera, per charitatem synceram. Facienda omnino quae praecepit Deus; non autem omittenda ea, quae praecepit Deus et invigilandum nostris intentionibus.

XXXI

Nam Deus, qui quid placeat novit, etiam nobis quid faciamus exposuit. Electiciis illis operibus, utcunque splendeant in oculis hominum, graviter offenditur Dominus.

Optimas hostias et sacrificia amplissima, ex Amalechitis abducta, parabat in honorem Dei offerre Rex Saul. Sed audit a Domino per Samuelem: Nunquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius, ut obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia, quam victimae, et auscultare magis, quam offerre adipem arietum. Quin quasi magiae est repugnare, et quasi scelus idolatriae, nolle acquiescere. (1.Sam. 15,22-23) Apud Esaiam quoque ait Dominus: Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat; qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Ratio omnium istorum haec est: Haec omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est. (Esa. 66,3[secundum Vulgatam])

Quibus fructibus vera fides exprimenda?

Omissis ergo operibus electiciis, studeamus fidem nostram exprimere Deoque servire per sanctimoniam animae et corporis, et per charitatem. Tale enim sacrificium requirit a nobis Dominus, ut custodiamus nos a mundi

XXXII

huius contagiis, et nosmetipsos offeramus Deo hostiam vivam. (Rom. 12,1-3) Deinde, ut operibus charitatis iuvemus proximos vel nos mutuum. Paulus: Consummatio legis, inquit, est dilectio. (Rom. 13,10) Et beatus Iacobus: Religio pura et immaculata apud Deum et Patrem haec est, invisere orphanos et viduas in afflictione sua, et immaculatum se servare a mundo. (Iac. 1,27)

Quorsum vero pertinet, bonis hisce et utilibus bonis operibus, a Deo requisitis, praeteritis, deligere et sectari opera, quae suggerunt sacrifici Papae et monachi, ipsis quidem lucrosa, sed proximo noxia, et coram Deo inutilia, imo peccata? Studeamus potius operibus poenitentia dignis, fuga vitiorum scelerumque et studio virtutum nos approbare Deo.

Redemptio Christi modis omnibus est perfectissima

Porro redemptionem nostram, cui negotium iustificationis incumbit, paratam Christi morte et hostia, doctrina e veracissima Dei Scriptura deprompta perfectissimam modis omnibus esse docet. Dominum enim nostrum Iesum Christum semel in cruce oblatum, hostiam pro peccatis totius mundi expiandis, ita perfecte a culpa et poena credentes absolvisse lustrasseque, ut nihil prorsus relinquatur ulli creaturae repurgandum. Apostolus enim ait:

Unica oblatione perfectos fecit in perpetuum eos, qui sanctificantur. (Heb. 10,14)

XXXIII

Hinc vero colligimus doctrinam adversariorum deaqua lustrali, peccata purgante, de indulgentiis poenam condonantibus et culpam, item de missae sacrificio pro peccatis vivorum et mortuorum redimendis, denique de igne purgatorio animas defunctorum expurgante et similes doctrinas meras esse nugas, imo his obscurari meritum plenissimae passionis Christi, distrahique mentes simplicium, ne in unicam Christi passionem omnem suam defigant fiduciam, sed operibus et figmentis nescio quibus innitantur, ac sibi abominanda constituant idola.

Indulgentiae

Si morte Christi plene absolvimur credentes a peccatis, ut nihil nobis vel culpae vel poenae inhaereat, attestante Christo Domino et dicente: Vade in pace, fides tua te salvam fecit, esto sana a flagello tuo Luc 7,50; Matth. 9,22; Mar. 5,34): quid, obsecro, relinquitur diluendum aut condonandum indulgentiis?

Aqua consecrata

Si sanguis Christi plene repurgat a peccatis aspersus cordibus fide per Spiritum Sanctum: quid, oro, opus fuerit Ecclesiae aqua lustrali, nisi aquas Mosi lustrales reducere libeat?

XXXIV

Missa

Si Christus, pontifex secundum ordinem Melchisedec, semel se obtulit, et a nemine praeterea offerri potest; si semel oblatus in cruce, ideo non iterum offertur, quod semel oblatus omnium peccata plenissime expurgat (Heb. 7,27ss.): quid adversarii sacrificiis suis missalibus, quibus se asseverant Filium Dei offerre quotidie Deo Patri pro vivis et mortuis, agunt aliud, quam quod ex diametro pugnant cum mysterio fidei nostrae maximo?

Purgatorium

Si vero a misericorde Deo assequimur, quod secundum verbum eius credimus, sicut in Evangelio semel et iterum dixit: Fiat tibi sicut credis, ac secundum verbum Dei credimus remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam aeternam, quis, oro, locus relinquitur purgatorio? Coinquinati purgantur, credentes autem non sunt coinquinati, quia credunt remissionem peccatorum; ergo nihil eis restat purgandum. Credunt se assecuturos vitam aeternam mox a morte illa corporea; quod ergo credunt, assequuntur, iuxta verbum et promissionem in Evangelio dicens: Amen, amen dico vobis, qui sermonem meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in condemnationem seu iudicium non veniet, sed transivit a morte ad vitam. (Ioan.5,24)

XXXV

Videtis, fratres dilecti, clarissime omnia vitae et salutis nobis esse data plenissime in Christo a Deo Patre, ut sanctis nihil prorsus desit; Papisticis autem figmentis ac nugis mysterium Christi tantum non obscurari profligarique, recta vero nos in misericordiam Dei per fidem Iesu Christi inspicere, exultantes in gratia illa ineffabili. Unde et pro revelatione tam salutaris Evangelii merito aeternas benefico Deo gratias agimus. Ei sit laus et gratiarum actio ex hoc et usque in seculum.

Christus mediator et intercessor fidelium

Eundem Dominum nostrum Iesum Christum dedit nobis Pater coelestis, ut sit mediator et intercessor omnium fidelium unicus. Atque hoc compendio mirifice commodavit saluti et incolumitati fidelium in Ecclesia omnium. Intercessione illa sua efficit Dominus Christus, ne uspiam plenaria illa redemptione excidamus, et sicubi lapsi fuerimus per imbecillitatem, ut per eundem mox restituamur divinae gratiae.

Unicus est autem mediator et intercessor Christus Dominus, quia solus est Deus et homo, in una persona geminam habens naturam. Quoniam vero Deus est et homo, medium inter partes, inter Deum, inquam, et homines ingerere potest. Et commode quidem agit cum Deo, cuius ipse est naturae atque essentiae. Commode item agit hominum causas, quia nobiscum humana natura communicat.

XXXVI

Oportet autem intercessorem utrisque partibus communem esse, adeoque et aequalem. Oportet item intercessorem inter Deum et hominem et nosse omnium hominum vota, et posse praestare omnia salutaria, velle denique curare res hominum. Frustra enim invocatur, qui vel non audit, quod referunt invocantes, vel non vult causam suscipere invocantium, vel non potest praestare, quod invocantes postulant. Itaque simul et semel, unico denique momento intercessorem ubique adesse, et omnium hominum corda nosse, adde et velle et posse ipsorum salutem omnino necesse est. Cui vero creaturae tribueremus hanc potentiam et voluntatem perfectissimam?

Prophetae itaque et Apostoli concordes, omnes homines ad Deum vivum, verum, omnipotentem et aeternum relegant. Hunc per interventum Iesu Christi invocare docent. Inter multos beatus Ioannes Apostolus et Evangelista: Si quis peccaverit, inquit, .advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. (1.Ioan. 2,1-2) Nam ipse Dominus in Evangelio non ad Abraham, Isaac et Iacob relegat adflictos et auxilii indigos, sed ad se colligens damat: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. (Matth. 11,28) Item: Quicquid petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater per Filium. Si quid petieritis per nomen meum, ego faciam. Amen, amen dico

XXXVII

vobis: Quaecunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Petite et accipietis. (Ioan. 14,13-14 et 16,23-24) Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Quisquis enim petit, accipit; et quicunque quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. Videtis liquide praeceptum invocandi Dei per Christum habere promissionem.

Divorum invocatio

Invocatio divorum aut etiam ipsius Dei per divos, neque praeceptum habet, neque promissionem ullam, adde nec exemplum in Veteri aut Novo Testamento ullum.

Et quorsum, obsecro, pertinet invocare divos, aut Deum per divos? An non est tibi satis potens, bonus, benignus et propitius Christus, a Patre tibi datus interpellator et advocatus? Etenim vel non credis Christo, quem non accedis, vel plus credis et meliora polliceris tibi de sanctis? Utrum autem feceris, procul dubio graviter peccaveris.

Corruit ergo in fide Christi vera divorum patrocinium vel interrcessio atque invocatio. Fidelis enim post Christum non cupit sibi dari alium intercessorem, utpote in quo scit se invenire summa omnia, et quem credit a Patre propositum esse advocatum toti mundo, eiusque solius esse hanc gloriam, quam alten non communicet, neque eam ulli divi coelites invadant.

XXXVI

Divorum cultus

Praeterea cadit in vera fide Christi omnis superstitiosus divorum cultus. Cum enim Dii non sint, neque invocentur a fidelibus, certe non coluntur. Dominum Deum tuum adorabis, ait Dominus, et illum solum coles. Cultus autem partim internus, partim externus est, et constat maxime fide, spe et charitate, ritibusque a Deo Ecclesiae traditis. Quae quidem omnia nullo modo divis, sed soli Deo congruunt.

Veneratio et honor debetur sanctis[19]

Venerationem autem seu honorem exhibent sancti divis coelitibus, id est beatis Patriarchis, Prophetis, Apostolis, Martyribus et fidelibus in coelo agentibus animabus. Ex veneratione illa non adorant, non invocant, non colunt velut Deum divos credentes, sciunt enim haec congruere soli Deo; sed magnifice de ipsis et sentiunt et loquuntur, ceu de electis Dei organis, quae Deo fidem in terris servarunt, nunc autem foelices et beati cum eodem regnant in coelis. Laudant ergo eos propter virtutes, fidem et praestantiam eorum praedicant, et gratias agunt Domino, qui ipsos talibus ornavit virtutibus, orantes, ut ipsis quoque divina largitate donetur divorum insistere vestigus, ipsosque in aeterinam consequi gloriam.

XXXIX

Talem vero honorem ipsis propter virtutem impendere iubens Dominus in Evangelio dixit, loquens de muliere, quae ipsum in convivio unxerat: Amen, amen dico vobis, ubicunque praedicatum fuerit Evangelium hoc in toto mundo, hoc quoque, quod haec fecit, narrabitur in memoriam eius. (Matth. 26,13) Nunquam ergo tacet Ecclesia, semper praedicans virtutes beatorum.

Miracula sanctorum

Quanquam vero Deus stupenda per Sanctos in terra et hic apud sepulchra beatorum in coelis agentium opera miraculaque operetur, ipsi tamen sancti omnia ad authorem omnium bonorum Deum referunt, unice hunc adorandum, invocandum et colendum esse docentes. Exempla huius rei clarissima extant in Actis Apostolorum cap. III. et XIV. et Apocal. cap. XXII.

Insuper manet firmum et illaesum in Ecclesia Dei orthodoxum dogma, solum Deum invocandum, adorandum et colendum esse.

De cultu Dei

Nusquam quoque docuit Christus, cultum Dei, a novi Testamenti populo exhibendum Domino, constare rebus corruptilibus, auro, argento, gemmis, purpura et praeciosis rebus aliis, nisi quatenus ea impenduntur pauperibus. Ergo in Christianorum tempus nullus

XL

luxus, nulla superbia, nulla avaritia locum habet. Desiit iam dudum apparatus ille typicus Mosis. Veri adoratores adorant nunc Patrem in spiritu et veritate. (Ioan. 4,23)

Simulachra

Verus templorum populi Christiani ornatus constat puritate, synceritate et integritate fidelium. Ac simulachra templa nostra adeo non ornant, ut prophanent potius. Nullus est enim usus simulachrorum apud Christianos in religionis exercitio. Diserte enim et graviter prohibentur a Deo in utroque Testamento idola. (Exod. 20,4-6; Esa. 40,18ss; 44; Rom. 1,21-25; 1.Cor. 1[10,7.14]; 2.Cor. 6,16; 1.Ioan. 5,21)

Erasmus Roterodamus Catechesi VI.[20]: Usque ad aetatem Hieronymi, inquit, erant probatae religionis viri, qui in tempus nullam ferebant imaginem, nec pictam, nec sculptam, nec textam, ac ne Christi quidem, ut opinor propter Anthropomorphitas. Paulatim autem imaginum usus irrepsit in templa. - Haec ille disertis verbis scripta reliquit, qui tamen in contraversis dogmatis diligenter cavit, ne nimium in hanc vel illam partem inflectens partes offenderet.

XLI

Ecclesia non mullis caeremoniis onerata, sed paucis quibusdam rebus neccssariis instructa

Certe non oneravit multis caeremoniis Ecclesiam suam Dominus, sed aliis quibusdam necessariis rebus instruxit. Nam de Apostolica Ecclesia legimus: Et erant perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione et fractione panis et precationibus. (Act. 2,42)

Tenet autem primas in Ecclesia doctrina, et ilIa quidem Apostolica, non quaelibet. Nam praefertur doctrina et auscultatio ministeriumque Evangelii maximis vitae officiis, adeoque et charitatis. Auscultatio enim Mariae praefertur Marthae officiis. Luc. 11[10,38-42]) Et Petrus Apostolus iniquum esse autumat, ut relicto verbi ministerio, pauperum mensis inserviat, una cum reliquis Apostolis. (Act. 6,2-4)

De oratione

Oratio invocationem continet, laudesque et gratiarum actiones. Invocatione oramus, ut vel bona concedat, vel mala depellat Dominus. Laudibus vehimus Dei gloriam. Gratiarum actione pro acceptis beneficiis agimus gratias.

Christus orationem plenissimam, vel formam orandi absolutissimam, et omnia in se complectentem contexuit, nobisque tradidit

XLII

apud Matth. VI. cap., ut iam non commemorem in libro Psalmorum omnis generis formas orandi Deum nobis suppeditare. Quorsum iam attinet, his quidem plenissimis divinissimisque omissis, humana et incerta vel comminisci, vel ab aliis conficta recipere?

Cantus et horas canonicae

Nuspiam sane Dominus canere docuit, aut leges cantandi praescripsit, nec Apostoli eius praeceperunt horas quas vocant canonicas recitare. Liberum in Ecclesia semper fuit vel canere moderate et religiose, vel a cantu abstinere. At praecio preces vendere scelus est coram Deo maximum, dicente Domino: Vae vobis, Pharisaei et Scribae hypocritae, quia comeditis domos viduarum, dum sub ,praetextu precibus prolixis precamini. Propter hoc plus accipietis damnationis. (Matth. 23,14)

Beneficentia

Porro communicatio beneficentia est, de qua Apostolus: Benefecentiae et communicationis ne obliviscamini, talibus enim victimis oblectatur Dominus. (Heb. 13,16) Cum enim venerit Filius hominis iudicare vivos et mortuos, ultima illa sententia praedicabit opera misericordiae, et misericordes ad gloriam vocabit, immisericordes et a beneficentia alienos dimittet in ignem aeternum. (Matth. 23[25,31-46])

XLIII

Semper ergo in haec opera propendent fideles, abhorrent ab idolatria. Grande enim scelus est, viva Dei templa et membra Christi negligere et perdere, cum possis servare, interim idola vestire, his palatia construere, cibos, potum et pecuniam truncis offerre, quae mox prodigant alea, scortis, venatione, adde et bellis sacrifici.

De Sacramentis

Panis fractio in Actis nominatur, sed Sacramentorum pia et religiosa administratio, et participatio intelligitur. Sacramenta divinitus instituta sunt paucula, plena tamen et sufficientia Ecclesiae Dei: Baptismus videlicet et Coena Domini.

Baptismus

Baptismo aperitur aditus in Ecclesiam, et obsignatur in nobis foedus illud, quo se nobis nosque sibi obstrinxit Dominus, et quo nos per omnem vitam admonet officii. Semel autem sic constricti Deo, et vera religione ipsi soli religati, nihil cum quoquam praeterea in religione paciscimur, nihil aliis vovemus, vota autem nostra Deo praestita Deo persolvimus. Durat enim per omnem vitam nostram baptismi mysterium, ut nihil sit necesse nos aliis formis et Diis novis devovere, nisi libeat primam fidem datam infirmare.

XLIV

Coena Domini

Coena Domini illustre est testimonium redemptionis nostrae praestitae nobis per traditum corpus et effusum sanguinem Domini nostri Iesu Christi. Est denique obsignatio eius communionis, quam nos habemus cum Christo, et ille nobiscum. Ipse enim corpore et sanguine suo nos pascit et potat ad vitam, nos Spiritu et fide illa percipimus ad vitam,[21] ac pro tanto beneficio gratias agimus Liberatori, laudantes bonitatem eius, et confoederantes nos participatione Sacramenti cum onmibus in Christo fratribus.

Ritus Sacramentorum

Ritus autem utriusque Sacramenti, tam baptismi quam coenae Dominicae, non aggravavit sumptibus gravibus Dominus. Ut enim ipse aqua Iordanis ab hominum sanctissimo Ioanne baptizatus est, ita nullas praeterea caeremonias usurpavit, significans utique nos perfecte baptizatos esse, si baptizati fuerimus ad exemplum Christi. (Ioan. 1,26ss. et 3,22ss; Matth. 3,6.13-17.) Sicut primus ipse Dominus Coenam sacram pane et vino celebrans, nullum luxum, nullam pompam, nullas operosas caeremonias nobis commendavit, ut simplicitatem sibi placere et cor fidele internis bonis ornatum probari demonstraret. Eunuchus certe

XLV

Aethiopicae Reginae aqua per Philippum tinctus, secundum exemplum Salvatoris, ,non alias postulavit coniungi caeremonias. (Act. 8.,36-39aulus: Ego accepi, ait, a Domino, quod et tradidi vobis. (1.Cor. 11,23) oluit aliud tradere Ecclesiis, quam quod acceperat a Domino. At quantula, quaeso, illa sunt? Quis autem dixent aeternam Dei sapientiam et summum Ecclesiae pontificem, qui omnia bene fecit et perfectissime instituit, in hac Sacrosancta Coena fuisse negligentiorem, aut omisisse, quod ad eius perfectionem pertinere videtur? Proinde qui simpliciter et sine apparatu Coenam Dommi ita celebrant, sicut instituit ipsa mundi lux Christus, adeo non peccant, ut vetustissimam et optimam formam sequantur. Quid nostra obsecro refert, quid post multos annos homines adiecerint, tandem et ex Coena mystica lucrosam sibi et pomposam missam construxerint? Fruantur hac, quibus volupe est, pane praetento furfures mandere. Nos non tam curamus, quid hominibus visum sit, quam quid, qui ante omnes est, Dominus dominorum facere et observare praeceperit. Idem panem mysticum frangere, distribuere et edere iussit, non asservare, non proponere et adorare, non in pompa circumgestare, et ex Coena mystica ambitiosum spectaculum facere. Imo praedixit postremis temporibus venturos pseudoprophetas, qui dicant: Ecce hic Christus, aut illic. Sed addit: Nolite credere. Dabunt signa magna et prodigia, ita ut

XLVI

in errorem inducantur, si fieri possit, etiam electi. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire. Ecce in penetralibus, nolite credere. Ratio: Sicut enim fulgur exit ab oriente et apparet in occidente, ita erit adventus Filii hominis. (Matth. 24,23-27) Non ergo humilis, aut obscurus, aut modo insensibili, aut ineffabili, sed glorioso prorsus adventu redibit. In coelos ergo elevantes mentes nostras Christum adoramus ad dexteram Patris.

De reliquis quae vocant Sacramenta

Et quamvis in Ecclesia sedulo doceatur poenitentia, quamvis iusto ordine Ecclesiae ministerio deputentur Ministri per manuum impositionem, quamvis doceatur in Ecclesia honorabile esse connubium et cubile impollutum, quamvis Catechismus in Ecclesia diligenter exerceatur cum pueris, et aegrotantes visitentur a Ministris, confirmenturque in fide, ac curae precibusque commendentur fidelium: idcirco tamen illa non sunt Sacramenta, sed sancta quaedam Dei instituta, non contemnenda aut negligenda fidelibus, sed religiose custodienda in Ecclesia, quia nobis sunt per Scripturas tradita ab Apostolis, ac pertinent ad iustam Ecclesiae constitutionem.

XLVII

Fides Christiana in uno Christo omnia habet et quaerit

Ex his omnibus daret, fratres in Domino honorandi et dilecti, Deum Patrem bene velle humano generi, et ideo in mundum misisse Filium, et in hoc toti orbi dedisse omnia vitae et salutis, cui quicunque se totos consecrant, vere Christiani sunt. Samaritana illa dicebat: Nos scimus, quod cum venerit Messias, omnia nobis sit annunciaturus. (Ioan. 4,25) Venit autem, idcirco nihil nobis occultavit. Paulus quoque: In Christo, inquit, omnes thesauri sapientiae et scientiae sunt reconditi. Quoniam in ipso inhabitat omnis plenitudo Deitatis corporaliter, et estis in illo completi. (Col. 23.9s.)

Idcirco omnia nostra huc tendere debent, fratres, ut Christum, nobis per doctrinam Evangelicam et Apostolicam in Scripturis sanctis praedicatum, complectamur arctissime vera fide, et complexum in animis perpetuo retineamus. Ita enim omnia vitae et salutis habebimus, extra quem nulla est salus vel vita. Vere enim Beatus Ioannes dixit:

Qui habet Filium, habet vitam; qui non habet Filium Dei, vitam non habet. (1.Ioan. 5,12)

Haec est autem fides Christiana vera et orthodoxa et syncera, tradita nobis per Scripturas sanctas et per Symbolum Apostolorum, id quod multi quidem verbis disertis recitant, sensu autem ita ut decebat, nec expendunt nec retinent. Confitentur enim verbis se

XLVIII

credere, sed dictis contrariis et factis mox id, quod confessi fuerant, subvertunt. Si vero vere credimus in unum Deum, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, inhaereamus huic unice, ceu vitae et saluti nostrae. Fides enim conglutinat nos cum ea re, in quam tendit, ut solum illud retineat, nihil aliud admittat, et in hoc unico acquiescat.

Haereses et haeretici

Utcunque ergo clamitent adversarii nos et haereticos esse, et haereses spargere per nationes et populos, ipsa res tamen ipsos impudentissimi arguit mendacii. Execramur omnes haereses et haereticos ex toto corde: Valentinum et Basilidem cum suis. Novatum et Praxeam cum suis. Hebionem et Artemonem cum suis. Arnum et Macedonium cum suis. Manichaeum cum suis. Donatum et Pelagium cum suis. Nestorium et Eutychem cum suis. Denique omnes haereticos a veteribus Ecclesiae pastoribus ex Scripturis vel in conciliis, vel extra concilia damnatos.

Nemo ergo credat adversariorum nostrorum delationibus et mendaciis. Unum enim Iesum Christum, Dei Patris coessentialem Filium, a quo omnes Christiani denominantur, omnium cordibus cupimus infixum, ut is solus regnet in Ecclesia, quam sanctificavit suo sanguine, et ut glorificetur ab omnibus veluti caput, Rex, Pontifex, Intercessor, iustitia et salus unica.

XLIX

Viderint autem ipsi, ex quo spiritu nobis Papam inculcent, quem praedicant Christi esse in terris vicarium, caput Ecclesiae, pastorem summum, Pontificem maximum, Regem regum, cui data est potestas in coelo et in terra, adde et sub terra, cui obedire per omnia sit de necessitate salutis.

Antichristus

Eum vero nos merito execramur ut Antichristum (qui in mundum ante iudicii diem magnum venturus erat), quod in eo omnia reperiantur et impleta constet, quaecunque complenda in Antichristo praedixerunt sancta Dei oracula.

An deceat habitare inter infideles

Sicut autem in fide Christi perseverare oportet, ita necesse est, nos palam dictis et factis confiteri Dominum Iesum et salutare eius Evangelium, fugere denique et execrare et doctrinam et sacra omnium non colligentium eum Christo, sed dispergentium.

Licet sane Christianis vivere inter Papistas, licet vivere inter Turcas, et Iudaeos. Christiani enim Apostolorum tempore vixerunt sub imperio Romano, omni idolatria prorsus prophanato. Vixerunt Israelitae sub Regibus Assyriorum et Babyloniorum in captivitate

L

Babylonica. Imo docente Hieremia, pacem Babyloniorum quaesierunt, et pro ipsis hostibus deprecati sunt. (Hiere. 29,7) Debetis ergo et vos orare pro Papistis, adde et pro Turcis. Quinimo cum Dominus vos tradiderit in potestatem Turcarum, beneficiis et virtutibus, non dolis, malis artibus, aut seditionibus quietem vobis parare contendetis.Concessit quippe Turcis regnum, et maiores ipsis vires addet metuo. Non quod religio ipsorum a Mahomete tradita vera sit et syncera, sed quia peccata nostra virgam merentur. Christiani enim sumus degeneres, et nihil minus quam quod dicimur. Coelitus ergo contra vos Turcis conceditur, quod Assyrus, Babylonus, Medis et Persis quondam contra populum Dei concedebatur.

Caeterum, utcunque inter hos vivere liceat, minime tamen participarc licet cum eorum fide seu religione, cum ritibus et sacris ipsorum. Clara enim sunt Domini praecepta ab Apostolis ubique inculcata: Servemini ab ista generatione. (Act. 2,40) Et: Exite de me dio illorum et separemini ab illis. Nota sunt quae scripsit Apostolus II.Cor. VI[17]. et I.Cor. X[14-22]. Clarissima est Domini sententia: Omnis, qui me confitebitur coram hominibus, confitebor et ego illum coram Patre meo coelesti; et qui me abnegaverit coram hominibus,

LI'

abnegabo et ego illum coram Patre meo coelesti. (Matth. 10,32s.) Verum hac de re copiose et syncere scripsit dilectus et venerandus frater noster Ioannes Calvinus[22], Genevensis Ecclcsiae Pastor.

Ad constantiam et patientiam adhortatio

Quodsi propter hanc synceram confessionem et puram religionem Christianam, et vere quidem Christianam, vobis perferenda est persecutio, contumelia, depraedatio facultatum, et quod hostibus libuerit, adeoque ipsa mors, cogitabitis haec nobis praedicta esse in sancto Evangelio a Servatore nostro Christo, et maximas nobis factas esse promissiones. Scio, quae et quanta nunc propter confessionem Christi mala et incommoda perferatis, et quanta sit in vobis gratia Dei, et quam constans fides vestra. Dominus dona sua vobis adaugeat, ut abundetis in omni bono ac in finem usque perseveretis. Nam qui perseveraverit in finem usque, hic salvus erit. (Matth, 10,22 et, 24,13) Et apud Prophetam ait Dominus: Cum averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem, morietur in eis, et in iniustitia, quam operatus est, morietur. Omnes iustitiae eius, quas fecerat, non

LII

recordabuntur. (Ezech. 18,26 et 24[Vulg.]) Certe propter Christum et veritatem eius, non autem propter nefanda scelera pati, grave non est. Ipse enim Christus prior cum immensa.copia Prophetarum, Apostolorum, atque Martyrum passus est atrocia quaeque.

Sed et praemia ingentia parata sunt patienter sustinentibus mala. Apostolus enim: Certus sermo est, inquit, si commortui sumus et convivemus, si sufferimus et conregnabimus, si negabimus et ille negabit nos; (2.Tim. 211s.) Idem enim alibi: Patientia vobis opus est, inquit, ut ubi voluntatem Dei peregeritis, reportetis promissionem. (Heb. 10,36) Nam ipse Dominus in Evangclio: Qui, inquit, vult mihi servire, tollat crucem suam et sequatur me. Ubicunque ego fuero, ibi erit et minister meus. (Matth. 16,24; Ioan. 12,26)

Foelicitas ergo maxima est, cum Christo et omnibus Sanctis Martyribus coniungi in cruce in praesenti seculo, ut cum iisdem illis colligamur in gloria in futuro seculo.

Sed breve et momentaneum est tempus passionis nostrae. Adhuc enim perpusillum temporis est, et qui venturus est, veniet, et non tardabit. Iustus autem ex fide vivet. (1.Pet. 1,6; Rom. 8,18[cf.2.Cor.4,17]; Hab. 2.4; Heb. 10,37.)

Qui autem vos persequuntur, fratres, illius ipsius corporis membra sunt, quod ante nos Christum Dominum nostrum, Prophetas,

LIII

Apostolos et Martyres adflixit[23]. Et nos quidem eorum fratres sumus, qui persecutionem sustinuerunt. Pharisaei, Sacerdotes et Iudaci, qui volebant Dei populus videri, sanctos persequebantur olim. Et qui, obsecro, hodie nobis molesti sunt, nisi Episcopi, Sacerdotes et Monachi, qui et Principes in nos excitant, atque armant?

Cacterum praefixus est eis a Domino terminus, quem non transibunt: Videbunt olim quem transfixerunt. (Zach. 12,10; Ioan. 19,37) Vivit enim, qui venturus est iudicare vivos et mortuos, igne inquam perpetuo addicturus suos et Ecclcsiae suae hostes, fideles vero suos in coelestia secum perducturus gaudia.

Hunc Dominum et Redemptorem nostrum adoremus, fratres, in hoc perseveremus constantes, hunc expectemus desiderantes, supplicibusque oremus precibus, ut nostri Ecclesiacque suae misertus, a malo custodiat, et inculpatos in diem illum usque conservet.

Obsecro, fratres, sufferte sermonem hunc exhortationis et admonitionis meae.

Salutate fratres; qui sunt in Thracia et apud Gentes vicinas. Salutant vos in Christo sancti' qui apud nos sunt omnes. orate pro nobis Dominum.

Gratia Domini nostri Iesu Christi et consolatio Sancti Spiritus sit vobiscum semper.

Datae Tiguri in Helvetia, mense Iunio, Anno Domini M.D.LI.[24]

LIV



[1] Heinrycum O

[2] Sebastiani O

[3] sc. Serenissimi

[4] sc. Domino Nostro

[5] Heinryci O

[6] sc. Reverentiae Tuae obsequentissimus

[7] Heynricho C

[8] sc. afflictissimis

[9] sc. serenissimorum

[10] cf. Irenaeus, Adv. haer. 111. -4. MPG 6,843-847. Tertull., De praescr. haeret. 13-31. MPL 2,30-52. Cyprianus, Ep. 63,17 et 19. MPL 4, 399-401. Vide libellos Bullingeri contra Cochlaeum scriptos.

[11] Cf. Bulling., De Scripturae s. authoritate (1538), XIII. ss

[12] Cf. Ad Ioannis Cochlei ... libellum, pro solida Scripturae canonicae authoritate ... Heinrychi Bullingeri orthodoxa Responsio. Zürich, 1544. - Ioan. Coch1aeus, Replica brevis adversus prolixam responsionem H. Bullingeri ... Ingolstadt, 1544. - Brevis Antibole sive Responsio secunda Heinrychi Bullingeri ad ...Cochlei ... Replicam ... Zürich, 1544. - A. Hirschmann, Briefwechsel zwischen H. Bullinger und J. CochlŠus (in Pastoralblatt des Bistums EichstŠtt, 1913).

[13] te Regnorum, sed te atramento correctum in et C

[14] Germaniae magnam partem, Poloniae et Pannoniarum 0 - Germaniae, et magnam partem Poloniae G Cf. quae in prolegomenis diximus!

[15] Cf. Aug. Gontra Maximinum lib. II. cap. XIV. 3. MPL 42,772.

[16] Cf. Matih. 9,12 par

[17] Cf. Luc. 23,40-43

[18] Cf. Migne PL 44,889-892

[19]  ,,sancti" significant hic credentes seu fideles

[20] in libel. Catecheseos C   Cf. Des. Erasmi Rot. opus:  Dilucida et pia explanatio Symboli, quod Apostolorum dicitur, et dominicae praecationis. 5.1. 1534. pag. 116b.

[21] nos Spiritu et fide illa percipirnus ad vitam om. 0  Cf. quod in prolegomenis diximus

[22] Cf. Caluini Epistolas duas de rebus hoc seculo cognitu apprime necessariis (1537) et De vitandis superstitionibus (1545 1550), Corp. Reform. Calv. Opera 5, 233-312 et 6, XXX - XXXIV; 617-644.

[23] De corpore seu ecclesia antichristi cf. Decad. V, 1. (ed. 1557. fol. 272 b).

[24] Tyguri in He1vetia Anno Domini 1559. C  Cf. quae in prolegomenis diximus.