(Scriptura Canonica.) Credimus et confitemur scripturas Canonicas sanctorum Prophetarum et Apostolorum utriusque Testamenti, ipsum verum esse verbum Dei: et authoritatem sufficientem ex semetipsis non ex hominibus habere. Nam Deus ipse loquutus est patribus, prophetis, et apostolis, et loquitur adhuc nobis per scripturas sanctas. Et in hac scriptura sancta habet universis Christi ecclesia plenissime exposita, quaecunque pertinent cum ad salvificam fidem, tum ad vitam Deo placentem, recte informandam. Quo nomine distincte a Deo praeceptum est, ne ei aliquid vel addatur vel detrahatur. (Scriptura plene docet omnem pietatem.) Sentimus ergo ex hisce scripturis petendam esse veram sapientiam et pietatem, ecclesiarum quoque reforniationem et gubernationem, omniumque officiorum pietatis institutionem, probationem denique dogmatum, reprobationemque, aut errorum confutationem omnium, sed et admonitiones [et adhortationes] omnes, iuxta illud Apostoli, Omnis scriptura divinitus inspirita, utilis est ad doctrinam, ad redargutionem etc. 2.Timoth. 3,16 Et iterum, Haec tibi scribo, inquit ad Timoth. Apostolus in 1.cap. 3,14.15. Ut noris quomodo oporteat te versari in domo Dei etc. Et idem ille rursus ad Thes. (Scriptura verbum Dei est.) Cum, ait, acciperetis sermonem a nobis, accepistis non sermonem hominum, sed sicut erat vere sermonem Dei, etc. 1.Thess. 2,13. Nam ipse in Evangelio dixit hominus, Non vos estis loquentes illi, sed spiritus patris mei loquitur in vobis. (Matth. 10,20.) Ergo qui vos audit me audit, qui autem vos spernit, me spernit. (Luc. 10,16; Ioan. 13,20.)
(Praedicatio verbi Dei est verbum Dei.) Proinde cum hodie hoc Dei verbum per praedicatores legitime vocatos annunciatur in ecclesia, credimus ipsum Dei verbum annunciari, et a fidelibus recipi, neque aliud Dei verbum vel fingendum vel coelitus esse expectandum: atque in praesenti spectandum esse ipsum verbum, quod annunciatur, non annunciantem ministrum, qui etsi sit malus et peccator, verum tamen et bonum manet nihilominus verbum Dei. Neque arbitramur praedicationem illam externam tanquam inutilem ideo videri, quoniam pendeat institutio verae religionis ab interna spiritus illuminatione: propterea quod scriptum sit, Non erudiet quis proximum suum. Omnes enim cognoscent me. (Jerem. 31,34). Et, Nihil est qui rigat, aut qui plantat, sed qui incrementum dat Deus. (1.Cor. 3,7.) Quanquam enim nemo veniat ad Christum, nisi trahatur a patre coelesti (Ioan. 6,44), ac intus illuminetur per spiritum sanctum, scimus tamen beum omnino velle praedicari verbum Dei etiam foris. Equidem potuisset per spiritum suum sanctum, aut per ministerium angeli, absque ministerio S.Petri instituisse Cornelium in Actis Deus, caeterum reijcit liunc nihilominus ad Petrum: de quo angelus loquens, Hic, inquit, dicet tibi quid oportet te facere. (Interior illuminatio non tollit externam praedicationem.) Qui enim intus illuminat, donato hominibus spiritu sancto, idem ille praecipiens dixit ad discipulos suos, Ite in mundum universum, et praedicate Evangelium omni creaturae. (Marc. 16,15) Unde Paulus Lydiae, apud Philippos, purpurariae, praedicavit verbum exterius, interius autem aperuit mulieri cor hominus (Actor. 16,14): idemque Paulus collacata gradatione eleganti ad Rom. 10,17 tandem infert, Ergo fides ex auditu est: auditus autem per verbum Dei. Agnoscimus interim Deum illuminare posse homines, etiam sine externo ministerio, quos et quando velit: id quod eins potentiae est. Nos autem loquimur de usitata ratione instituendi homines, et praecepto et exemplo tradita nobis a Deo.
(Haereses.) Exsecramur itaque omnes haereses Artemonis, Manicheorum, Valentinianorum, Cerdonis et Martionitarum, qui negarunt scripturas e spiritu sancto profectas: vel quasdam illarum non receperunt, vel interpolarunt et corruperunt. (Apocrypha.) Interim nihil dissimulamus quosdam Vet. Test. libros a veteribus nuncupatos esse Apocryphos, ab alijs Ecclesiasticos, utpote ques in ecclesijs legi voluerunt quidem, non tamen proferri ad authoritatem ex his fidei confirmandam. Sicuti et Augustinus in lib. de civitat. Dei 18. cap. 38. commemorat, in libris Regum adduci prophetarum quorundam nomina et libros, sed addit, hos non esse in Canone, ac sufficere ad pietatem eos libros quos habemus.
(Scripturarum vera interpretatio.) Scripturas sanctas dixit apostolus Petrus non esse interpretationis privatae (2.Pet. 1,20) Proinde non probamus interpretationes quaslibet: unde nec pro vera aut genuina scripturarum interpretatione agnoscimus eum, quem vocant sensum Romanae ecclesiae, quem scilicet, simpliciter Rom. ecclesiae defensores, omnibus obtrudere contendunt recipiendum: sed illam duntaxat scripturarum interpretationem pro orthodoxa et genuina agnoscimus, quae ex ipsis est petita scripturis, (ex ingenio utique ejus linguae, in qua sunt scriptae, secundum circunstantias item expensae, et pro ratione locorum vel similium vel dissimilium, plurium quoque et clariorum expositae), cum regula fidei et charitatis congruit, et ad gloriam Dei hominumque salutem eximie facit.
(Sanctorum patrum expositiones.) Proinde non aspernamur sanctorum patrum Graecorum Latinorumque interpretationes, neque reprobamus eorundem disputationes ac tractationes rerum sacrarum, cum scripturis consentientes: a quibus tamen recedimus modeste, quando aliena a scripturis aut his contraria adferre deprehenduntur. Nec putamus illis ullam a nobis hac re iniuriam irrogari, cum omnes uno ore nolint sua scripta aequari Canonicis, sed probare jubeant, quatenus vel consentiant cum illis, vel dissendiant, iubeantque consentientia recipere, recedere vero a dissentientibus. (Concilia.) Eodem in ordine collocantur etiam conciliorum definitiones vel canones.
Quapropter non patimur nos in controvers[(i)]is religionis vel fidei causis urgeri nudis patrum sententijs, aut conciliorum determinationibus, multo minus receptis consuetudinibus, aut etiam multitudine idem sentientium, aut longi temporis praescriptione. (Iudex quis?) Ergo non alium sustinemus in causa fidei iudicem, quam ipsum Deum, per scripturas sanctas pronuntiantem, quid verum sit, quid falsum, quid sequendum sit, quidve fugiendum. Ita iudicijs neu nisi spiritualium hominum, ex verbe Dei petitis acquiescimus. Ieremias certe caeterique prophetae Sacerdotum concilia, contra legem Dei instituta, damnarunt graviter, ac monuerunt diligenter, ne audiamus patres, aut insistamus viae illorum, qui in suis ambulantes adinventionibus a lege Dei deflexerunt.
(Traditiones humanae.) Pariter repudiamus Traditiones humanas, quae tametsi insigniantur speciosis titulis, quasi divinae apostolicaeque sint, viva voce Apostolorum, et ceu per manus virorum apostolicorum, succedentibus Episcopis, Ecclesiae traditae, compositae tamen cum scripturis, ab his discrepant, discrepantiaque illa sua ostendunt, se minime esse apostolicas. Sicut enim Apostoli inter se diversa neu docuerunt, ita et apostolici neu contraria Apostolis ediderunt. Quinimo impium esset asseverare apostolos viva voce contraria scriptis suis tradidisse. Paulus diserte dicit eadem se in omnibus ecclesijs docuisse (1.Cor. 4,17) Et iterum, Non alia, inquit, seribimus vobis, quam quae legitis aut etiam agnoscitis (2.Cor. 1,15) Alibi rursus testatur se et discipulos suos, id est, viros apostolicos, eadem ambulare via et eadem spiritu pariter facere omnia (2.Cor. 12,18). Habuerunt quondam et Iudaei suas traditiones seniorum, sed refutatae sunt graviter a Domino, ostendente quod earum observatio legi Dei offlciat, et his Deus frustra colatur (Matth. 15,1ff., Marc. 7,1ff.).
(Deus unus est.) Deum credimus et docemus unum esse essentia vel natura, per se subsistentem, sibi ad omnia sufficientem, invisibilem, incorporeum, immensum, aeternum, creatorem rerum omnium, cum visibilium, tum invisibilium, summum bonum, vivum, et omnia vivificantem et conservantem, omnipotantem, et summe sapientem, dementem, sive misericordem, justum atque veracem. Plurialitatem vero Deorum abominamur: quod diserte scriptum sit, hominus Deus tuus unus est (Deut. 6,4). Ego sum hominus Deus tuus, non sint tibi Dij alieni ante faciem meam (Exodi. 20,2.3). Ego Dominus et nullus ultra, praeter me non est Deus. An non ego Dominus et non est alius praeter me solum? Deus iustus et salvans, nullus praeter me (Isaiae 45,5.21) Ego Iehovah, Iehovah, Deus, misericors, clemens et longanimis, immensae bonitatis et veritatis etc. Exodi 34,6
(Deus trinus est.) Eundem nihilominus Deum immensum, unum et indivisum, credimus et docemus personis inseparabiliter et inconfuse esse distinctum, patrem, filium, et spiritum sanctum, ita ut pater ab aeterno filium generaverit, filius generatione ineffabili genitus sit, spiritus sanctus vero procedat ab utroque, idque ab aeterno, cum utroque adorandus: ita ut sint tres non quidem Dij, sed tres personae consubstantiales, coaeternae, et coaequales, distinctae quoad hypostases, et ordine alia aliam praecedens, nulla tamen inaequalitate. Nam quo ad naturam vel essentiam, ita sunt coniunctae, ut sint unus Deus, essentiaque divina communis sit patri, filio, et spiritui sancto. Distinctionem enim personarum manifestam tradidit nobis scriptura, angelo ad divam virginem inter alia dicente: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi. Et quod nascetur sanctum, vocabitur filius Dei (Lucae 1,35). Sed et in baptismo Christi, auditur vox coelitus delata super Christo dicens, Hic est filius meus dilectus (Matth. 3,17). Apparebat et spiritus sanctus in specie columbae (Ioan. 1,32). Cumque ipse iuberet baptizare Dominus, iussit baptizare in nomine patris, et filij, et spiritus sancti (Matth. 28,19). Item[1] alibi in evangelio dixit, spiritum sanctum mittet pater nomine meo. Idem iterum, Cum, inquit, venerit parcletus, quem ego mittam vobis a patre, spiritus veritatis , qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, etc. (Ioan. 14,26; 15,26) Breviter, recipimus Symbolum apostolorum, quod veram nobis fidem tradit.
(Haereses.) Damnamus ergo Iudaeos et Mahumetistas, omnesque sacrosanctam et adorandam hanc Trinitatem blasphemantes. Damnamus item omnes haereses atque haereticos docentes filium et spiritum sanctum nuncupatione esse Deum, item creatum ac serviens aut alteri officiale esse in trinitate, esse in ea denique inaequale, maius aut minus, corporeum aut corporaliter effigiatum, moribus vel voluntate diversum, aut confusum vel solitanum, quasi filius et spiritus sanctus affectiones et proprietates sint unius Dei patris: ut Monarchici senserunt, Noetiani[2], Praxeas, Patripassiani, Sabellius, Samosatenus, Aetius Macedonius Anthropomorphitae, Arius, et similes.
(Imagines Dei.) Quoniam vero Deus spiritus est invisibilis et immensa essentia, non potest sane ulla arte aut imagine exprimi, unde non veremur cum scriptura, simulachra Dei, mera nuncupare mendacia. Reijcimus itaque non modo gentium idola, sed et Christianorurn simulachra. (Imagines Christi.) Tametsi enim Christus humanam assumpserit naturam, non ideo tamen assumpsit, ut typum praeferret statuarijs atque pictoribus. Negavit se venisse ad solvendum legem et prophetas (Matth. 5,17) At lege et prophetis prohibitae sunt imagines. (Deut.4,15 ;Isa.40,18.). Negavit corporalem suam ecclesiae profuturam praesentiam: spiritu suo se nobis perpetuo affuturum promisit (Ioan. 16,7 ; 2.Cor. 5,5): quis ergo crederet umbram vel simulachrum corporis aliquam conferre pijs utilitatem? Cumque maneat in nobis per spiritum suum, sumus utique templa Dei. (1.Cor.3,16.) Quid autem convenit templo Dei cum simulachris? (2.Cor. 6,16.) (Imagines divorum.) Et quando beati spiritus ac divi coelites, dum hic viverent, omnem cultum sui averterunt, et statuas oppugnarunt (Act. 3,12s; 14,11ss; Apoc.14,7; 22,9), cui verisimile videatur divis coelitibus et angelis suas placere imagines, ad quas genua flectunt homines, detegunt capita, aliisque prosequuntur honoribus?
Ut vero instituantur homines in religione, admoneanturque rerum divinarum et salutis suae, praedicare iussit Evangelium Dominus (Marci 16,15), non pingere et pictura laicos erudire: sacramenta quoque instituit, nullibi statuas constituit. (Scriptura Laicorum.) Sed et passim quoquo vertamus oculos, occurrunt res creatae a Deo vivae et verae in oculos nostros, quae si observentur, ut par est, longe evidentius movent aspectantem, quam omnes omnium hominum imagines vel picturae vanae, immobiles, marcidae atque mortuae. De quibus vere dixit propheta, Oculos habent et non vident, etc. (Psalm 115,5.) (Lactantius.) Idcirco approbamus Lactantij veteris scriptoris sententiam, dicentis, Non est dubium, quin religio nulla sit, ubicunque simulachrum est. (Epiphanius et Hieronymus.) Recte item fecisse asserimus beatum Episcopum Epiphanium qui in foribus ecclesiae inveniens velum, habens depictam imaginem quasi Christi vel sancti cuiuspiam, scidit atque sustulit: quod contra authoritatem scripturarum vidisset in ecclesia Christi hominis pendere imaginem. Ideoque praecipiebat ne deinceps in ecclesia Christi eiusmodi vela, quae contra religioneni nostram veniunt, appenderentur, sed tollatur[3] potius illa scrupulositas, quae indigna sit ecclesia Christi et populis fidelibus. Praeterea approbamus hanc S.Augustini De vera religione sententiam, Non sit nobis religio humanorum operum cultus. Meliores enim sunt ipsi artifices qui talia fabricantur: quos tamen colere non debemus. Cap. 55.
(Deus solus adorandus et colendus.) Deum verum docemus solum adorare et colere. Hunc honorem communicamus nemini, iuxta mandatum Dornini, Dominum Deum tuum adorabis; et illum solum coles, vel, et huic uni servies. (Matth. 4,10.) Certe omnes prophetae gravissime invecti sunt contra populum Israelis, quandocunque Deos alienos, non unum solum Deum verum adorarunt ct coluerunt. Adorandum autem colendumque docemus Deum, sicuti ipse nos colere docuit, in spiritu videlicet et veritate (Joh. 4,24) non cum ulla superstitione, sed cum synceritate, secundum verbum eius: ne aliquando ad nos etiam dicat, Quis requisivit haec ex manibus vestris? (Isaiae 66,1ss.; Jerem.7,1ss.): Nam et Paulus: Deus non colitur, ait, humanis manibus, tanquam qui ipse aliquo indigeat, etc. (Acto. 17,25.) (Solus Deus per unius Christi interventum est invocandus.) Eundem solum invocamus in omnibus discriminibus et casibus vitae nostrae, idque per interventum unici mediatoris et intercessoris nostri Iesu Christi. Diserte enim praeceptum est nobis, Invoca me in die tribulationis, et eruam te, et glorificabis me. (Psal. 50,15.) Sed et liberalissime nobis promissum est a domino, dicente, Quicquid petieritis a patre meo, dabit vobis. (Ioan. 16,23.) Item, Venite ad me, quotquot laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. (Matth. 11,28.) Et cum scriptum sit, Quomodo invocabunt eum, in quem non crediderunt? (Rom. 10,14) nos vero in solum Deum credamus, solum certe invocamus: et quidem per Christum. Unus enim Deus, ait Apostolus, et unus mediator Dei et hominum Christus Iesus. (1.Tim. 2,5.) Item, Si quis peccaverit, advocaturn habemus apud patrem, lesum Christum iustum, etc. (1. Ioan. 2,1.)
(Divi non adorandi colendi invocandi.) Proinde sanctos coelites sive divos, nec adoramus, neque colimus, nec invocamus, neque illos coram patre in coelis pro intereessoribus aut mediatoribus nostris agnoscirnus. Sufficit enim nobis Deus, et mediator Christus, neque honorem soli Deo et filio eius debitum alijs communicamus: quod ille diserte dixerit, Gloriam meam alteri non dabo (Isaiae 42,8.). Et quod Petrus dixit, Non aliud hominibus nomen datum, in quo oporteat salvos fieri, nisi nomen Christi (Act. 4,12.) In quo sane qui per fidem acquiescunt, non quaerunt extra Christum quicquam.
(Honor divis debitus et impendendus.) Interim Divos nec contemnimus, nec vulgariter de eis sentimus. Agnoscimus enim eos esse viva Christi membra, amicos Dei, qui carnem et mundum gloriose vicerunt. Diligimus ergo illos ut fratres, et honoramus etiam, non tamen cultu aliquo, sed honorabili de eis existimatione, denique laudibus iustis. Imitamur item eos. Nam imitatores fidei virtutumque ipsorum, consortes item aeternae salutis, illis aeternum apud Deam cohabitare, et cum eis in Christo exultare, desyderijs votisque ardentissimis exoptamus. Atque hac in parte approbamus illam S.Augustini De Vera religione sententiam, Non sit nobis religio cultus hominum mortuorum. Quia si pie vixerint, non sic habentur, ut tales quaerant honores, sed illum a nobis coli volunt, quo illuminante, laetantur meriti sui nos esse conservos. Honorandi ergo sunt propter imitationem, non adorandi propter religionem, etc.
(Reliquiae Sanctorum.) Multo vero minus credimus reliquias Iivorum adorandas esse aut colendas. Veteres illi sancti satis honorasse videbantur mortuos suos, si honeste mandassent terrae reliquias, postquam astra petijsset spiritus: ac omnium nobilissimas reliquias majorum aestimabant esse virtutes [(doctrinam et fidem)], quas ut commendabant cum laude mortuorum, ita eas exprimere annitebantur dum vivebant in terris. (Iurare per nomen Dei solius.) Illi ipsi veteres non iurarunt nisi per nomen solius Dei Iehovah, sicuti lege divina est praeceptum (Deut. 10,20 ; Exod. 23,13): qua sicut vetitum est iurare per nomina alienorum Deorum, sic nos iuramenta per divos requisita non praestamus. Reijcimus ergo in his omnibus doctrinam divis coelitibus plus nimium tribuentem.
(Dei providentia gubernantur omnia.) Dei huius sapientis aeterni et omnipotentis providentia, credimus cuncta in coelo, et in terra, et in creaturis omnibus conservari et gubernanri David enim testificatur et ait, Excelsus super omnes gentes Dominus, et super coelos gloria eius. Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et se demittit, ut inspiciat, quae sunt in coelo et in terra? (Psalm 139,3s.) Idem rursus, Omnes vias meas, inquit, praevidisti. Quia non est verbum in lingua mea, quod non universum noveris domine, etc. (Acto. 17,28.) Testificatur et Paulus et ait, Per ipsum vivimus, movemur, et sumus. (Rom.11,36.) [(Et)] Ex illo, et per illum, et in illum omnia. (Matth. 10,29s.) Verissime ergo et secundum scripturam pronunciavit Augustinus in lib. de Agone Christ. cap. 8. Dominus dixit, Nonne duo passeres asse veneunt, et unus eorum non cadit in terram sine voluntate patris vestri? (Matth. 6,26ss.) Ita vero loquens, ostendere voluit quicquid vilissimum homines putant, omnipotentia Dornini gubernari. Sic enim et volatilia coeli ab eo pasci, et lilia agri ab eo vestiri, veritas loquitur, quae capillos etiam nostros numeratos esse dicit, etc.
(Epicurei.) Damnamus ergo Epicureos, providentiam Dei abnegantes, omnesque illos, qui blaspheme dicunt, Deum versari circa cardines coeli, et nos atque nostra nec videre nec curare. Damunavit hos etiam David propheta regius, qui dixit, Quousque Domine, quousque impii exultabunt? Dicunt, Dominus non videt, neque intelligit Deus Iacob. Intelligite stupidi in populo, et stulti quando demum sapietis? Is qui aurem condidit, an non audiret? et qui oculum finxit, quomodo non videret? (Media non aspernanda.) Interim vero media per quae operatur divina providentia, non aspernamur, ut inutilia, sed his hactenus nos accommodandos esse docemus, quatenus in verbo Dei nobis commendantur. Unde illorum voces temerarias improbamus, qui dicunt, Si providentia Dei omnia geruntur, inutiles certe sunt conatus nostri et studia nostra. Satis fuerit, si omnia divinae permittamus providentiae gubernanda, nec erit quod porro simus soliciti de re ulla, aut quicquam faciamus. Tametsi enim Paulus agnosceret se in Dei providentia navigare, qui ipsi dixerat, Oportet te et Romae testificari (Acto. 23,11): qui insuper promiserat dixeratque, Iactura nulla erit ullius animae, nec cadet pilus de capite vestro (Actor. 27,24) nihilominus meditantibus fugam nautis, dicit idem ille Pauius centurioni et militibus, Nisi hi in navi manserint, vos servari non poteritis. Deus enim qui cuilibet rei suum destinavit finem, is et principium et media, per quae ad finem usque pervenitur, ordinavit Ethnici fortunae res attribuunt coecae, et incerto casui. S.Jacobus non vult ut dicamus, Hodie et oras in illam urbem proficiscemur et negotiabimur: sed addit, Pro eo quod dicere debueritis, si Dominus voluerit et vixerimus, hoc vel illud faciemus. (Jacob.4,13ss.) Et Augustinus, Omnia quae vanis videntur in rerum natura temere fieri, non faciunt nisi verbum eius: quia non fiunt nisi iussu eius, Enarrat in Psal. 148. Ita videbatur forte fortuna fieri, quod Saul quaerens patris asinas, incidit in prophetam Samuelem: sed antea dixerat Dominus ad prophetam, Cras mittam ad te virum de tribu Beniamin etc. (1.Sam. 9).
(Deus creavit omnia.) Deus hic bonus et omnipotens creavit omnia cum visibilia tum invisibilia, per verbum suum coaeternum, eademque [(quoque)] conservat per spiritum suum coaeternum, testificante Davide atque dicente, Verbo Dei coeli facti sunt, et in spiritu oris eius omnis virtus eorum (Psalm 33,16) Omnia autem quae condidit Deus, erant, ut scriptura ait, valde bona, et ad utilitatem usumque hominis condita. Cuncta vero illa dicimus ab uno profecta esse principio. (Manichaei et Marcionitae) Damnamus ergo Manichaeos et Marcionitas, qui impie fingebant duas substantias atque naturas boni et mali, duo item principia, et duos sibi adversos Deos, bonum et malum.
Inter omnes creaturas praestant angeli atque homines. (De angelis et diabolo.) De angelis pronunciat divina scriptura, Qui creat angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis (Psal. 104,4). Item, Nonne omnes sunt administratorij spiritus, qui in ministerium emittuntur, propter eos qui haeredes sunt salutis? (Hebr. 1,14.) Dominus vero Iesus ipse testificans[4] de Diabolo, Ille, inquit, homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex proprijs loquitur: quia mendax est, atque eius rei pater (Ioan. 8,44). Docemus ergo angelos alios quidem perstitisse in obedientia, ac ad fidele Dei et hominum ministerium esse deputatos: alios vero sua sponte lapsos, et in exitium esse praecipitatos, factosque esse omnis boni fideliumque hostes, etc.
(De homine.) Iam vero de homine dicit scriptura, quod ab initio conditus sit bonus, ad imaginem et similitudinem Dei: quod Deus collocaverit eum in paradysum, subieceritque ei omnia (Gen. 2). Id quod David magnifice celebrat in Psal. 8. Addidit insuper ei coniugem, ac benedixit eis. Dicimus autem constare hominem duabus ac diversis quidem substantijs, in una persona, anima immortali, utpote quae separata a corpore, nec dormit, nec interit, et corpore mortali, quod tamen in ultimo iudicio a mortuis resuscitabitur, ut totus homo inde, vel in vita, vel in morte, aeternum maneat. (Sectae.) Damnamus omnes, qui irrident, aut subtilibus disputationibus, in dubium vocant immortalitatem animarum, aut animam dicunt dormire, aut partem esse Dei. Breviter damnamus omnes omnium opiniones, quotquot diversa sentiunt de creatione, de angelis et daemonibus, et homine, ab ijs quae nobis tradita sunt per scripturas sanctas, in apostolica Christi ecclesia.
(Lapsus hominis.) Fuit homo ab initio a Deo conditus ad imaginem Dei, in iustitia et sanctitate veritatis, bonus et rectus, sed instinctu serpentis, et sua culpa, a bonitate et rectitudine deficiens, peccato, morti, varijsque calamitatibus factus est obnoxius. Et qualis factus est a lapsu, tales sunt omnes, qui ex ipso prognati sunt, peccato inquam, morti, varijsque obnoxij calamitatibus. (Peccatum.) Peccatum autem intelligimus esse nativam illam hominis corruptionem, ex primis illis nostris parentibus, in nos omnes derivatam vel propagatam, qua concupiscentijs pravis inmersi, et a bono aversi, ad omne vero malum propensi, pleni omni nequitia, diffidentia, contemptu et odio Dei, nihil boni ex nobis ipsis facere, imo ne cogitare quidem possumus. Quinimo accedentibus iam etiam annis, cogitationibus, dictis et factis pravis contra legem Dei admissis, corruptos fructus, mala arbore dignos, proferimus (Matth. 12, 33ss.): quo nomine, merito nostro, irae Dei obnoxij, poenis subijcimur iustis: adeoque a Deo abiecti essemus omnes, nisi reduxisset nos Christus liberator.
(Mors.) Per mortem itaque intelligimus non tantum corpoream mortem, quae omnibus nobis semel, propter peccata, est obeunda, sed etiam supplicia sempiterna, peccatis et corruptioni nostrae debita. Nam apostolus, Eramus mortui, inquit, delictis ac peccatis, et eramus natura filij irae, sicut et caeteri. Sed Deus, qui dives est misericordia, cum essemus mortui per delicta, convivificavit nos una cum Christo (Ephes. 2,1ss.) Item, Sicut per unum hominem peccatum in mundum introijt, ac per peccatum mors, et ita in omnes homines mors transijt, in quo omnes peccarunt. (Rom. 5,12)
(Originale peccatum.) Agnoscimus ergo in omnibus hominibus esse originale peccatum: (Actualia peccata.) agnoscimus omnia alia peccata, quae ex hoc oriuntur, et dici, et vere esse peccata, qualicunque nomine nuncupentur, sive mortalia, sive venialia, sive illud quoque, quod vocatur peccatum in spiritum sanctum, quod nunquam remittitur (Marc. 3,29, 1.Ioan. 5, 16). Fatemur etiam peccata non esse aequalia, licet ex eodem corruptionis et incredulitatis fonte exoriantur, sed alia alijs esse graviora. Sicut Dominus dixit, Sodomae tolerabilius futurum, quam urbi reijcienti verbum Evangelij (Matth. 10,14s.; 11,20ss.) (Sectae.) Damnamus ergo omnes, qui his contraria docuerunt, imprimis vero Pelagium et omnes Pelagianos, una cum Iovinianistis, peccata cum Stoicis paria facientibus. Sentimus per omnia in hac causa cum S.Augustino, qui sua ex scripturis sanctis protulit atque defendit. Damnamus praeterea Florinum et Blastum, contra quos et Irenaeus scripsit, et omnes qui Deum faciunt authorem peccati. (Deus non est anthor peccati, et quatenus in durare dicatur.) Cum diserte scriptum sit, Tu non es Deus, qui velit iniquitatem. Odisti omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. 5,5). Et iterum, Cum loquitur diabolus mendacium, ex proprijs loquitur, quia mendax est, et pater eins rei (Ioan. 8,44). Sed et in nobis ipsis satis est vitij corruptionisque, ut nihil necesse sit Deum infundere nobis novam aut auctiorem pravitatem. Proinde quando dicitur in scripturis Deus indurare, excaecare, et tradere in reprobum sensum, intelligendum id est, quod iusto iudicio Deus id faciat, tanquam iudex et ultor iustus. Denique quotiescunque Deus aliquid mali in scriptura facere dicitur atque videtur, non ideo dicitur, quod homo malum non faciat, sed quod Deus fieri sinat et non prohibeat, iusto suo iudicio, qui prohibere potuisset si voluisset: vel quod malo hominum bene utatur, ut peccatis fratrum Iosephi: vel quod ipse peccata gubernet ne latius, quam par est, erumpant atque grassentur. S.Augustinus in Enchiridio suo, Miro modo, inquit, et ineffabili non fit praeter voluntatem eius, quod etiam fit contra voluntatem eius. Quia non fieret, si fieri non sineret. Nec utique nolens sinit, sed volens. Nec sineret bonus fieri male, nisi omnipotens etiam de malo facere posset bene. Haec ille. (Curiosae quaestiones.) Reliquas quaestiones, An Deus voluerit labi Adamum, aut impulerit ad lapsum? aut quare lapsum non impediverit? et similes quaestiones deputamus inter curiosas, [nisi forte cum haereticorum aut alioqui importunorum hominum improbitas cogit ista etiam ex verbo Dei explicare, sicut fecerunt non raro pij Ecclesiae doctores:[5]] scientes Dominum prohibuisse, ne homo ederet de fructu prohibito, et transgressionem punivisse: sed et mala non esse quae fiunt, respectu providentiae Dei, voluntatis ac potestatis Dei, sed respectu satanae et voluntatis nostrae, voluntati Dei repugnantis.
Docemus in hac causa, quae semper in ecclesia multas peperit con flictationes, conditionem vel statum hominis triplicem esse considerandum. (Qualis homo fuerit ante lapsum.) Principio qualis fuerit homo ante lapsum, rectus nimirum et liber, qui et in bono manere et ad malum potuit declinare: declinaverit autem ad malum, implicaveritque peccato et morti, et se et omne genus mortalium, sicuti dictum est antea.
(Qualis homo fuerit post lapsum.) Deinde considerandum est qualis fuerit homo post lapsum. Non sublatus est quidem homini intellectus, non erepta ei voluntas, et prorsus in lapidem vel truncum est commutatus: caeterum illa ita sunt immutata et imminuta in homine, ut non possint amplius, quod potuerunt ante lapsum. Intellectus enim obscuratus est: voluntas vero ex libera, facta est voluntas serva. Nam servit peccato, non nolens, sed volens. Etenim voluntas, non noluntas, dicitur. (Homo sua sponte malum facit.) Ergo quoad malum sive peccatum, homo non coactus vel a Deo vel a diabolo, sed sua sponte, malum facit, et hac parte liberrimi est arbitrij. Quod vero non raro cernimus pessima hominis facinora et consilia impediri a Deo, ne finem suum consequantur, non tollit homini libertatem in malo, sed Deus potentia sua praevenit, quod homo alias libere instituit. Sicut fratres Ioseph, Iosephum libere instituunt tollere, sed non possunt, quod Dei consilio aliud visum esset.
(Homo non potest per se bonum.) Quantum vero ad bonum et ad virtutes, intellectus hominis non recte iudicat de divinis ex semetipso. Requirit enim scriptura evangelica et apostolica regenerationem abs quolibet nostrum, qui salvari velimus. Unde nativitas prior ex Adamo, ad salutem nihil nobis confert. Paulus, Animalis homo, ait, non percipit ea quae sunt spiritus Dei, etc. (1.Cor. 2,14) Idem negat alicubi nos idoneos esse, ex nobis ipsis, cogitare aliquid boni (2.Cor. 3,5). Constat vero mentem vel intellectum ducem esse voluntatis, cum autem caecus sit dux, daret quo [(usque)] et voluntas pertingat. Proinde nullum est ad bonum homini arbitrium liberum, nondum renato, vires nullae ad perficiendum bonum. Dominus in Evangelio dicit, Amen amen dico vobis, quod omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Ioan. 8,34). Et Paulus apostolus, Affectus carnis, inquit, inimicitia est adversus Deum. Nam legi Dei non subditur, imo ne potest quidem (Rom. 8,7). Porro terrenarum rerum intelligentia in lapso homine non est nulla. (Intelligentia artium.) Reliquit enim Deus ex misericordia ingenium, multum tamen distans ab eo, quod inerat ante lapsum. Iubet Deus excolere ingenium, et addit dona simul et profectum. Et manifestum est, quam nihil proficiamus in artibus omnibus sine benedictione Dei. Scriptura certe omnes artes ad Deum refert. Nam et Ethnici retulerunt artium origines ad inventores Deos.
(Quales vires regeneratorum, et quomodo sint liberi arbitrij.) Postremo videndum, an regenerati sint liberi arbitrij, et quatenus. In regeneratione intellectus illuminatur per spiritum sanctum, ut et mysteria et voluntatem Dei intelligat. Et voluntas ipsa non tantum mutatur per spiritum, sed etiam instruitur facultatibus, ut sponte velit et possit bonum (Rom. 8,1ss.). Nisi hoc dederimus, negabimus Christianam libertatem, et inducemus legalem servitutem. Sed et propheta facit Deum loquentem, Dabo legem meam in mentes illorum, et in cordibus eoram inseribam eas (Ierem. 31,33; Ezech. 36,26s). Dominus quoque dicit in evangelio, Si filius vos liberaverit, vere liberi estis (Ioan. 8, 36) Paulus quoque ad Phil. Vobis donatum est, inquit, pro Christo, non solum, ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini. Et iterum, Persuasum habeo, quod is qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque ad diem Domim Iesu (Philip. 1,29s). Item, Deus est qui agit in vobis, et ut velitis, et ut efficiatis (Philip. 2,13).
Ubi interim duo observanda esse docemus. (Regenerati active agunt, non passive tantum.) Primum, regeneratos in boni electione et operatione, non tantum agere passive, sed [et] active. Aguntur enim a Deo, ut agant ipsi, quod agunt. Recte enim Augustinus adducit illud, quod Deus dicitur, noster adiutor. Nequit autem adiuvari, nisi is, qui aliquid agit. Manichaei spoliabant hominem omni actione, et veluti saxum et truncum faciebant. (Infirmum in regeneratis liberum arbitrium.) Secundum, in regeneratis remanere infirmitatem. Cum enim inhabitet in nobis peccatum, et caro in renatis obluctetur spiritui, in finem usque vitae nostrae, non expedite omnino perficiunt regenerati quod instituerant. Confirmantur haec ab Apostolo ad Rom. 7. et Gal. 5. Proinde infirmum est nostrum illud liberum arbitrium, propter reliquias remanentis in nobis, ad finem usque vitae nostrae, veteris Adami, agnataeque corruptionis humanae. Interim cum carnis vires et reliquiae veteris hominis non ita sint efficaces, ut extinguant penitus spiritus operationem idcirco fideles liberi dicuntur, ita tamen, ut agnoscant infirmitatem, et nihil glorientur de libero arbitrio. Semper enim animis fideijum obversari debet, quod toties inculcat beatus August. ex Apostolo, Quid habes quod non accepisti? et si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? His accedit quod non statim evenit, quod institueramus. Eventus enim rerum positi sunt in manu Dei. Unde Paulus orat dominum, ut prosperet iter suum (Rom. 1,10). Unde vel hac causa infirmum est liberum arbitrium. (ln externis est libertas.) Caeterum nemo negat in externis, et regenitos et non regenitos habere liberum arbitrium. Habet enim homo hanc constitutionem cum animantibus alijs (quibus non est inferior) communem, ut alia velit, alia nolit. Ita loqui potest aut tacere, domum egredi, vel domi manere, etc. Quamvis semper et hic potentia Dei observanda sit: quae effecit, ut Balaam eo non posset pertingere, quo volebat (Num. 24), Neque Zacharias rediens ex templo, loqui posset, prout volebat (Luc. 1,22).
(Haereses.) Damnamus in hac causa Manichaeos, qui negant homini bono, ex libero arbitrio fuisse initium mali. Damnamus etiam Pelagianos, qui dicunt hominem malum sufficienter habere liberum arbitrium, ad faciendum praeceptum bonum. Redarguuntur utrique a scriptura sancta, quae illis dicit, Fecit Deus hominem rectum: his vero dicit, Si filius vos liberaverit, vere liberi estis.
(Deus elegit nos ex gratia.) Deus ab aeterno praedestinavit vel elegit libere et mera sua gratia, nullo hominum respectu, sanctos, quos vult salvos facere in Christo, iuxta illud Apostoli, Deus elegit nos in ipso, antequam iacerentur fundamenta mundi (Ephes. 1,4). Et iterum, Qui salvos fecit nos, et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data quidem est nobis, per Christum Iesum, ante tempora aeterna, sed palam facta est nunc per apparitionem servatoris nostri Iesu Christi (2. Tim. 1,9s.).
(In Christo electi vel praedestinati sumus.) Ergo non sine medio, licet non propter ullum meritum nostrum, sed in Christo et propter Christum, nos elegit Deus, ut qui iam sunt in Christo insiti per fidem, illi ipsi etiam sint electi, reprobi vero, qui sunt extra Christum: secundum illud Apostoli, Vos ipsos tentate, num sitis in fide. An non cognoscitis vosmetipsos, quod Iesus Christus in vobis est? nisi sicubi reprobi estis (2.Cor. 13,5). (Electi sumus ad finem certum.) Denique electi sunt sancti in Christo, per Deum ad finem certum, quem, et ipsum exponit Apostolus et ait, Elegit nos in ipso, ut essemus sancti et irreprehensibiles coram illo per charitatem. Qui praedestinavit nos, ut adoptaret in filios per Iesum Christum, in sese, ut laudetur gloria gratiae suae (Ephes. 1,4s). (Bene sperandum de omnibus.) Et quamvis Deus norit, qui sint sui, et alicubi mentio fiat paucitatis electorum, bene sperandum est tamen de omnibus, neque temere reprobis quisquam est annumerandus. Paulus certe ad Philippens. Gratias ago, inquit, pro omnibus vobis (loquitur autem de tota ecclesia Philippensi) quod veneritis in communionem Evangelij, persuasum habens, quod is qui coepit opus bonum in vobis, perficiet, sicut iustum est, ut hoc sentiam de vobis omnibus (Philip. 1,3ss.). (An pauci electi.) Et cum Luc. 13,23s. rogaretur Dominus, An pauci sint qui salventur? non respondet Dominus ac dicit, paucos aut plures fore servandos, aut perdendos, sed hortatur potins, ut quisque contendat ingredi per portam arctam. Quasi dixerit, Vestrum non est de his curiosius inquirere, sed magis anniti, ut per arctam[6] viam coelum ingrediamini.
(Quae damnanda in hac causa.) Proinde non probamus impias quorundam voces, qui dicunt, Pauci sunt electi et cum mihi non constet, an sim in illo paucorum numero, genium meum non fraudabo. Alij dicunt, Si praedestinatus vel electus sum a Deo, nihil impediet me a salute certo iam definita, quicquid tandem designavero. Si vero sum de reproborum numero, nulla me vel fides vel poenitentia iuvabit: cum definitio Dei mutari non possit. Itaque inutiles sunt doctrinae et admonitiones omnes. Nam contra hos pugnat illud Apostoli: Oportet servum Domini propensum esse ad docendum, erudientem eos qui obsistunt, si quando det Deus illis poenitentiam, ad agnoscendum veritatem, ut resipiscant a laqueo diaboli, capti ab eo ad eius voluntatem (2.Tim. 2,24ss.). (Non inanes admonitiones, quia salus electionis est.) Sed et Augustinus de Bono perseverantiae cap. 14. et consequentibus [multis] ostendit utrumque esse praedicandum, et liberae electionis praedestinationisque gratiam, et admonitiones et doctrinas salutares. (An simus electi?) Improbamus itaque ilios, qui [extra Christum][7] quaerunt, An sint ab aeterno electi? Et quid ante omnem aeternitatem de ipsis statuerit Deus? Audienda est enim praedicatio evangelij, eique credendum est: et pro indubitato habendum, si credis ac sis in Christo, electum te esse. Pater enim praedestinationis suae aeternam sententiam, sicut modo ex Apostolo 2.Tim. 1,9s. exposui, in Christo nobis aperuit. Docendum ergo et consyderandum ante omnia, quantus amor patris erga nos in Christo nobis sit revelatus: audiendum, quid nobis quotidie in evangelio ipso dominus praedicet, quomodo vocet et dirat, Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, ego vos reficiam (Matth. 11, 28) Sie Deus dilexit mundum, ut unigenitum dederit pro mundo, ut omnis qui eredit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Ioan. 3,16). Item, Non est voluntas patris, ut quisquam de his pusillis pereat. Christus itaque sit speculum, in quo praedestinationem nostram contemplemur (Matth. 18,14). Satis perspicuum et firmum habebimus testimonium, nos in libro vitae inscriptos esse, si communicaverimus cum Christo, et is in vera fide noster sit, nos eius simus. (Tentatio praedestinationis.) Consoletur nos in tentatione praedestinationis, qua vix alia est periculosior, quod promissionos Dei sunt universales fidelibus, quod ipso alt, Petite et accipietis. Omnis qui petit accipit (Luc. 11,9s.). Quod denique cum universa Dei ecclesia oramus, Pater noster qui es in coelis: et quod baptismo sumus insiti corpori Christi, et pascimur in ecclesia eius carne et sanguine frequenter ad vitam aeternarm His confirmati cum timore et tremore, iuxta praeceptum Pauli, nostram salutem operari iubemur.
(Christus verus est Deus.) Credimus praeterea et docemus filium Dei dominum nostrum Iesum Christum ab aeterno praedestinatum vel praeordinatum esse, a Patre, Salvatorem mundi: credimusquo hunc esse genitum, non tantum, cum ex virgine Maria carnem assumpsit, nec tantum ante iacta fundamenta mundi, sed ante omnem aeternitatem, et quidem a patre, ineffabiliter. Nam Isajas dixit, Generationem eius quis enarrabit? (Isaiae 53,8). Et Micheas: Et egressus eius a diebus aeternitatis (Mich.5,1). Nam et Ioannes in evangelio dixit: In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum, etc. (Ioan. 1,1). Proinde filius est patri iuxta divinitatem coaequalis et consubstantialis, Deus verus (Philip. 2,11), non nuncupatione, aut adoptione, aut ulla dignatione, sed substantia atque natura, sicut Ioan. Apostolus iterum dixit, Hic est verus Deus, et vita aeterna (1.Ioan. 5,20). Et Paulus quoque, Filium ait, constituit haeredem omnium, per quem et secula fecit: idom est splendor gloriae et character substantiae eius, portans omnia verbo potentiae suae (Hebr. 1, 2s). Nam in Evangelio ipso quoque Dominus dixit, Pater glorifica tu me, apud temetipsum gloria, quam habui priusquam hic mundus esset apud te (Ioan. 17,5). Nam et alibi in Evangelio scribitur, Iudaei quaerebant occidere Iesum, quod patrem suum dixisset Deum, aequalem seipsum faciens Deo (Ioan. 5,18). (Sectae.) Abominamur ergo Arrij et omnium Arrianorum impiam contra filium Dei doctrinam, imprimis vero Michaelis Serveti Hispani et Servetanorum omnium blasphemias, quas contra Dei filium satan per illos, veluti ex inferis hausit et in orbem audacissime et impijssime dispergit.
(Christus verus homo, veram habens carnem.) Eundem quoque aeterni Dei aeternum filium eredimus et docemus hominis factum esse filium, ex semine Abrahae atque Davidis, non ex viri coitu, quod Hebion dixit, sed conceptum purissime ex spiritu sancto, et natum ex Maria semper virgine: sicut diligenter nobis historia explicat Evangelica (Matth. 1). Et Paulus ait, Nullibi angelos assumit, sed semen Abrahae. Ioannes item Apostolus, Qui non credit Iesum Christum in carne venisse, ex Deo non est. Caro ergo Christi nec phantastica fuit, nec coelitus allata, sicuti Valentinus et Martion somniabant (Anima in Christo rationalis.) Praeterea anima fuit Domino nostro Iesu Christo non absque sensu et ratione, ut Apollinaris sentiebat, nequo caro absque anima, ut Eunomius docebat, sed anima cum ratione sua, et caro cum sensibus suis, per quos sensus, veros dolores tempore passionis suae sustinuit: sicuti et ipse testatus est, et dixit, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. 26,38). Et nunc anima mea turbata est, etc. (Ioan. 12,27).
(Duae in Christo naturae.) Agnoscimus ergo in uno atquo eodem Domino nostro Iesu Christo, duas naturas aut hypostases vel substantias, divinam et humanam (Hebr. 2): et has ita dicimus coniunctas vel unitas esse, ut absorptae, aut confusae, aut immixtae non sint: sed salvis potius et permanentibus naturarum proprietatibus, in una persona, unitae vel coniunctae. (Non duo sed unus Christus.) ita ut unum Christum Dominum, non duos veneremur: unum inquam verum Deum et hominem, iuxta divinam naturam patri, iuxta humanam vero nobis hominibus consubstantialem, et per omnia similem, peccato excepto (Hebr. 4,15). (Sectae.) Etenim, ut Nestorianum dogma ex uno Christo duos faciens, et unionem personae dissolvens, abominamur: ita Eutychetis et Monothelitarum vol Monophysicorum vesaniam, expungentem naturae humanae proprietatem execramur penitus. (Natura Christi divina non est passa, nec humana est ubique.) Ergo minime docemus naturam in Christo divinam passam esse, aut Christum secundum humanam naturam adhuc esse in hoc mundo, adeoquo esse ubique. Neque enim vel sentimus, vel docemus veritatem corporis Christi a clarificatione desijsse, aut deificatam, adeoque sic deificatam esse, ut suas proprietates, quoad corpus et animam, deposuerit, ac prorsus in naturam divinam abierit, unaque duntaxat substantia esse coeperit. (Sectae.) Et proinde Schvenkfeldij similiumque leptologorum inargutas argutias, intricatas, obscurasque, et parum sibi constantes hac de re dissertationes, haudquaquam probamus aut recipimus, neque Schvenkfeldiani sumus. (Vere passus est do~inus noster.) Praeterea credimus Dominum nostrum Iesum Christum vere passum et mortuum esse pro nobis, sicut Petrus ait, carne (1. Pet. 4,1). Abominamur Iacobitarum et omnium Turcarum, passionem Domini execrantium, impijssimam vesaniam. Interim non negamus et Dominum gloriae, juxta verba Pauli, crucifixum esse pro nobis (1.Cor. 2,8). (Communicatio idiomatum.) Nam communicationem idiomatum, ex scripturis petitam, et ab universa vetustate in explicandis componendisque scripturarum locis in speciem pugnantibus, ursurpatam, religiose [(et)] reverenter recipimus et ursurpamus.
(Vera Christi ex mortuis resurrectio.) Credimus et docemus eundem Dominum nostrum Iesum Christum vera sua carne, in qua crucifixus et mortuus fuerat, a mortuis resurrexisse, et non aliam pro sepulta excitasse, aut spiritum pro carne suscepisse, sed veritatem corporis retinuisse. Ergo dum discipuli eius arbitrarentur se Domini spiritum videre, exhibet eis manus atque pedes, stigmatibus utique clavorum et vulnerum notatas, et addit, Aspicite manus meas et podes meos: quia ego ipso sum. Contrectate me et videte: quia spiritus carnem et ossa non habet sicut videtis me habere (Luc. 24,39). (Vera in coelos Christi ascensio.) In eadem illa carne sua credimus ascendisse Dominum nostrum Iesum Christum supra omnes coelos aspectabiles, in ipsum coelum supremum, sedem videlicet Dei et beatorum. ad dexteram Dei patris, quao, etsi et gloriae maiestatisque consortium aequale significet, accipitur tamen et pro loco certo, de quo in Evangelio loquens Dominus, dicit, Se abiturum et suis paraturum locum (Ioan. 14,2). Sed et Apostolus Petrus, Oportet Christum, inquit, coelum accipere, usque ad tempus restitutionis omnium (Actor. 3,21). Ex coelis autem idem ille redibit in iudicium, tum, quando summa erit in mundo consceleratio, et Antichristus corrupta religione vera, superstitione impietateque omnia opplevit, et sanguine atquo flamma ecclesiam [(crudelitor)] vastavit (Dan. 11). Redibit autem Christus asserturus suos, et aboliturus adventu suo Antichristum, iudicaturusquo vivos et mortuos (Act. 17, 31). Resurgent enim mortui (1. Thes. 4,14ss), et qui illa die (quae omnibus incognita est creaturis) (Marc. 13,32) superstites futuri sunt, mutabuntur in momento oculi, fidelosque omnes una obviam Christo rapientur in aera, ut inde cum ipso ingrediantur in sedes beatas sine fine victuri (1. Cor. 15,51s.). Increduli vero vel impij descendent cum daemonibus ad tartara, in sempiternum arsuri, atque ex tormentis nunquam liberandi (Matth. 25,46). (Sectae.) Damnamus ergo omnes negantes veram carnis resurrectionem (2.Tim. 2,18): aut qui cum Ioanne Hierosolymitano, contra quem scripsit Hieronymus, non recte sentiunt de clarificatis corporibus. Damnamus eos qui senserunt et daemonas et impios omnes aliquando servandos, et poenarum finem futurum. Simpliciter enim pronunciavit dominus, Ignis eorum nunquam extinguitur, et vermis eorum non moritur (Marc. 9, 46). Damnamus praeterea Iudaica somnia, quod ante iudicij diem aureum in terris sit futurum seculum, et pij regna mundi occupaturi, oppressis suis hostibus impijs. Nam evangelica veritas Matth. 24. et 25. Luc. item 18 et Apostolica doctrina 2.Thes. 2. et in 2.ad Tim. 3. et 4.capite, longe aliud perhibere inveniuntur.
(Fructus mortis et resurrectionis Christi.) Porro passione vel morte sua [omnibusque adeo, quae a suo in carne adventu nostra causa fecit et pertulit][8] reconciliavit omnibus fidelibus Dominus noster patrem coelestem, expiavit peccatum, exarmavit mortem, condemnationemque et inferos confregit, ac resurrectione sua ex mortuis, vitam immortalitatemque reduxit, ac restituit. Ips enim est iustitia nostra, vita et resurrectio, denique plenitudo et absolutio fidelium omnium, salusque et sufficientia abundantissima (Rom. 4,25, 10,4; 1.Cor.[9] 1,30; Ioan. 6,33ss, 11,25ss.). Apostolus enim, Sic placuit patri, inquit, omnem in ipso habitare plenitudinem, et in ipso estis completi. Coloss. 1, 19 et 2,9 s.
(Iesum Christum unicum esse mundi salvatorem et messiam verum et expectatum.) Docemus enim ac credimus hunc Iesum Christum, Dominum nostrum, unicum et aeternum, generis humani, adeoque totius mundi esse servatorem, in quo per fidem servati sint, quotquot ante legem, sub lege, et sub evangelio salvati sunt, et quotquot adhuc in finem usque seculi salvabuntur. Nam ipse Dominus in evangelio dicit, Qui non intrat per ostium in stabulum ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Ego sum ostium ovium (Ioan. 10,1ss.). Item alibi in eodem evangelio, Ioan. 8,56. Abraham vidit diem meum, et gavisus est. Sed et Petrus Apostolus, Non est in quoquam alio, inquit, nisi in Christo salus (Act. 4,12, 10,43, 15,11). Neque [enim] aliud nomen est sub coelo, datum inter homines, in quo oporteat nos salvos fieri. Credimus ergo per gratiam Domini Iesu Christi nos servatum iri, sicuti et patres nostros. Nam et Paulus ait, Omnes patres nostros eandem escam spiritualem edisse, et omnes eundem potum spiritualem bibisse: bibisse autem de spirituali ipsos consequente Petra, Petram vero Christum fuisse (1.Cor. 10,3ss.). Ideoque legimus et Ioannem dixisse, Christum esse agnum illum, qui occisus sit ab origine mundi (Apoc. 13,8): et Baptistam testatum, Christum esse agnum illum Dei, qui tollat peccatum mundi (Joan. 1, 29) Unde pleno ore profitemur et praedicamus, Iesum Christum unicum esse mundi redemptorem et Salvatorem, Regem et Pontificem maximum, Messiam verum et expectatum illum eumque solum[10] benedictum, quem omnes legis typi et vaticinia prophetarum praefigurarint atque promiserint, Deus autem praestiterit ac iniserit illum nobis, ut alius porro non sit ullus nobis expectandus. Nec restat iam aliud, quam ut omnes omnem gloriam Christo tribuamus, in ipsum credamus, et in ipso solo acquiescamus, omnibus alijs vitae praesidijs spretis atque abiectis. Nam gratia Dei exciderunt, et Christum manem sibi reddunt, quotquot salutem in alia re ulla, quam in uno Christo quaerunt (Galat. 5, 4).
(Symbola 4. conciliorum recepta.) Et ut paucis multa huius causae di-camus, quaecunque de incarnationis domini nostri Iesu Christi mysterio definita sunt ex scripturis sanctis, et comprehensa symbolis ac sententijs quatuor primarum et praestantissimarum Synodorum, celebratarum Niceae, Constantinopoli, Ephesi et Chalcedone, una cum beati Athanasij Symboblo et omnibus his similibus symbolis, credimus corde syncero, et ore libero ingenue profitemur, condemnantes omnia his contraria. (Sectae.) Atque ad hunc modum retinemus inviolatam sive integram fidem Christianam, orthodoxam atque catholicam: scientes symbolis praedictis nihil contineri, quod non sit conforme verbo Dei, et prorsus faciat ad synceram fidei explicationem.
(Lege Dei exponitur nobis voluntas Dei.) Docemus Lege Dei exponi nobis voluntatem Dei, quid a nobis fieri velit aut nolit, quid bonum et instum, quidve malum sit et iniustum. Bonam igitur et sanctam confitemur esse Legem. (Lex naturae.) Et hanc quidem alias digito Dei inscriptam esse in corda hominum (Rom. 2,15), vocarique legem naturae, (Lex Mosis in duabus tabulis.) alias autem digito insculptam esse in tabulas Mosis geminas, et libris Mosis copiosius expositam (Exod. 20,1ss., Deut. 5,6ss.). Distinguimus illam, perspicuitatis gratia, in moralem, quae comprehenditur decalogo vel geminis tabulis, per Mosis libros expositis, in in caeremonialem item, quae de caeremonijs cultuque Dei constituit, et in iudicialem, quae versatur circa politica et oeconomica.
(Plenissima et absolutissima est lex.) Credimus hac Dei lege omnem Dei voluntatem, et omnia praecepta necessaria, ad omnem vitae partem, plenissime tradi. Alioqui enim non vetuisset Dominus, huic legi nihil, vel addi, vel adimi: non praecepisset recta ad hanc incedi, neque in dextram vel sinistram deflexo itinere, dedinare (Deut. 4,2, 12, 32).
(Cur data sit lex?) Docemus legem hanc non datam esse hominibus, ut eius iustificentur observatione: sed ut ex eius indicio, infirmitatem potius, peccatum, atque condemnationem agnoscamus, et de viribus nostris desperantes, convertamur ad Christum in fide. Aperte enim Apostolus, Lex iram, ait, operatur. Et per legem agnitio peccati. Et si data fuisset lex, quae posset iustificare, vel vivificare, vere ex lege esset iustitia: sed conclusit scriptura (legis nimirum) omnia sub peccatum, ut promissio ex fide Iesu daretur credentibus. Itaque lex Paedagogus noster ad Christum fuit, ut ex fide iustificaremur (Rom. 3,20, 4,15; Gal. 3,21ss.). (Caro non implet legem.) Neque vere potuit aut potest ulla caro legi Dei satisfacere, et hanc adimplere, ob imbecillitatem in carne nostra, ad extremum usque spiritum [(in nobis)] haerentem aut remanentem. Rursus enim Apostolus: Quod lex praestare non poterat, inquit, quia imbecillis erat per carnem, hoc Deus, proprio filio misso sub specie carnis peccato obnoxiae, praestitit (Rom. 8,3). Idcirco Christus est perfectio legis et adimpletio nostra (Rom. 10,4), qui ut execrationem legis sustulit, dum factus est pro nobis maledictio, vel execratio (Galat. 3,13), ita communicat nobis per fidem adimpletionem suam, nobisque eius imputatur iustitia et obedientia.
(Quatenus lex abrogata.) Hactenus itaque abrogata est lex Dei, quatenus nos amplius non damnat, nec iram in nobis operatur. Sumus enim sub gratia, et non sub lege. Praeterea implevit Christus omnes legis figuras. Unde umbrae cesserunt, corpore adveniente, ut iam in Christo et veritatem habemus et omnem plenitudinem. Attamen legem non ideo fastidientes reijcimus. Meminimus enim verborum Domini, dicentis, Non veni legem et prophetas solvere, sed implere (Matth. 5,17). Scimus lege nobis tradi formulas virtutem atque vitiorum. Scimus scripturam legis, si exponatur per evangelium, ecclesiae esse utilem, et idcirco eius lectionem non exterminandam esse ex ecclesia. Licet enim velo obtectus fuerit Mosis vultus, Apostolus tamen perhibet, velum per Christum tolli atque aboleri. (Sectae.) Damnamus omnia, quae haeretici veteres et neoterici contra legem Dei docuerunt.
(Veteres habuerunt promissiones Evangelicas.) Evangelium quidem opponitur legi. Nam Lex iram operatur, et maledictionem annunciat, Evangelium vero gratiam et benedictionem praedicat. Sed et Ioannes dicit, Lex per Mosen data est, gratia et veritas per Iesum Christum exorta est (Ioan. 1, 17): nihilominus tamen certissimum est eos, qui ante legem et sub lege fuerunt, non omnino destitutos fuisse evangelio. Habuerunt enim promissiones evangelicas insignes, quales hae sunt, Semen mulieris conculcabit caput serpentis (Gen. 3,15) In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. 22,15) Non auferetur sceptrum de Iuda, nisi prius venerit Silo (Gen. 49,10) Prophetam excitabit Dominus de medio fratrum etc. (Deut. 18,15, Acto. 3,22) (Promissiones duplices.) Et quidem agnoscimus patribus duo fuisse promissionum genera, sicuti et nobis revelata. Aliae enim erant rerum praesentium, vel terrenarum, quales sunt promissiones de terra Chanaan, de victorijs: et quales hodie adhuc sunt de pane quotidiano. Aliae vero erant tunc, et sunt etiam nunc, rerum coelestium et aeternarum, gratiae videlicet divinae, remissionis peccatorum, et vitae aeternae, per fidem in Iesum Christum. (Habuerunt Patres etiam promissiones spirituales non tantum carnales.) Habuerunt autem veteres non tantum externas vel terrenas, sed spirituales etiam coelestesque promissiones, in Christo. Nam de salute, ait Petrus, exquisierunt et scrutati sunt prophetae, qui de ventura in nos gratia vaticinati sunt, etc. (1.Petr. 1,10). Unde et Paulus Apostolus dixit, Evangelium Dei ante promissum esse per prophetas Dei, in scripturis sanctis (Rom. 1,2) Inde nimirum daret, veteres non prorsus destitutos fuisse omni Evangelio.
(Evangelium proprie quid?) Et quamvis ad hunc modum patres nostri in scripturis prophetarum habuerint Evangelium, per quod et salutem in Christo per fidem consequuti sunt, Evangelium tamen proprie illud dicitur laetum et felix nuncium, quo nobis primum per Ioannem Baptistam, deinde per ipsum Christum dominum, postea per Apostolos eius apostolorumque successores praedicatum est mundo, Deum iam praestitisse, quod ab exordio mundi promisit, ac misisse, imo donavisse nobis filium unicum, et in hoc reconciliationem cum patre, remissionem peccatorum, omnem plenitudinem, et vitam aeternam. Historia ergo descripta a quatuor Evangelistis, explicans, quomodo haec sint facta vel adimpleta a Christo, quae docuerit et fecerit Christus: et quod in ipso credentes omnem habent plenitudinem, recte nuncupatur Evangelium. Praedicatio item et scriptura Apostolica, qua nobis exponunt Apostoli, quomodo nobis a Patre datus sit filius, et in hoc vitae salutisque omnia, recte dicitur doctrina evangelica, sic ut ne hodie quidem, si syncera sit, appellationem tam praeclaram amittat[11].
(De spiritu et litera.) Illa ipsa evangelij praedicatio nuncupatur item ab Apostolo spiritus et ministerium spiritus, eo quod efficax et viva fiat per fidem in auribus imo cordibus crendentium per spiritum sanctum illuminantem (2.Cor. 3,6) Nam Litera quae opponitur spiritui, significat quidem omnem rem externam, sed maxime doctrinam legis, sine spiritu et fide in animis non viva fide credentium, operantem iram, et excitantem peccatum. Quo nomine et ministerium mortis ab Apostolo nuncupatur. Huc enim illud Apostoli pertinet, Litera occidit, spiritus vivificat. Et pseudoapostoli praedicabant evangelium, lege admixta, corruptum, quasi Christus sine lege non possit servare. (Sectae.) Quales fuisse dicuntur Hebionaei ab Hebione haeretico descendentes, et Nazaraei, qui et Minaei antiquitus vocabantur. Quos omnes nos damnamus, pure praedicantes Evangelium, docentesque per Christum[12] solum, et non per legem iustificari credentes. De qua re mox sequetur sub titub iustificationis copiosior expositio.
(Evangelij doctrina non est nova, sed vetustissima doctrina.) Et quamvis Evangelij doctrina collata cum pharisaeorum doctrina legis, visa sit, cum primum praedicaretur per Christum, nova esse doctrina, quod et Ieremias de novo testamento vaticinatus sit, revera tamen illa, non modo vetus erat, et est adhuc (nam nova dicitur et hodie a Papistis, collata cum doctrina iam papistarum recepta) vetus doctrina, sed omnium in mundo antiquissima. Deus enim ab aeterno praedestinavit mundum servare per Christum, et hanc suam praedestinationem et consilium sempiternum aperire[13] mundo per evangelium (2.Tim. 1,9s.). Unde claret religionem doctrinamque evangelicam, inter omnes, quotquot fuerunt unquam, sunt atque erunt, omnium esse antiquissimam. Unde dicimus omnes eos errare turpiter, et indigna aeterno Dei consilio loqui, qui evangelicam doctrinam et religionem nuncupant nuper exortam, et vix 30. annorum fidem. In quos competit illud Isaiae prophetae, Vae his qui dicunt malum esse bonum, et bonum malum, qui ponunt tenebras lucem, et lucem tenebras, amarum dulce, et dulce amarum (Isaiae 5, 20)
Habet Evangelium coniunctam sibi doctrinam de poenitentia. Ita enim dixit in Evangelio Dominus, Oportet praedicari in nomine meo poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes (Lucae 24,47). (Poenitentia quid?) Per poenitentiam autem intelligimus (1.) mentis in homine peccatore resipiscentiam, verbo evangelij et spiritu sancto excitatam, fideque vera acceptam, quo protinus homo peccator agnatam sibi corruptionem peccataque sua omnia, per verbum Dei accusata, agnoscit, ac (2) de his ex corde dolet, eademque coram Deo non tantum deplorat et fatetur ingenue cum pudore sed (3) etiam cum indignatione execratur, (4) cogitans iam sedulo de emendatione et perpetuo innocentiae virtutumque studio, in quo sese omnibus diebus vitae reliquis sancte exerceat. (Poenitentia est vera ad Deum conversio.) Et haec quidem est vera poenitentia, syncera nimirum ad Deum et omne bonum conversio, sedula vero a diabolo et ab omni malo aversio. (Poenitentia donum Dei.) Diserte vero dicimus hane poenitentiam merum esse Dei donum, est non virium nostrarum opus (1). Iubet enim Apostolus fidelem ministrum diligenter erudire obsistentes veritati, si quando Deus his det (2.Tim. 2,25) poenitentiam ad agnoscendum veritatem (2. Dolet de peccatis commissis.) Iam vero peccatrix illa evangelica, quae lachrymis rigat pedes domini, ac Petrus amare flens deploransque domini sui abnegationem (Luc. 7,8; 22,62), manifeste ostendunt, qualis esse debeat poenitentis animus, serio deplorans commissa peccata (3. Confitetur peccata Deo.) Sed et filius ille concoctor et publicanus ille in evangelio, cum pharisaeo collatus, praeeunt nobis formulis accommodatissimis peccata nostra Deo confitendi. Ille dicebat, Pater peccavi in coelum et coram te, iam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercenarijs tuis (Luc. 15, 1ss.): Hic vero non audens elevare oculos in coelum, pectus su[u]m tundendo, clamabat, Deus propitius esto mihi peccatori (Luc. 18, 15) Nec dubitamus illos in gratiam a Deo esse receptos. Etenim Ioannes Apostolus, Si confiteamur peccata nostra, inquit, fidelis est, et iustus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. Si dixerimus non peccavimus, mendacem facimus eum, et sermo eius non est in nobis (1.Ioan. 1,9s).
(Sacerdotalis confessio et absolutio.) Credimus autem hanc confessionem ingenuam, quae soli Deo fit, vel privatim inter Deum et peccatorem, vel palam in templo, ubi generalis illa peccatorum confessio recitatur, sufficere, nec necessarium esse ad remissionem peccatorum consequendam, ut quis peccata sua confiteatur sacerdoti, susurrando in aures ipsius, ut vicissim cum impositione manuum eius audiat [(ab ipso)] absolutionem: quod eius rei nec praeceptum ullum, nec exemplum extet in scripturis sanctis. David protestatur et ait, Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non abscondi. Dixi, confitebor contra me iniustitiam meam domino: et tu remisisti impietatem peccati mei (Psalm. 32,5). Sed et dominus orare nos docens, simul et confiteri peccata, dixit, Sic orabitis, Pater noster qui es in coelis, remitte nobis debita nostra: sicut et nos remittimus debitoribus nostris (Matth. 6,12). Necesse est ergo, ut Deo patri nostro confiteamnr peccata nostra, et cum proximo nostro, si ipsum offendimus, redeamus in gratiam. De quo confessionis genere loquens Iacobus Apostolus, Confitemini, inquit, alterutrum peccata vestra (Iacobi 5,16) Si quis vero peccatorum mole et tentationibus perplexis oppressus, velit consilium, institutionem, et consolationem privatim, vel a ministro ecclesiae, aut alio aliquo fratre, in lege Dei docto, petere, non improbamus. Quemadmodum et generalem et publicam illam in templo ac coetibus sacris recitari solitam (cuius et superius meminimus) peccatorum confessionem, utpote scripturis congruam, maxime approbamus.
(De clavibus regni coelorum.) De clavibus regni Dei, traditis a Domino Apostolis, multi garriunt mirifica[14], et ex his cudunt enses, lanceas, sceptra et coronas, plenamque in maxima regna, denique in animas et corpora potestatem. Nos simpliciter iudicantes secundum verbum Domini, dicimus omnes ministros legitime vocatos, habere et exercere claves vel usum clavium, cum evangelium annunciant, id est populum suae fidei creditum docent, hortantur, consolantur et increpant, inque disciplina retinent. (Aperire et claudere.) Ita enim regnum coelorum aperiunt obsequentibus, et inobsequentibus claudunt. Has claves promisit Apostolis Dominus, Matth. 16,19, et praestitit Ioan. 20,23; Marci 16,15 et Lucae 24,47ss. dum ablegat discipulos, et iubet eos universo mundo praedicare Evangelium, et condonare peccata. (Reconciliationis ministerium.) Apostolus in ep. ad. Cor. dicit, Dominum ministris dedisse reconciliationis ministerium (2.Cor. 5,18ss.): et quale hoc sit, mox explicat et sit, Sermonem vel doctrinam reconciliationis. Et adhuc clarius sua illa exponens, addit ministros Christi nomine Christi fungi legatione, tanquam ipso Deo per ministros adhortante populos, ut reconcilientur Deo, nimirum per fidelem obedientiam. Exercent ergo claves, cum suadent fidem et poenitentiam. Sie illi reconciliant Deo. (Ministri remittunt peccata.) Sic remittunt peccata. Sic aperiunt regnum coelorum, et credentes introducunt: multum distantes ab istis, de quibus dixit in evangelio Dominus, Vae vobis legisperitis, quia tulistis clavem scientiae, ipsi non introijstis, et eos qui introibant vetuistis. (Quomodo ministri absolvant.) Rite itaque et efficaciter ministri absolvunt, dum evangelium Christi, et in hoc remissionem peccatorum, quae singulis promittitur fidelibus, sicuti et singilli sunt baptizati, praedicant, et ad singulos peculiariter pertinere testantur. Nec putamus absolutionem hanc efficaciorem fieri, per hoc, qnod in aurem alieni aut super caput alienius singulariter inmurmuratur. Censemus tamen sedulo annunciandam esse hominibus remissionem peccatorum, in sanguine Christi, admonendosque singulos, quod ad ipsos pertineat remissio peccatorum.
(4. Sedulitas in innovatione vitae.) Caeterum quam vigilantes sedulosque oporteat esse poenitentes in studio vitae novae, et in conficiendo vetere et excitando novo homine, docent nos exempla evangelica. Dominus enim ad paralyticum, quem sanaverat, dicit, Ecce sanus factus es, ne posthac pecces, ne quid deterius tibi contingat (Ioan. 5, 14). Ad adulteram liberatam idem dixit, Vade, et ne posthac peccaveris (Ioan. 8,11). Quibus sane verbis non signifleavit fieri posse, ut homo aliquando non peccet, dum adhuc in hac carne vivit, sed vigilantiam accuratumque studium commendat, ut modis inquam omnibus annitamur, et precibus a Deo petamus, ne relabamur in peccata, ex quibus veluti resurreximus, et ne vineamur a carne, mundo, et diabolo. Zachaeus publicanus in gratiam receptus a Domino, clamat in evangelio, Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus, et si quem defraudavi, reddo qnadruplum (Luc. 19,8). Ad eundem ergo modum praedicamus restitutionem et misericordiam, adeoque eleemosynam, vere poenitentibus esse necessariam: et in universum Apostoli verbis hortamur omnes ac dicimus, Ne regnet peccatum in mortali vestro corpore, ut obediatis ei[s] per cupiditates eius: neque accommodetis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed accommodetis vosmetipsos Deo, velut ex mortuis viventes, et membra vestra arma iustitiae Deo (Rom. 6,12s.)
(Errores.) Proinde damnamus omnes impias quorundam evangelica praedicatione abutentium voces, et dicentium, Facilis est ad Deum reditus. Christus expiavit omnia peccata, Facilis est peccatorum condonatio, quid ergo peccare nocebit? Nec magnopere curanda est poenitentia, etc. Docemus interim semper, et omnibus peccatoribus aditum patere ad Deum, et hunc omnia omnibus fidelibus condonare peccata, excepto uno illo peccato, in spiritum sanctum (Marc. 3,29). (Sectae.) Ideoque damnamus et veteres et novos Novatianos, atque Catharos. (Indulgentiae papales.) Damnamus imprimis lucrosam papae de poenitentia doctrinam, et contra Simoniam eius, Simoniacasque eius indulgentias illud usurpamus Simonis Petri iudicium, Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti parari pecunijs. Non est tibi pars neque sors in ratione hac. Cor enim tuum non est rectum coram Deo (Acto 8, 20s.) (Satisfactiones.) Improbamus item illos, qui suis satisficationibus existimant se pro commissis satisfacere peccatis. Nam docemus Christum unum, morte vel passione sua, esse omnium peccatorum satisfactionem, propitiationem vel expiationen (Isa. 53; 1.Cor. 1,30): interim tamen, quod et ante diximus, mortificationem carnis urgere non desinimus: addimus tamen hanc non obtrudendam esse Deo superbe pro peccatorum satisfactione, sed praestandam humiliter, pro ingenio filiorum Dei, ut obedientiam novam, gratitudinis ergo, pro consequuta per mortem et satisfactionem filij Dei liberatione et plenaria satisfactione.
(Iustificarc quid?) Iustificare significat Apostolo in disputatione de Iustificatione, peccata remittere, a culpa et poena absolvere, in gratiam recipere, et iustum pronunciare. Etenim ad Roma. dicit Apostolus, Deus est qui instificat, quis ille qui condemnet? (Rom. 8,33) Opponuntur iustificare et condemnare. Et in Actis Apost. dicit Apostolus, Per Christum annunciatur nobis remissio peccatorum: et ab omnibus, a quibus non potuistis per legem Mosis iustificari, per hunc omnis qui credit iustificatur (Acto. 13,38). Nam in lege quoque et prophetis legimus, Si lis fuerit orta inter aliquos, et venerint ad iudicium, iudicent eos iudices, iustificentque iustum, et impient vel condemnent impium (Deut. 25,1). Et Isaiae 5,23 Vae illis qui iustificant impium pro muneribus. (Iustificamur propter Christum.) Certissimum est autem omnes nos esse natura peccatores et impios, ac coram tribunali Dei convictos impietatis et reos mortis: iustificari autem, id est, absolvi a peccatis et morte, a iudice Deo, solius Christi gratia, et nullo nostro merito aut respectu. Quid enim apertius, quam quod Paulus dixit? Omnes peccaverunt, et destituuntur gloria Dei. Iustificantur autem gratis, per illius gratiam, per redemptionem, quae est in Christo Iesu (Rom. 3, 23s.).
(Imputativa iustitia.) Etenim Christus peccata mundi in se recepit et sustulit, divinaeque iustitiae satisfecit. Deus ergo propter solum Christum passum et resuscitatum propitius est peccatis nostris, nec nobis imputat, imputat autem iustitiam Christi pro nostra (2.Cor. 5,19ss.; Rom. 4,25): ita ut iam simus non solum mundati a peccatis et purgati, vel sancti, sed etiam donati iustitia Christi, adeoque absoluti a peccatis, morte vel condemnatione, iusti denique ac haeredes vitae aeternae. Proprie ergo loquendo, Deus solus nos iustificat, et duntaxat propter Christum iustificat, non imputans nobis peccata, sed imputans eius nobis iustitiam.
(Iustificamur per solam fidem.) Quoniam vero nos iustificationem haue recipimus non per ulla opera, sed per fidem in Dei misericordiam et Christum, ideo docemus et credimus eum Apostolo, hominem peccatorem iustificari sola fide in Christum, non lege, aut ullis operibus. Dicit enim Apostolus, Arbitramur fide iustificari hominem absque operibus legis (Rom. 3,28). Item, Si Abraham ex operibus iustificatus fuit, habet quod glorietur, sed non apud Deum. Quid enim scriptura dicit? credidit Abraham Deo, et imputatum est ei ad iustitiam. At ei, qui non operatur, sed credit in eum, qui iustificat impium, imputatur fides sua ad iustitiam (Rom. 4,2ss; Gen. 15,6). Et iterum, Gratia estis servati per fidem, idque non ex vobis, Dei donum est. Non ex operibus, ne quis glorietur, etc. (Ephes. 2,8s.). Ergo quia fides Christum iustitiam nostram recipit, et gratiae Dei in Christo omnia tribuit, ideo fidei tribuitur iustificatio, maxime propter Christum, et non ideo, quia nostrum opus est. Donum enim Dei est. (Fide nos recipere Christum.) Caeterum nos Christum fide recipere multis ostendit Dominus, apud Ioan. in cap. 6. ubi pro credere[re] ponit manducare, et pro manducare credere. Nam sicut manducando cibum recipimus, ita credendo participamus Christo. (Iustificatio non tribuitur partim Christo vel fidei, partim nobis.) Itaque iustificationis beneficium non partimur partim gratiae Dei, vel Christo, partim nobis, aut dilectioni operibusve, vel merito nostro, sed in solidum gratiae Dei in Christo per fidem [(tribuimus)]. Sed et non possent Deo placere dilectio et opera nostra, si fierent ab iniustis: proinde oportet nos prius iustos esse, quam diligamus aut faciamus opera iusta. Iusti vere efficimur, quemadmodum diximus, per fidem in Christum, mera gratia Dei, qui peccata nobis non imputat, sed iustitiam Christi, adeoque fidem in Christum ad iustitiam nobis imputat. Apostolus praeterea apertissime dilectionem derivat ex fide, dieens, Finis praecepti est charitas, ex puro corde, conscientia bona, et fide non ficta (1.Tim. 1,5).
(Confertur Iacobus cum Paulo.) Quapropter loquimur in hae causa non de ficta fide, de inani et ociosa, aut mortua, sed de fide viva, vivificanteque, quae propter Christum, qui vita est et vivificat, quem comprehendit, viva est et dicitur, ac se vivam esse vivis declarat operibus. Nihil itaque contra hanc nostram doctrinam pugnat Iacobus ille, qui de fide loquitur inani et mortua, quam quidem iactabant, Christum autem intra se viventem per fidem non habebant (Iacob. 2,14ss.). Idem ille dixit, opera iustificare, non contradicens Apostolo (reijciendus alioqui) sed ostendens Abrahamum vivam iustificantemque fidem suam declaravisse per opera. Id quod omnes pij faciunt, qui tamen soli Christo, nullis suis operibus fidunt. Iterum enim Apostolus dixit, Vivo iam non ego, sed vivit in me Christus. Vitam autem, quam nunc vivo in carne, per fidem vivo filij Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. Non aspernor gratiam Dei. Nam si per legem est iustitia: igitur Christus frustra mortuus est, etc. (Gal. 2,20s.)
et merito hominis.
(Fides quid?) Fides enim Christiana non est opinio ac humana persuasio, sed firmissima fiducia et evidens ac constans animi assensus, denique certissima comprehensio veritatis Dei, propositae in scripturis, et symbolo Apostolico, atque adeo Dei ipsius summi boni, et praecipue promissionis divinae, et Christi, qui omnium promissionum est colophon. (Fides Dei donum.) Haec autem fides, merum est Dei donum, quod solus Deus ex gratia sua, electis suis, secundum mensuram, et quando, cui, et quantum ipse vult, donat, et quidem per spiritum sanctum, mediante praedicatione evangelij, et oratione fideli. (Incrementa fidei.) Haec etiam sua habet incrementa: quae nisi et ipsa darentur a Deo, non dixissent Apostoli, Domine adauge nobis fidem (Luc. 17,5).
Et haec quidem omnia, quae hactenus de fide diximus, ante nos ita docuerunt Apostoli. Paulus enim, Est autem fides, inquit, eorum, quae sperantur, hypostasis, vel subsistentia firma, et earum rerum, quae non videntur, elenchos, [(id est)], evidens et certa rei comprehensio (Hebr. 11,1). Et idem iterum, Quotquot sunt promissiones Dei, inquit, per Christum sunt etiam et per ipsum Amen (2.Cor. 1,20). Ad Philipp. idem ait donatum esse ipsis, ut credant in Christum (Philip. 1,29). Item, Deus unicuique partitus est mensuram fidei (Rom. 12,3). Rursus, Non omnium est fides (2.Thess. 3,2) ait, neque obediunt omnes evangelio (Rom. 10,16). Sed et Lucas testatur et ait, Et crediderunt quotquot erant ordinati ad vitam (Acto. 13, 48). Unde idem iterum fidem nuncupat, fidem electorum Dei (Titum 1,1). Et iterum, Fides est ex auditu, auditus autem per verbum Dei (Rom. 10,17). Alibi saepe iubet orare pro fide.
(Fides efficax et operativa.) Idem ille Apostolus fidem vocat efficacem et sese exerentem per dilectionem (Gal. 5,6). Illa conscientiam quoque pacificat, et liberum ad Deum aditum aperit, ut cum fiducia ad ipsum accedamus, et obtineamus ab eo utilia et necessaria. Eadem retinet nos in officio, quod Deo debemus et proximo, et in adversis patientiam firmat, et confessionem veram format atque facit, et ut uno verbo omnia dicam, omnis generis bonos fructus, et bona opera progignit.
(De bonis operibus.) Docemus enim vere bona opera enasci ex viva fide, per spiritum sanctum, et a fidelibus fieri secundum voluntatem vel regulam verbi Dei. Nam Petrus Apostolus, Omni adhibito studio, inquit, subministrate in fide vestra virtutem, in virtute vero scientiam, in scientia vero temperantiam, etc. (2.Pet. 1,5ss.). Diximus autem antea legem Dei, quae voluntas Dei est, formulam nobis praescribere bonorum operum. Et Apostolus ait, Haec est voluntas Dei sanctificatio vestra, ut abstineatis ab immunditia, et ne quis opprimat aut fraudet in negotio fratrem suum (1.Thess. 4,3ss.). (Opera electitia humana.) Etenim non probantur Deo opera, et nostro arbitrio delecti cultus, quos Paulus nuncupat ethelothrêskeias. De quibus et Dominus [loquens] in evangelio, Frustra me colunt, ait, docentes doctrinas, praecepta hominum (Colos. 2,23, Matth. 15,9). Improbamus ergo huiusmodi opera: approbamus et urgemus illa, quae sunt ex voluntate et mandato Dei. (Finis bonorum operum.) Illa ipsa fieri debent, non ut his promereamur vitam aeternam: Donum Dei enim est, ut Apostolus ait, vita aeterna, neque ad ostentationem, quam reiecit Dominus Matth. 6. neque ad quaestum, quem et ipsum rejecit, Matth. 23. sed ad gloriam Dei, ad ornandam vocationem nostram, gratitudinemque Deo praestandam, et ad utilitatem proximi. Rursus enim Dominus noster in evangelio dicit, Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent patrem qui in coelis est (Matth. 5,16). Sed et Apostolus Paulus, Ambulate digne vocatione vestra (Ephes. 4,1). Item, quicquid egeritis, inquit, aut sermone aut facto, omnia in nomine Iesu facite, gratias agentes Deo et patri per illum (Coloss. 3,17). Idem, Nemo quod suum est quaerat, sed quisque quod alterius (Philip. 2,4). Et, Discant et nostri bona opera tuenri ad necessarios usus, ut non sint infrugiferi (Tit. 3,14).
(Bona opera non reiecta.) Quamvis ergo doceamus cum Apostolo hominem gratis iustificari per fidem in Christum, et non per ulla opera bona, non ideo tamen vilipendimus aut condemnamus opera bona. Cum sciamus hominem nec conditum nec regenitum esse per fidem, ut ocietur, sed potius, ut indesinenter quae bona et utilia sunt faciat. Etenim in evangelio dicit Dominus, Bona arbor bonum fructum adfert (Matth. 12,33). Et iterum, Qui in me manet, plurimum fructum adfert (Ioan. 15,5). Denique Apostolus, Dei sumus creatura, ait, conditi in Christo Iesu ad opera bona, quac praeparavit Deus, ut in eis ambulemus (Ephes. 2,10). Et iterum, Qui tradidit semetipsum pro nobis, ut redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum (Titum 2,14). Damnamus itaque omnes qui bona opera contemnunt, non curanda et inutilia esse blaterant. (Non servamur per bona opera.) Interim, quod et antea dictum est, non sentimus per opera bona nos servari, illaque ad salutem ita esse necessaria, ut absque illis nemo unquam sit servatus. Gratia enim soliusque Christi beneficio servamur. Opera necessario ex fide progignuntur. Ac improprie his salus attribuitur: quac proprijssime ascribitur gratiae. Notissima enim est illa Apostoli sententia, Si per gratiam, iam non ex operibus: quandoquidem gratia iam non est gratia. Sin ex operibus, iam non ex gratia: quandoquidem iam opus non est opus (Rom. 11,6).
(Opera bona placent Deo.) Placent vero approbanturque a Deo opera, quae a nobis flunt, per fidem. Quia illi placent Deo, propter fidem in Christum, qui faciunt opera bona, quae insuper per spiritum sanctum ex gratia Dei sunt facta. S.Petrus enim, In quavis gente, inquit, qui timet ipsum et operatur iustitiam, is acceptus est illi (Acto. 10,35). Et Paulus, Non desinimus orare pro vobis, ut ambuletis digne domino, ut per omnia placeatis, in omni opere bono fructificantes (Coloss. 1,9s). (Veras, non falsas et philosophicas virtutes docemus.) Itaque veras non falsas, aut philosophicas virtutes, vere bona opera, et genuina Christiani hominis officia, sedulo docemus, et quanta possumus diligentia vehementiaque omnibus inculcamus, vituperantes omnium illorum et desidiam et hypocrisim, qui ore Evangelium laudant et profitentur, vita autem turpi dedecorant, proponentes hac in causa, horribiles Dei minas, amplas denique promissiones Dei, et liberalia praemia, exhortando, consolando, et obiurgando.
(Deus retribuit operibus nostris mercedem.) Etenim docemus Deum bona operantibus, amplam dare mercedem, iuxta illam prophetae sententiam, Cohibe vocem tuam a fletu: quoniam erit merces operi tuo (Ierem. 31,16, Isaiae 4). In Evangelio quoque dixit Dominus, Gaudete et exultate, quia merces vestra multa est in coelis. Et qui dederit uni ex minimis meis poculum aquae frigidae, amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matth. 5,12, 10,42). Referimus tamen mercedem hanc, quam dominus dat, non ad meritum hominis accipientis, sed ad bonitatem, vel liberalitatem, et veritatem Dei promittentis atque dantis, qui cum nihil debeat cuiquam, promisit tamen se suis cultoribus fidelibus mercedem daturum: qui interim dat eis etiam, ut ipsum colant. Sunt multa praeterea indigna Deo, et imperfecta plurima inveninntur in operibus etiam sanctorum: quia vero Deus recepit[15] in gratiam et complectitur propter Christum operantes, mercedem eis promissam persolvit. Alioqui enim iustitiae nostrae comparantur panno menstruatae (Isaiae 64,6). Sed et Dominus dicit in Evangelio, Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus (Luc. 17,10).
(Merita hominum nulla sunt.) Tametsi ergo doceamus mercedem dari a Deo nostris benefactis, simul tamen docemus cum Augustino, coronare Deum in nobis non merita nostra, sed dona sua. Et proinde quicquid accipimus mercedis, dicimus gratiam quoque esse, et magis quidem gratiam quam mercedem: quod quae bona facimus, per Deum magis, quam per nos ipsos facimus: et quod Paulus dicat, Quid habes, quod non accepisti? Si vero accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? (1.Cor. 4,7). Et quod hinc collegit beatus martyr Cyprianus, In nullo nobis gloriandum esse, quando nostrum nihil sit. Damnamus ergo illos, qui merita hominum sic defendunt, ut evacuent gratiam Dei.
(Semper fuit ecclesia et erit semper.) Quando autem Deus ab initio salvos voluit fieri homines, et ad agnitionem veritatis venire, oportet omnino semper fuisse, nunc esse, et ad finem usque seculi futuram esse Ecclesiam, (Ecclesia quid?) id est, e mundo evocatum vel collectum coetum fidelium, sanctorum inquam omnium communionem, eorum videlicet, qui Deum verum, in Christo servatore, per verbum et spiritum sanctum, vere cognoscunt, et rite colunt, denique omnibus bonis per Christum gratuito oblatis fide participant[16] (Cives unius civitatis.) Sunt isti omnes unius civitatis cives, viventes sub eodem domino, sub ijsdem legibus, in eadem omnium bonorum participatione. Sic enim hos concives sanctorum et domesticos Dei appellavit Apostolus (Ephes. 2,19): Sanctos appellans fideles in terris, sanguine filij Dei sanctificatos (1.Cor. 6,11). De quibus omnino intelligendus est Symboli articulus, Crcdo sanctam ecclesiam catholicam, sanctorum communionem.
(Una duntaxat omnium temporum ecclesia.) Et cum semper unus modo sit Deus, unus mediator Dei et hominum Iesus Messias, unus item gregis universi pastor, unum huius corporis caput, unus denique spiritus, una salus, una fides, unum testamentum vel foedus, necessario consequitur unam duntaxat esse Ecolesiam: (Catholica ecclesia) quam propterea catholicam nuncupamus, quod alt universalis, et diffundatur per omnes mundi partes, et ad omnia se tempora extendat, nullis vel locis inclusa vel temporibus. Damnamus ergo Donatistas, qui ecclesiam in nescio quos Aphricae coarctabant angulos. Nec Romanensem approbamus clerum, qui solam prope Romanam Ecclesiam venditant pro catholica.
(Partes vel species ecclesiae.) Diducitur quidem ecclesia in partes vel species varias, non quod divisa aut divisa sit in semetipsam, sed magis propter membrorum in ipsa diversitatem distincta. (Militans et Triumphans.) Aliam enim faciunt Ecclesiam militantem, aiam vero triumphantem. Militat illa adhuc in terris, et certat cum carne, cum mundo, et principe mundi huius diabolo, cum peccato atque morte. Haec vero rude iam donata, in coelo triumphat, de istis devictis omnibus, et exultat coram Domino: nihilominus habent illae inter sese communionem, vel coniunctionem.
(Particularis.) Et militans in terris ecclesia semper plurimas habuit particulares ecclesias, quae tamen omnes ad unitatem catholicae ecclesiae referuntur. Haec aliter fuit instituta ante legem inter patriarchas, aliter sub Mose per legem, aliter a Christo per Evangelium. (Duo populi.) Vulgo numerantur fere duo populi, Israelitarum videlicet et gentium, vel eorum, qui ex Iudaeis et gentibus collecti sunt in ecclesiam, testamenta item duo, vetus et novum. (Eadem ecclesia veteris et novi populi.) Omnium tamen horum populorum una fuit et est societas, una salus in uno Messia, in quo ceu membra unius corporis sub unum caput connectuntur omnes, in eadem fide, etiam de eodem cibo et potu spirituali participantes. Agnoscimus hic tamen diversa fuisse tempora, diversa symbola, promissi et exhibiti Messiae, subiatisque caeremonialibus, lucem nobis illustriorem lucere, et dona auctiora donari, et libertatem esse pleniorem.
(Ecclesia domus Dei viventis.) Haec ecclesia Dei sancta, vocatur domus Dei viventis, extructa ex lapidibus vivis et spiritualibus, et imposita super petram immotam, super fundamentum, quo aliud collocari non potest: et ideo nuncupatur etiam columna et basis veritatis (1.Tim. 3,15). (Ecclesia non errat.) Non errat illa, quandiu innititur petrae Christo et fundamento prophetarum et Apostolorum. Nec mirum si erret, quoties deserit illum, qui solus est veritas. (Ecclesia sponsa et virgo.) Vocatur ecclesia etiam virgo ac sponsa Christi, et quidem unica et dilecta. Apostolus enim, Adiunxi vos, inquit, uni viro, ut virginem castam exhiberetis Christo (2.Cor. 11,2). (Ecclesia grex ovium.) Vocatur ecclesia grex ovium sub uno pastore Christo, idque apud Ezech. in cap. 34. et apud Ioannem in cap. 10. (Ecclesia corpus.) Vocatur item corpus Christi, quia fideles sunt viva Christi membra, sub capite Christo.
(Ecclesiae caput Christus solus.) Caput est quod in corpore eminentiam habet, et unde corpus vitam haurit, cuius spiritu regitur in omnibus, unde et incrementa et ut crescat habet. Unicum item est corporis caput, et cum corpore habet congruentiam. Ergo ecclesia non potest ullum aliud habere caput quam Christum. Nam ut ecclesia corpus est spirituale, ita caput habeat, sibi congruens spirituale utique oportet. Nec alio potest regi spiritu, quam Christi. Paulus quoque, Ipse est caput, inquit, corporis ecclesiae, qui est principium,. primogenitus ex mortuis, ut ait ipse in omnibus primas tenens (Coloss. 1,18). Et idem iterum, Christus est, inquit, caput ecclesiae, qui idem salutem dat corpori (Ephes. 5,23). Et rursus, Qui est caput Ecclesiae, ait, quae est corpus illius, complementum eius, qui omnia in omnibus adimplet (Ephes. 1,22s.). Item, Adolescamus in illum per omnia, qui est caput nempe Christus: in quo totum corpus si compingatur, incrementum capit (Ephes. 4,15s.). Non probamus ergo doctrinam Cleri Romani, facientis suum illum Rom. Pont. catholicae in terris ecclesiae militantis, pastorem universalem, et caput summum, adeoque verum Christi vicarium, qui habeat in ecclesia plenitudinem, ut vocant, potestatis, et dominiam supremum. (Christus unicus Ecclesiae pastor.) Docemus enim Christum Dominum esse, et manere unicum pastorem universalem, summum item Pontificem coram Deo patre, ac in ecclesia ipsum omnia pontificis vel pastoris obire munia, ad finem usque seculi, (Vicarius) ideoque nullo indigere vicario, qui absentis est. Christus vero praesens est ecclesiae, et caput vivificum. (Primatus in ecclesia nullus.) Hic Apostolis suis apostolorumque successoribus primatum et dominium in ecclesia severissime prohibuit. Quicunque ergo huic illustri veritati contradicentes reluctantur, et in Ecclesiam Christi diversam inducunt gubernationem, quis non videat eos illis potius esse accensendos, de quibus Apostoli Christi vacinantur, Petrus 2. Pet. 2,1ss., et Paulus Act. 20,29s., 2.Corinth. 11,3ss. et 2. Tess. 2,3ss. et alijs quoque in locis?
(Nulla in Ecclesia ataxia..) Sublato autem capite Romano, nullam inducimus in Ecclesiam Christi ataxian, vel perturbationem: cum doceamus gubernationem ecclesiae, ab Apostolis traditam, nobis sufficere ad retinendam in iusto ordine Ecclesiam, quae ab initio, dum huiusmodi oapite Romano, quale hodie dicitur Ecclesiam conservare in ordine, caruit, atactica vel inordinata non fuit. Servat quidem caput Romanum tyrannidem suam, et corruptelam inductam in Ecclesiam: sed impedit interim, oppugnat, et quantis potest viribus excindit iustam Ecclesiae reformationem.
(Dissidia et certamina in Ecclesia.) Obijcitur nobis varia esse in ecclesijs nostris certamina atque dissidia, posteaquam se a Romana separarunt Ecclesia, proinde non esse eas ecclesias veras. Quasi vero nullae unquam fuerint in ecclesia Romana sectae, nulla unquam dissidia atque certamina, et quidem de religione, non tam in scholis, quam in cathedris sacris, in medio populi instituta. Agnoscimus sane dixisse apostolum, Deus non est Deus dissensionis, sed pacis (1.Cor. 14,33). Et, Cum sint in vobis aemulatio et contentio, an non carnales estis? negari tamen non potest, Deum fuisse in ecclesia apostolica, et apostolicam Ecclesiam fuisse Ecelesiam veram, in qua tamen fuerunt concertationes et dissidia. Reprehendit enim Petrum Apostolum Apostolus Paulus, ab hoc dissidet Barnabas (Galat. 2,11ss.). Certamen grave exoritur in Ecclesia Antiochena inter eos, qui unum Christum praedicabant: sicut commemorat Lucas in Actis Apostolicis cap. 15. Gravia semper fuerunt in ecclesia certamina, et dissenserunt inter se, de rebus non levibus, doctores ecclesiae praeclarissimi, ut ex his contentionibus interim ecclesia non id esse desineret, quod erat. Ita enim placet Deo, dissidijs ecclesiasticis uti, ad gloriam nominis sui, ad illustrandam denique veritatem, et ut qui probati sunt, manifesti fiant.
(De notis vel signis veras Ecclesiae.) Caeterum ut non agnoscimus aliud caput Ecclesiae quam Christum, ita non agnoscimus quamlibet ecclesiam, quae se venditat pro vera, veram esse ecclesiam: sed illam docemus veram esse ecclesiam, in qua signa vel notae inveniuntur ecclesiae verae, imprimis vero verbi Dei legitima vel syncera praedicatio, prout nobis est tradita in libris prophetarum et Apostolorum, qui omnes ad Christum deducunt: qui in evangelio dixit, Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum (Ioan. 10,27ss.). Et qui tales sunt in ecclesia, ni unam habent fidem, unum spiritum, et idcirco unum solum Deum adorant, solum hunc in spiritu et veritate colunt, hunc ex toto corde, et omnibus viribus solum diligunt, solum per Christum mediatorem et intercessorem unicum invocant, extra Christum fidemque in ipsum, nullam quaerunt iustitiam et vitam: Quia Christum solum caput et fundamentum ecclesiae agnoscunt, ac super hoc impositi quotidie se poenitentia reparant, patientia impositam ipsis crucem ferunt, sed et charitate non ficta, eum omnibus Christi membris connexi, hac se declarant discipulos esse Christi, perseverando in vinculo pacis atque unitatis sanctae: Simul et participant sacramentis a Christo institutis, et ab Apostolis traditis: neque his aliter utuntur, quam uti acceperunt a Domino. Notum est enim omnibus illud Apostoli, Ego enim accepi a domino, quod et tradidi vobis (1.Cor. 11,28). Proinde damnamus illas ecclesias, ut alienas a vera Christi ecclesia, quae tales non sunt, quales esse debere audivimus, utcunque interim iactent successionem Episcoporum, Unitatem, et Antiquitatem. Quinimo praecipiunt nobis Apostoli, ut fugiamus idololatriam et Babylonem, et ne participemus cum hac, nisi et plagarum Dei participes esse velimus (1.Cor. 10,14, 1.Ioan. 5,21, Apoc. 18,4, 2.Cor. 6,14ss.).
(Extra ecclesiam Dei nulla salus.) Communionem vero cum ecclesia Christi vera, tanti facimus, ut negemus eos coram Deo vivere posse, qui cum vera Dei ecclesia non communicant, sed ab ea se separant. Nam ut extra arcam Noe non erat ulla salus pereunti[17] mundo in diluvio, ita oredimus extra Christum, qui se electis in ecclesia fruendum praebet, nullam esse salutem certam: et proinde docemus vivere volentes non oportere separari a vera Christi ecclesia.
(Ecclesia non alligata est signis.) Signis tamen commemoratis, non ita arcte includimus ecclesiam, ut omnes illos extra ecclesiam esse doceamus, qui vel sacramentis non participant, non quidem volentes, neque per contermtum, sed necessitate potius inevitabili coacti, nolentes ab ijs abstineant, aut ijs careant: vel in quibus aliquando deficit fides, non tamen penitus extinguitur, aut prorsus desinit: vel in quibus infirmitates[18] vitia atque errores inveniuntur. Scimus enim Deum aliquot habuisse in mundo amicos, extra Israelis rempublicam. Scimus quid populo Dei evenerit in captivitate Babylonica, in qua sacrificijs suis caruerunt annis septuaginta. Scimus quid evenerit S.Petro negatori, et quid quotidie evenire soleat electis Dei filijs[19] errantibus et infirmis. Scimus praeterea, quales apostolorum temporibus fuerint Galatorum et Corinthiorum ecclesiae, in quibus multa et gravia accusat Apostolus scelera, et tamen nuncupat easdem sanctas Christi ecclesias. (Ecclesia aliquando videtur extincta.) Quinimo fit aliquando, ut Deus iusto iudicio veritatem verbi sui, fidemque catholicam, et cultum Dei legitimum sie obscurari et convelli sinat, ut prope videatur extincta et nulla amplius superesse ecclesia: sicuti factum videmus Heliae, et alijs temporibus. Interim habet Deus in hoc mundo, et in hisce tenebris suos illos veros adoratores, nec paucos, sed septem millia ac plures (3.Reg. 19,18, Apoc. 7,3ss). Nam et Apostolus clamat, Solidum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc, Novit Dominus qui sint sui, etc. (2.Tim. 2,19). Unde et ecclesia invisibilis appellari potest, non quod homines sint invisibiles, ex quibus ecclesia colligitur, sed quod oculis nostris absconsa, Deo autem soli nota, iudicium humanum saepe subterfugiat.
(Non omnes sunt ex ecclesia qui sunt in ecclesia.) Rursus non omnes qui numerantur in ecclesia, sancti et viva atque vera sunt ecclesiae membra. Sunt enim hypocritae multi, qui foris verbum Dei audiunt, et sacramenta palam percipiunt, Deum quoque per Christum invocare suum, Christum confiteri iustitiam suam unicam, Deum item colere, et charitatis officia exercere, patientiaque in calamitatibus ad tempus perdurare videntur: sed intus vera spiritus illuminatione, et fide animique synceritate, et finali perseverantia destituuntur. Qui etiam quales sint, tandem deteguntur fere. Ioannes enim Apostolus: Exierunt ex robis, inquit, sed non erant ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (1.Ioan. 2,19). Et tamen dum hi simulant pietatem, licet ex ecclesia non sint, numerantur tamen in ecclesia: sicuti proditores in republica, priusquam detegantur, numerantur et ipsi inter cives, et quemadmodum lolium vel zizania et palea inveniuntur in tritico: aut sicut strumae et tumores inveniuntur in integre corpore, cum revera morbi et deformitates sint verius corporis quam membra vera. Proinde ecclesia Dei recte comparatur sagenae, quae omnis generis pisces attrahit, et agro, in quo inveniuntur et zizania et triticum (Matth. 13,47ss., 24ss.).
(Ne temere et ante tempus iudicemus.) Ubi maxime cavere oportet, ne ante tempus iudicemus, et exeludere abijcereque, aut excindere conemur eos, quos Dominus excludi abijcique non vult, aut quos sine iactura ecclesiae separare non possumus. Rursus vigilandum est, ne stertentibus pijs, impij proficiendo, damnum dent ecelesiae.
(Unitas ecclesiae non est in externis ritibus.) Observandum praeterea diligenter docemus, in quo potissimum sit sita veritas et unitas ecclesiae, ne temere schismata excitemus, et in ecclesia foveamus. Sita est illa non in caeremonijs et ritibus externis, sed magis in veritate et unitate fidei catholicae. Fides catholica non est nobis tradita humanis legibus, sed scriptura divina, cuius compendium est symbolum apostolicum. Unde legimus apud veteres rituum fuisse diversitatem variam, sed eam liberam, qua neme unquam existimavit dissolvi unitatem ecclesiasticam. In dogmatibus itaque, et in vera concordique praedicatione evangelij Christi, et in ritibus a Domino diserte traditis, dicimus veram ecclesiae constare concordiam: ubi illam maxime Apostoli sententiam urgemus, Quotquot itaque perfecti sumus, hoc sentiamus. Quod si quid aliter sentitis, hoc quoque vobis Deus revelabit. Attamen in eo ad quod pervenimus eadem incedamus regula, et itidem simus affecti (Philip. 3,15s.).
et officiis.
(Deus ministris utitur in ecclesia instituenda.) Deus ad colligendam vel constituendam sibi Ecclesiam, eandemque gubernandam et conservandam, semper usus est ministris, ijsque utitur adhuc, et utetur porro, quoad ecclesia in terris fuerit. Ergo ministrorum origo, institutio et functio vetustissima et ipsius Dei, non nova aut hominum est ordinatio. (Institutio et origo ministrorum.) Posset sane Deus sua potentia immediate sibi adiungere ex hominibus ecclesiam, sed maluit agere cum hominibus per ministerium hominum. Proinde spectandi sunt ministri, non ut ministri duntaxat per se, sed sicut ministri Dei, utpote per quos Deus salutem hominum operatur. (Non contemnendum ministerium.) Unde cavendum monemur, ne ea quae sunt conversionis nostrae et institutionis, ita occultae virtuti spiritus sancti attribuamus, ut ministerium ecclesiasticum evacuemus. Nam convenit nos semper esse memores verborum Apostoli, Quomodo credent, de quo non audierunt? Quomodo autem audient absque praedicante? Ergo fides est ex auditu, auditus autem per verbum Dei (Roma. 10,14.17). Et quod Dominis dixit in evangelio, Amen amen dico vobis, qui recipit quencunque misero, me recipit, qui autem me recipit, recipit eum, qui me misit (Ioan. 13,20). Et quod vir Macedo per visionem Paulo in Asia agenti apparens submonuit et dixit, Profectus in Macedoniam, succurre nobis (Actor. 16,9). Alibi enim idem Apostolus dixit, Dei sumus cooperarij, Dei agricolatio et aedificatio estis (1.Cor. 3,9). Rursus tamen et hoc cavendum est ne ministris et ministerio nimium tribuamus, memores etiam hic verborum Domini, dicentis in evangelio, Nemo venit ad me, nisi pater meus traxerit eum (Ioan. 6,44). Et verborum Apostoli, Quis igitur est Paulus? quis autem Apollo, nisi ministri per quos credidistis? et ut cuique Dominus dedit? Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus dedit incrementum. Itaque non qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui dat incrementum Deus (1.Cor. 3,5ss.). (Deus commovet corda.) Credamus ergo Deum verbo suo nos docere foris per ministros suos, intus autem commovere electorum suorum corda ad fidem per spiritum sanctum: ideoque omnem gioriam totius huius beneficij referendam esse ad Deum. Sed ea de re dictum est et 1. cap. huius Expositionis.
(Quos et quales ministros dederit Deus orbi.) Et quidem ab initio mundi, usus est Deus omnium praestantissimis in mundo (simplicibus quidem pluribus in mundana sapientia vel philosophia, sed excellentissimis in vera theologia) hominibus, patriarchis videlicet, cum quibus non raro colloquutus est per angelos. Fuerunt enim patriarchae sui seculi prophetae sive doctores, quos Deus hoc nomine aliquot voluit secula vivere, ut essent veluti patres et lumina orbis. Sequutus est illos Moses cum prophetis, per universum mundum celeberrimis. (Christus doctor.) Quid quod post hos misit pater coelestis fillum suum unigenitum, doctorem mundi absolutissimum, in quo est abscondita divina illa sapientia, et in nos derivata, per sacratissimam simplicissimamque, et omnium perfectissimam doctrinam. Allegit enim ille sibi discipulos, quos fecit apostolos. Hi vero exeuntes in mundum universum, collegerunt ubique ecclesias, per praedicationem Evangelij, deinde vero per omnes mundi ecclesias ordinarunt pastores, atque doctores, ex praecepto Christi, per quorum successores hucusque ecclesiam docuit ac gubernavit. Itaque, ut Deus veten populo dedit patriarchas una eum Mose et prophetis: ita novi testamenti populo misit suum unigenitum filium una cum apostolis et doctoribus ecclesiae.
(Ministri novi testamenti.) Porro ministri novi populi varijs nuncupantur appellationibus. Dicuntur enim Apostoli, Prophetae, Evangelistae, Episcopi, Presbbyteri, Pastores, atque Doctores (1.Cor. 12,28 Ephes. 4,11). (Apostoli.) Apostoli nullo certo consistebant loco, sed per orbem varias colligebant ecclesias. Quae ubi iam constitutae erant, desierunt esse apostoli, ac subierunt quique in sua ecclesia in Deum ipsorum pastores. (Prophetae.) Prophetae quondam praescij futurorum, vates erant: sed et scripturas interpretabantur. Quales etiam hodie adhuc inveniuntur. (Evangelistae.) Evangelistae appellabantur scriptores evangelicae historiae, sed et praecones evangelij Christi: quomodo et Paulus Timotheum iubet implere opus evangelistae. (Episcopi.) Episcopi vero sunt inspectores vigilesque ecclesiae, qui victum et necessaria ecclesiae dispensant. (Presbyteri.) Presbyteri sunt seniores, et quasi senatores, patresque ecclesiae, gubernantes ipsam consilio salubri. (Pastores.) Pastores ovile Domini et custodiunt, et ei [(de)] rebus prospiciunt necessarijs. (Doctores.) Doctores erudiunt, et veram fidem pietatemque docent. Licebit ergo nunc ecclesiarum ministros nuncupare Episcopos; Presbyteros, Pastores atque Doctores.
(Ordines papistarum.) Sequentibus porro temporibus multo plures in ecclesiam Dei inductae sunt nuncupationes ministrorum in ecclesia[m]. Alij enim ordinati sunt Patriarchae, alij Archiepiscopi, alij Suffraganei, item Metropolitani, Archipresbyteri, Diaconi quoque, Subdiaconi, Acoluthi, Exorcistae, Cantores, Ianitores, et nescio qui alij, ut Cardinales, Praepositi, et Priores, Patres minores et majores, ordines maiores et minores. At de his omnibus nihil sumus nos soliciti, quales olim fuerint, aut nunc sint. Sufficit nobis apostolica de ministris doctrina.
(De monachis.) Ita cum sciamus certo Monachos et monachorum ordines vel sectas, neque a Christo, neque ab Apostolis esse institutas, docemus nihil eas ecclesiae Dei utiles esse, imo perniciosas. Tametsi enim quondam (cum essent Solitarij, et manibus sibi victum quaererent, nec ullis essent oneri, sed pastoribus ecclesiarum ubique parerent, ut Laici) fuerint tolerabiles, tamen nunc, quales sint videt et sentit univerbus orbis. Praetexunt nescio quae vota, et vivunt votis suis vitam prorsus contrariam: ut prorsus optimi eorum inter eos numerari mereantur, de quibus dixit Apostolus, Audimus quosdam versantes inter vos inordinate, nihil operis facientes, sed curiose agentes (2.Thess. 3,11). Tales ergo nos in nostris ecclesijs nec habemus, nec in ecclesijs Christi habendos esse docemus.
(Vocandi ac eligendi sunt ministri.) Nemo autem honorem ministerij ecclesiastici usurpare sibi, id est, ad se largitionibus, aut ullis artibus, aut arbitrio proprio, rapere debet. Vocentur et eligantur electione ecclesiastica et legitima ministri ecclesiae: id est, eligantur religiose ab ecclesia, vel ad hoc deputatis ab ecclesia, ordine iusto, et absque turba, seditionibus, et contentione. Eligantur autem non quilibet, sed homines idonei, eruditione iusta et sacra, eloquentia pia, prudentiaque simplici. denique moderatione et honestate vitae insignes, iuxta canonem apostolicum, qui ab Apostolo contexitur in 1. ad Tim. 3. cap. 2ss. et ad Tit. 1. cap. 7ss. (Ordinatio.) Et qui electi sunt, ordinentur a senioribus cum orationibus publicis, et impositione manuum. Damnamus hic omnes qui sua sponte currunt, cum non sint electi, missi, vel ordinati (Ierem. 23). Damnamus ministros ineptos, et non instructos donis pastori necessarijs. Interim agnoscimus quorundam in veteri ecclesia pastorum simplicitatem innocuam, plus aliquando profuisse ecclesiae, quam quorundam eruditionem variam, exquisitam, delicatamque, sed paulo fastuosiorem. Unde ne hodie quidem reijcimus simplicitatem quorundam probam, nec tamen omnino imperitam. (Omnes pij sacerdotes.) Nuncupant sane apostoli Christi omnes in Christum credentes sacerdotes, sed non ratione ministerij, sed quod per Christum, omnes fideles facti reges et sacerdotes, offerre possumus spiritualesDeo hostias(Exod. 9,6; 1.Pet. 2,9 ; Apoc.1,6). Diversissima ergo inter se sunt sacerdotium et ministerium. Illud enim commune est Christianis omnibus, ut modo diximus, hoc non item. Nec e medio sustulimus ecclesiae ministerium, quando repudiavimus ex ecclesia Christi sacerdotium papisticum.
(Sacerdotes et sacerdotium.) Equidem in novo testamento, Christi non est amplius tale sacerdotium, quale fuit in populo veteri, quod unctionem habuit externam, vestes sacras et caeremonias plurimas: quae typi fuerunt Christi, qui illa omnia veniens et adimplens, abrogavit. Manet autem ipse solus sacerdos in aeternum (Hebr. 7.): cui ne quid derogemus, nemini iter ministros sacerdotis vocabulum communicamus. Ipse enim Dominus noster non ordinavit ullos in ecclesia novi testamenti sacerdotes, qui accepta potestate a Suffraganeo, offerant quotidie hostiam, ipsam inquam carnem et ipsum sanguinem Domini pro vivis et mortuis, sed qui doceant et sacramenta administrent. (Ministri novi testamenti quales.) Paulus enim simpliciter et breviter, quid sentiamus de novi testamenti, vel de ecclesiae Christianae ministris, et quid eis tribuamus, exponens, Sic nos aestimet homo, inquit, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei (1.Cor. 4,1). Proinde vult apostolus, ut de ministris sentiamus, tanquam de ministris: hyperêtas vero nuncupavit apostolus subremigatores, qui ad nauclerum unice respiciunt, vel homines non sibi nec suo arbitrio, sed alijs viventes, dominis inquam suis, a quorum mandatis omnino dependent. Nam minister ecclesiae totus et in omnibus suis officijs non suo arbitrio indulgere, sed illud duntaxat exequi iubetur, quod in mandatis habet a suo domino. Et in praesenti quis sit dominus exprimitur, Christus, cui in omnibus ministerij negotijs sunt mancipati ministri. (Ministri dispensatores mysteriorum Dei.) Adijcit praeterea quo[d] ministerium plenius explanet, ministros ecclesiae oeconomos esse vel dispensatores mysteriorum Dei. Mysteria vero Dei multis in locis, imprimis ad Ephes. 3, 3.9 appellavit Paulus Evangelium Christi. Mysteria nuncupavit etiam vetustas Christi sacramenta. Proinde in hoc sunt vocati ministri ecclesiae, ut Evangelium Christi annuntient fidelibus, et sacramenta administrent. Alibi enim legimus in evangelio de fideli servo et prudente, quod eum dominus constituit super familiam suam, ut tempore opportuno det ei cibum suum (Luc. 12,42). Rursus proficiscitur alibi in evangelio peregre homo, relinquens domum, et in hac dat servis suis potestatem vel substantiam suam, et suum cuique opus.
(De potestate ministrorum ecclesiae.) Nunc ergo commode dicemus etiam quaedam de potestate et officio ministrorum ecclesiae. De potestate hac operosius quidam disputarunt, subdideruntque suae potestati omnia in terris summa, idque contra mandatum domini, qui suis dominium prohibuit, humilitatem autem maximopere commendavit (Lucae 22,24ss.; Mat. 18,3s., 20,25ss.). Revera alia quidem potestas est mera et absoluta, quae et iuris vocatur. Ea potestate Christo domino universorum subiecta sunt omnia: sicuti ipse testatus est et dixit, Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matt. 28,18). Et iterum, Ego sum primus et novissimus, ecce sum vivens in secula seculorum, et habeo claves inferni et mortis. Item, Ipse habet clavem David, qui aperit, et nemo claudit, claudit et nemo aperit (Apoc. 1,18, 3,7). (Potestatem veram sibi servat Dominus.) Hanc potestatem sibi servat Dominus, nec in alium quenquam transfert, ut ipse deinceps ociosus assistat, operantibus ministris spectator. Isaias enim, Clavem domus David, inquit, ponam super humerum eius. Et iterum, Cuius imperium erit super humerum eius, (Isaiae 9,6, 22,22). Nam gubernationem non inijcit alijs in suos humeros, sed servat et utitur adhuc potestate sua, gubernans omnia. (Potestas officij et ministerialis.) Alia porro potestas est officij vel ministerialis, limitata ab eo, qui plena utitur potestate. Ea ministerio, quam imperio similior est. (Claves.) Concedit enim dominus aliquis oeconomo suo potestatem in domum suam, quo nomine et claves dat, quibus intromittat in domum, vel ex domo excludat, quos Dominus vel intromitti vult vel excludi. Iuxta hanc potestatem facit minister ex officio, quod a Domino iussus est facere: et dominus ratum habet, quod fecit[20], ipsumque ministri sui factum perinde ut sunm, vult aestimari atque agnosci. Quo nimirum pertinent iii ac evangelicae sententiae, Dabo tibi claves regni coelorum, et, Quicquid alligaveris aut solveris in terra, alligatum aut solutum erit in coelis (Matth. 16,19). Item, Quorumcunque remiseritis peccata, remittentur eis, et quorumcunque retinueritis peccata, retenta erunt (Ioan. 20,23). Nisi vero minister res omnes ita expediverit, sicut iussus est a domino suo, sed limites fidei transilierit, sane irritum habetur a domino, quod fecit. Proinde potestas ecclesiastica ministrorum ecclesiae est functio illa, qua ministri ecclesiam Dei gubernant qui dem, verum omnia in ecclesia sie faciunt, quemadmodum verbo suo praescripsit dominus: quae cum facta sunt, fideles tanquam ab ipso domino facta reputant. Et de Clavibus antea quoque dietum est nonnihil.
(Una et aequalis potestas ministrorum.) Data est autem omnibus in ecclesia ministris una et aequalis potestas sive functio. Certe ab initio episcopi vel presbyten ecclesiam communi opera gubernaverunt: nullus alteri se praetulit, aut sibi ampliorem potestatem dominiumve in coepiscopos usurpavit. Memores enim verborum domini, Qui voluerit inter vos primus esse, sit vester servus (Luc. 22,26), continuerunt se in humilitate, et mutuis officijs iuverunt se invicem in gubernanda et conservanda ecclesia. (Ordo servandus.) Interea propter ordinem servandum, unus aut certus aliquis ministrorum, coetum convocavit, et in coetu res consultandas proposuit, sententias item aliorum collegit, denique ne qua oriretur confusio, pro virili cavit. Sic legitur fecisse in Actis Apostolorum S.Petrus, qui tamen ideo nec alijs fuit praepositus, nec potestate maiore caeteris praeditus. Rectissime enim Cyprianus martyr, de Simplicitate clericorum, Hoc erant utique, inquit, et caeteri Apostoli, quod fuit Petrus, pari consortio praediti et honoris et potestatis: sed exordium ab unitate proficiscitur, ut ecclesia una monstretur. (Quando et quomodo unus aliis praspositus.) Refert item S.Hieronymus non disparia, in Comment. ad epist. ad Titum Pauli, et dicit, Antequam diaboli instinctu studia in religione fierent, communi presbyterorum consilio, ecclesiae gubernabantur, postquam vero unusquisque eos, quos baptisaverat, suos putabat, non Christi, decretum est, ut unus de presbyteris electus superponeretur caeteris, ad quem omnis ecclesiae cura pertineret, et schismatum semina tollerentur. Hoc tamen decretum Hieronymus non pro divino venditat. Mox enim subijcit. Sicut presbyteri sciunt se ex ecclesiae consuetudine, ei qui sibi praepositus fuerit esse subiectos: ita episcopi noverint se magis consuetudine, quam dispositionis dominicae veritate, presbyteris esse maiores, et in communi debere ecclesiam regere. Haec ille, Ideoque nemo iure prohibuerit ad veterem ecclesiae Dei constitutionem redire, et illam prae humana consuetudine recipere.
(Quae sint ministrorum officia.) Officia ministrorum sunt varia, quae tamen plerique ad duo restringunt, in quibus omnia alia comprehenduntur, ad doctrinam Christi evangelicam, et ad legitimam sacramentorum administrationem. Ministrorum enim est congregrare coetum sacrum, in hoc exponere verbum Dei, et universam doctrinam accommodare ad rationem usumque ecclesiae, ut ea quae docentur, prosint auditoribus, et aedificent fideles. Ministrorum inquam est, docere imperitos, hortari item, et urgere ad progrediendum in via domini cessantes, aut etiam tardius procedentes, consolari item et confirmare pusilanimes, munireque contra satanae tentationes varias, corripere peccantes, revocare in viam errantes, lapsos erigere, contradicentes revincere, lupos denique ab ovili dominico abigere, scelera item et sceleratos prudenter et graviter increpare, neque connivere aut tacere ad conscelerationem: sed et sacramenta administrare, usumque eorum iustum commendare, et omnes ad illa percipienda per sanam doctrinam praeparare, in unitate quoque sancta fideles conservare, et schismata prohibere, denique catechisare rudes, pauperum necessitatem commendare ecclesiae, aegrotantes et varijs impexos tentationibus visitare, instruere, et in via vitae retinere: praeterea orationes publicas, vel supplicationes necessitatis tempore, una cum ieiunio, id est, abstinentia sancta procurare, et omnia quae pertinent ad ecclesiarum tranquillitatem, pacem, et salutem, quam diligentissime curare. Ut autem haec omnia rectius faciliusque possit minister praestare, requiritur ab eo imprimis, ut sit Dei timens, oret sedulo, lectioni sacrae intendat, et in omnibus et semper vigilet, et puritate vitae omnibus praeluceat. (Disciplina.) Cumque omnino oporteat esse in ecclesia disciplinam, et apud veteres quondam usitata fuerit Excommunicatio, fuerintque iudicia ecclesiastica in populo Dei, in quibus per viros prudentes et pios exercebatur haec disciplina, ministrorum quoque fuerit, ad aedificationem, disciplinam moderan hanc, pro conditione temporum, status publici, ac necessitate. Ubi semper tenenda est regula, omnia fieri debere ad aedificationem, decenter, honeste, sine tyrannide et seditione. Apostolus enim testatur sibi a Deo traditam esse in ecclesia potestatem ad aedificationem et non destructionem (2.Cor. 10,8). Nam ipsemet Dominus vetuit lolium in agro dominico eradicari, quando periculum sit, ne et triticum evellatur (Matth. 13,29s.).
(Ministri quoque mali audiendi) Caeterum execramur in praesenti Donatistarum errorem, qui doctrinam et administrationem sacramentorum vel efficacem vel inefficacem, ex mala vel bona ministrorum vita aestimant. Scimus enim vocem Christi audiendam esse vel ex malorum ministrorum ore. Quando ipse Dominus dixit, Quae dicunt, facite, secundum opera autem eorum nolite facere (Matth. 23,3). Scimus sacramenta, ex institutione, et per verbum Christi sanctificari, et efficacia esse pijs, tametsi offerantur ab indignis ministris. De qua re ex scripturis multa contra Donatistas disputavit Beatus Dei servus Augustinus. (Synodi.) Atqui debet interim iusta esse inter ministros disciplina. Inquirendum enim diligenter in doctrinam et vitam ministrorum, in synodis. Corripiendi sunt peccantes, a senioribus, et in viam reducendi, si sunt sanabiles, aut deponendi, et velut lupi, abigendi sunt per veros pastores a grege dominico, si sunt incurabiles. Si enim sint pseudodoctores, minime ferendi sunt. Neque vero et Oecumenica improbamus concilia, si ad exemplum celebrentur apostolicum, ad ecclesiae salutem, non perniciem.
(Dignus operanus su mercede.) Ministri quoque fideles omnes, ut boni operarij, mercede sua digni sunt, nec peccant, quando stipendium omniaque vitae[21] necessaria pro se et sua familia accipiunt. Nam Apostolus ostendit haec iure dari ab ecclesia, et accipi a ministris, in 1.ad Corinth. 9,7ss. et in 1. ad. Tim. 5,18 et alibi quoque. Confutati sunt autem apostolica doctrina et Anabaptistae, qui ministros ex ministerio suo viventes damnant, et convitijs proscindunt.
(Sacramenta adiuncta verbo, et quid sint.) Praedicationi verbi sui adiunxit Deus mox ab initio, in ecclesia sua, sacramenta vel signa sacramentalia. Ita enim dare testatur universa scriptura sacra. Sunt autem sacramenta symbola mystica, vel ritus sancti aut sacrae actiones, a Deo ipso instutae, constantes verbo suo, signis, et rebus significatis, quibus in ecclesia summa sua beneficia, homini exhibita, retinet in memoria, et subinde renovat, quibus item promissiones suas obsignat, et quae ipse nobis intenus praestat, exterius repraesentat, ac veluti oculis contemplanda subijcit, adeoque fidem nostram, spiritu Dei in cordibus nostris operante, roborat et auget: quibus denique nos ab omnibus alijs populis et religionibus separat, sibique soli consecrat et obligat, et quid a nobis requirat, significat.
(Sacramenta alia veteris, alia novi testamenti.) Et sunt quidem alia veteris, alia novi populi sacramenta. Veteris populi sacramenta fuerunt Circumcisio, et Agnus paschalis, qui imolabatur: quo nomine ad sacrificia refertur, quae fuerunt celebrata ab origine mundi. (Novi populi Sacramenta quot.) Novi populi sacramenta sunt Baptismus et Coena dominica. Sunt qui sacramenta novi populi septem numerent. Ex quibus nos poenitentiam, ordinationem ministrorum, non papisticam quidem illam, sed apostolicam, et matrimonium agnoscimus instituta esse Dei utilia, sed non sacramenta. Confirmatio et Extrema unctio inventa sunt hominum, quibus nuIlo cum damno carere potest ecclesia. Neque illa nos in nostris ecclesijs habemus. Nam habent illa quaedam, quae minime probare possumus. Nundinationem omnem, quam exercent Romanenses in dispensatione sacramentorum, omnino execramur. (Author sacramentorum) Author autem sacramentorum omnium non est homo ullus, sed Deus solus. Homines sacramenta instituere non possunt. Nam pertinent illa ad cultum Dei. At hominum non est instituere et formare Dei cultum: sed traditum a Deo recipere et custodire. Praeterea habent symbola promissiones adiunctas, quae requirunt fidem. Fides autem solo Dei verbo innititur. Et verbum Dei habetur instar tabularum vel literarum, sacramenta vero instar sigillorum: quae literis Deus appendit solus. (Christus operatur adhuc in sacramentis.) Et ut Deus sacramentorum author est, ita perpetuo operatur in ecclesia, in qua rite peraguntur sacramenta: adeo ut fideles cum a ministris sacramenta percipiunt, agnoscant operari Deum in suo instituto, ideoque sacramenta perinde, ac ex ipsius Dei manu percipere, et ipsis ministri vitium (si quod insigne ipsis insit) non obesse, quando agnoscant, sacramentorum integritatem dependere ab institutione Domini. (Discriminandum inter authorem et ministrum sacramentorum) Unde etiam discriminant aperte in administratione sacramentorum inter dominum ipsum, et domini ministrum, confitentes sacramentorum res dari ab ipso domino, symbola autem a domini ministris.
(Substantia vel praecipuum in sacramentis.) Caeterum praecipuum illud, quod in omnibus sacramentis proponitur a Deo, et attenditur a pijs omnibus omnium temporum (quod alij nuncupant substantiam et materiam sacramentorum) Christus est servator, hostia illa unica, agnus item ille Dei mactatus ab origine mundi, petra quoque illa, de qua omnes maiores nostri biberunt, per quem electi omnes circunciduntur sine manibus, per spiritum sanctum, abluunturque a peccatis suis omnibus, et aluntur vero corpore et sanguine Christi ad vitam aeternam.
(Similitudo et differentia Sacramentorum veteris et novi populi) Et quantum quidem attinet ad illud, quod in sacramentis est praecipuum, et res ipsa, paria sunt utriusque populi sacramenta. Nam Christus unicus mediator, et servator fidelium, utrobique est illud praecipuum, et ipsa res sacramentorum Unus et idem Deus utrobique horum est author. Utrique populo data sunt illa, ut signa adeoque obsignationes gratiae et promissionum Dei, quae in memoriam reducant, reparentque maxima Dei beneficia, quibus item fideles ab omnibus alijs orbis religionibus seiungerentur, denique quae spiritualiter per fidem perciperentur, et percipientes obstringerent ecclesiae, et ipsos sui admonerent officij. In his inquam et similibus non disparia sunt utriusque populi sacramenta, quae tamen in signis sunt diversa.
Et quidem constituimus etiam in his ampliorem differentiam. Nostra enim firmiora et magis durabilia sunt, utpote quae in finem usque seculi nunquam mutabuntur. Sed et rem et promissionem completam vel perfectam in Christo testantur, quam complendam illa significabant. Simpliciora item sunt nostra et minus operosa, minus item sumptuosa et caeremonijs involuta. Pertinent praeterea ad ampliorem populum per totum terrarum orbem dispersum: cumque etiam illustriora sint, maiorem (per spiritum sanctum) excitant fidem[22], et insequitur uberior spiritus copia.
(Veteribus abrogatis, nostra successerunt sacramenta.) Certe cum Christus verus Messias nobis sit exhibitus, et abundantia gratiae effusa in populum novi testamenti, abrogata sunt utique, ac desierunt veteris populi sacramenta, et subrogata sunt novi testamenti symbola, in locum circuncisionis baptismus, et in locum agni pascalis sacrificiorumque coena dominica.
(Quibus rebus constent sacramenta.) Sicut autem quondam sacramenta constabant verbo, signo et re significata, ita nunc quoque ijsdem veluti partibus absolvuntur. Nam verbo Dei fiunt, quae antea non fuerunt, sacramenta. Consecrantur enim verbo, et sanctificata esse ostenduntur ab eo qui instituit. (Consecratio Sacramentorum.) Et sanctificare vel consecrare, est rem aliquam Deo sacrisque usibus dedicare, hoc est, a communi vel prophano usu segregare et sacro usui destinare. Sunt enim in sacramentis signa petita ex usu vulgari, res externae et visibiles. In baptismo enim signum est elementum aquae, ablutioque illa visibilis, quae fit per ministrum. Res autem significata est regeneratio vel ablutio a peccatis. In coena vero Domini signum est panis et vinum, sumptus ex communi usu cibi et potus. Res autem significata est ipsum traditum Domini corpus, et sanguis eius effusus pro nobis, vel communio corporis et sanguinis Domini. Proinde,, aqua, panis et vinum sua natura, et extra institutionem divinam ac usum sanctum, duntaxat id sunt, quod esse dicuntur, et experimur. Caeterum, si accedat Domini verbum, cum invocatione divini nominis, et renovatione primae institutionis et sanctificationis, signa ista consecrantur, et sanctificata a Christo esse ostenduntur. Manet enim semper efficax in ecclesia Dei prima Cbristi institutio et consecratio sacramentorum, adeo ut qui non aliter celebrent Sacramenta, quam ipse Dominus ab initio instituit, fruantur etiam nunc prima illa consecratione omnium praestantissima. Et ideo recitantur in celebratione sacramentorum ipsa verba Christi. (Signa accipiunt rerum signatarum nomina.) Et quoniam verbo Dei discimus, quod signa haec in alium finem sint instituta a Domino, quam usurpentur vulgo, ideo docemus signa nunc in usu sacro usurpare rerum signatarum vocabula, nec appellari amplius aquam tantum, panem et vinum, sed etiam regenerationem vel lavacrum renovationis, item corpus et sanguinem domini, vel symbola aut sacramenta corporis et sanguinis Domini. Non quod symbola mutentur in res significatas, et desinant esse id quod sunt sua natura. Alioqui enim sacramenta non essent, quae re significata duntaxat constarent, signa non essent: (Unio sacramentalis) sed ideo usurpant signa rerum nomina, quod rerum sacrarum sunt symbola mystica, et signa et res significatae inter se sacramentaliter coniungantur, coniungantur inquam, vel uniantur per significationem mysticam, et voluntatem vel consilium eius, qui sacramenta instituit. Non enim aqua, panis et vinum, sunt signa vulgaria, sed sacra. Et qui instituit aquam baptismi, non ea voluntate consilioque instituit, ut fideles aqua duntaxat baptismi perfundantur: et qui iussit in Coena, panem edere, et vinum bibere, non hoc voluit, Ut fideles panem et vinum tantum percipiant, sine mysterio, sicut domi suae panem manducant, sed ut rebus quoque significatis spiritualiter communicent, et vere per fidem abluantur a peccatis, et Christo participent.
Idcirco minime probamus eos, qul sanctificationem sacramentorum attribuunt, nescio quibus characteribus, et recitationi, vel virtuti verborum pronuntiatorum a consecrato, et qui habeat intentionem consecrandi, aut rebus alijs adventitijs, quae neque Christi, neque Apostolorum, vel verbo, vel exemplo nobis traduntur. (Sectae.) Neque probamus eorum quoque doctrinam, qui de sacramentis perinde loquuntur, ut signis communibus, non sanctificatis aut efficacibus. Neque eos probamus, qui propter invisibilia, aspernantur in sacramentis visibilia, adeoque signa sibi credunt fore supervacanea, quod rebus se iam frui arbitrantur quales Messaliani fuisse dicuntur. (Sacramentis res neque inclusae sunt, neque alligatae.) Neque vero approbamus istorum quoque doctrinam, qui docent, gratiam et res significatas signis ita alligan et includi, ut quicunque sacramentis ipsis foris participent, etiam gratiae rebusque significatis, participes sint[23], quales quales sint.
Interim sicut a dignitate, vel indignitate ministrorum, non aestimamus integritatem sacramentorum, ita neque a conditione sumentium. Agnoscimus enim sacramentorum integritatem ex fide vel veritate meraque bonitate Dei dependere. Sicut enim verbum Dei manet verum verbum Dei, quo non tantum verba nuda recitantur, dum praedicatur, sed simul a Deo offeruntur res verbis significatae, vel annunciatae, tametsi impij vel increduli verba audiant, et intelligant, rebus tamen significatis non perfruantur: eo quod vera fide non recipiant: Ita sacramenta verbo, signis et rebus significatis, constantia, manent vera et integra sacramenta, non tantum significantia res sacras, sed Deo offerente sumentibus[24] res significatas, tametsi increduli res oblatas non percipiant. Fit hoc non dantis aut offerentis Dei vicio, sed hominum sine fide illegitimeque accipientium culpa; quorum incredulitas, fidem Dei irritam non facit (Rom. 3,8s.).
(Ad quid instituta sacramenta.) Porro cum mox ab initio, quando expositum est, quid sint sacramenta, pariter et obiter explicatum sit, ad quid sint instituta, non est quod semel dicta cum molestia repetantur. Consequenter ergo sigillatim dicemus, de novi populi sacramentis.
(Institutio Baptismi.) Baptismus a Deo institutus et consecratus est, primusque baptisavit Ioannes, qui Christum aqua in lordane tinxit. Inde defluxit ad Apostolos, qui et ipsi aqua baptisarunt. lussit hos manifeste dominus evangelium praedicare, et Matth. 28,19) baptisare, in nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Et Petrus ad Iudaeos interrogantes quid facere deberent? dixit in Actis, Baptisetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi, ad remissionem peccatorum, et accipietis donum spintus sancti (Acto. 2, 37s.). Unde a nonnullis baptismus nuncupatus est signum initiale populi Dei, utpote quo initiantur Deo electi Dei. (Unus est Baptismus.) Unus est duntaxat Baptismus in Ecclesia Dei, et satis est semel baptisari, vel initiari Deo. Durat autem semel susceptus baptismus per omnem vitam, et est perpetua obsignatio adoptionis nostrae. (Baptisari quid sit?) Etenim baptisari in nomine Christi, est inscribi, iniciari, et recipi in foedus, atque familiam, adeoque in haereditatem filiorum Dei, imo iam nunc nuncupari nomine Dei, id est, appellari filium Dei, purgari item a sordibus peccatorum, et donari varia Dei gratia, ad vitam novam et innocentem. Baptismus ergo in memoria retinet, et reparat ingens Dei beneficium, generi mortalium praestitum. Nascimur enim omnes in peccatorum sordibus, et sumus filij irae. Deus autem qui dives est misericordia, purgat nos a peccatis gratuito, per sanguinem filij sui, et in hoc adoptat nos in filios, adeoque foedere sancto nos sibi connectit, et varijs donis ditat, ut possimus novam vivere vitam. Obsignantur haec omnia baptismo. Nam intus regeneramur, purificamur, et renovamur a Deo per spiritum sanctum: foris autem accipimus obsignationem maximorum donorum, in aqua, qua etiam maxima illa beneficia repraesentantur et veluti oculis nostris conspicienda proponuntur. (Aqua baptisamur.) Ideoque baptisamur, id est, abluimur, aut aspergimur aqua visibili. Aqua enim sordes mundat, deficientia et aestuantia recreat, et refrigerat corpora. Gratia vero Dei haec animabus praestat, et quidem invisibiliter vel spiritualiter.
(Baptismi obligatio.) Separat item nos Deus baptismi symbolo ab omnibus alienis religionibus et populis, et sibi consecrat ceu peculium: nos itaque dum baptisamur, confitemur fidem nostram, et obstringimur Deo ad obedientiam et mortificationem carnis vitaeque novitatem, adeoque inscribimur in sanctam Christi militiam, ut toto vitae cursu pugnemus contra mundum et satanam, atque carnem propriam. Baptisamur praeterea in unum ecclesiae corpus, ut cum omnibus membris ecclesiae, pulchre in una et eadem religione mutuisque officijs, consentiamus.
(Formula baptismi.) Credimus perfectissimam esse baptisandi formam, qua Christus ipse baptisatus est, et qua baptisarunt Apostoli. Ergo quae humana inventione postea adiecta et usurpata sunt in ecclesia, non arbitramur necessaria esse ad perfectionem baptismi: cuius generis est exorcismus, usus item ardentis luminis, olei, salis, sputi et similium rerum, ut quod baptismus singulis annis, pluribus caeremonijs bis consecratur. Nos enim credimus unum ecclesiae baptismum, in prima Dei institutione sanctificatum esse, et consecrari per verbum, efficacemque esse nunc etiam, propter primam Dei benedictionem.
(Minister baptismi.) Docemus, baptismum in ecclesia non administrari debere a mulierculis, vel ab obstetricibus. Paulus enim removit mulierculas ab officijs ecclesiasticis. Baptismus autem pertinet ad officia ecclesiastica. (Anabaptistae.) Damnamus Anabaptistas, qui negant baptisandos esse infantulos recens natos a fidelibus. Nam iuxta doctrinam Evangelicam, horum est regnum Dei, et sunt in foedere Dei, cur itaque non daretur eis signum foederis Dei? cur non per sanctum baptisma initiarentur, qui sunt peculium et in ecclesia Dei? Damnamus Anabaptistas, et in alijs ipsorum dogmatibus, quae contra verbum Dei peculiaria habent. Non sumus ergo Anabaptistae, neque cum eis in ulla re ipsorum communicamus. XXI. De sacra coena Domini.
(Coena domini.) Coena domini, quae, et mensa domini, et Eucharistia, id est, gratiarum actio nuncupatur, ideo coena nuncupatur vulgo, quod a Christo in ultima illa coena sua instituta sit, eamque adhuc repraesentet, ac in ipsa spiritualiter cibentur et potentur fideles. (Author et consecrator coenae.) Author enim Coenae dominicae, non est angelus aut homo ullus, sed ipse Dei filius dominus noster Iesus Christus, qui primus eam ecclesiae suae consecravit. Durat autem ea consecratio vel benedictio adhuc apud omnes eos, qui non aliam coenam, sed illam ipsam celebrant, quam dominus instituit: ad quam verba coenae domim recitant, et in omnibus ad unum Christum vera fide respiciunt, ex cuius veluti manibus accipiunt, quod per ministerium ministrorum ecclesiae accipiunt. (Memoria beneficiorum Dei.) Retinere vult Dominus ritu hoc sacro, in recenti memoria, maximum generi mortalium praestitum beneficium, nempe, quod tradito corpore et effuso suo sanguine, omnia nobis peccata nostra condonavit, ac a morte aeterna et potestate diaboli nos redemit, iam pascit nos sua carne et potat suo sanguine[25], quae vera fide spiritualiter percepta, alunt nos ad vitam aeternam. Et hoc tantum beneficinm renovatur toties, quoties coena domini celebratur. Dixit enim Dominus: hoc facite in mei commemorationem. Obsignatur item hac coena sacra, quod revera corpus domini pro nobis traditum, et sanguis eius in remissionem peccatorum nostrorum effusus est, ne quid fides nostra vacillet. (Signum et res signata) Et quidem visibiliter hoc foris sacramento per ministrum repraesentatur, et veluti oculis contemplandum exponitur, quod intus in anima invisibiliter, per ipsum spiritum sanctum praestatur. Foris offertur a ministro panis, et audiuntur voces Domini, Accipite, edite, Hoc est corpus meum, Accipite et dividite inter vos, Bibite ex hoc omnes, Hic est sanguis meus. Ergo accipiunt fideles quod datur a ministro domini, et edunt panem domini, ac bibunt de poculo domini: intus interim opera Christi per spiritum sanctum, percipiunt etiam carnem et sanguinem domini, et pascuntur his in vitam aeternam. Etenim caro et sanguis Christi verus cibus et potus est ad vitam aeternam: et Christus ipse, quatenus pro nobis traditus et salvator noster est, illud praecipuum Coenae est, nec patimur quicquam aliud in locum eius substitui.
Ut autem rectius et perspicacius intelligatur, quomodo caro et sanguis Christi sint cibus et potus fidelium, percipianturque a fidelibus ad vitam aeternam, paucula haec adijciemus. Manducatio non est unius generis. Est enim manducatio corporalis, qua cibus in os percipitur ab homine, dentibus atteritur, et in ventrem deglutitur. (Corporaliter manducare dominum.) Hoc manducationis genere intellexerunt olim Capernaitae sibi manducandam carnem Domini, sed refutantur ab ipso, Ioan. ca. 6,63. Nam ut caro Christi corporaliter manducari non potest citra flagitium aut truculentiam, ita non est cibus ventris. Id quod omnes fateri coguntur. Improbamus itaque canonem, in Decretis pontificum, Ego Berengarius, de Consecrat. Distinct. 2. Neque enim credidit vetustas pia, neque nos credimus, corpus Christi manducari ore corporis corporaliter, vel essentialiter.
(Spiritualiter manducare dominum.) Est et spiritualis manducatio corporis Christi, non ea quidem, qua existimemus cibum ipsum mutari in spiritum, sed qua, manente in sua essentia et proprietate corpore et sanguine Domini, ea nobis communicantur spiritualiter, utique non corporali modo, sed spirituali, per spiritum sanctum, qui videlicet ea, quae per carnem et sanguinem Domini pro nobis in mortem tradita, parata sunt, ipsam inquam remissionem peccatorum, liberationem, et vitam aeternam, applicat et confert nobis, ita ut Christus in nobis vivat, et nos in ipso vivamus, efficitque ut ipsum, quo talis sit cibus et potus spirituaus noster, id est, vita nostra, vera fide percipiamus. (Christus cibus conservat in vita.) Sicut enim cibus et potus corporalis corpora nostra non tantum reficiunt ac roborant sed et in vita conservant: ita et caro Christi tradita pro nobis, et sanguis eius effusus pro nobis, non tantum reficiunt et roborant animas nostras, sed etiam in vita conservant, non quatenus quidem corporaliter eduntur et bibuntur, sed quatenus spiritualiter nobis a spiritu Dei communicantur, dicente Domino, Et panis quem ego dabo, caro mea est, quam dabo pro mundi vita. Item, Caro (nimirum corporaliter manducata) non prodest quicquam, spiritus est, qui vivificat. Et verba quae loquor vobis, spiritus et vita sunt. (Christus editur vel percipitur fide.) Et sicut oportet cibum in nosmetipsos edendo recipere, ut operetur in nobis, suamque in nobis efficaciam exerat, cum extra nos positus, nihil nobis prosit: ita necesse est nos fide Christum recipere, ut noster fiat, vivatque in nobis, et nos in ipso. Dicit enim, Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet unquam. Item, Qui ederit me, vivet et ipse propter me: ac manet in me et ego in ipso. (Spirituatis cibus.) Ex quibus omnibus claret nos, per spiritualem cibum, minime intelligere imaginarium, nescio quem, cibum, sed ipsum Domini corpus pro nobis traditum, quod tamen percipiatur a fidelibus, non corporaliter, sed spiritualiter per fidem. In qua re sequimur per omnia doctrinam ipsius Salvatoris Christi domini, apud Ioan. in cap. 6. (Manducatio ad salutem necessaria.) Et hic esus carnis, et potus sanguinis Domini[26], ita est necessarius ad salutem, ut sine ipso nullus servari possit. Fit autem hic esus et potus spiritualis, etiam extra Domini coenam, et quoties, aut ubicunque homo in Christum credidorit. Quo fortassis illud Augustini pertinet, Quid paras dentem et ventrem? crede, et manducasti.
(Sacramentaliter manducare dominum.) Praeter superiorem manducationem spiritualem, est et sacramentalis manducatio corporis domini, qua fidelis non tantum spiritualiter et interne participat vero corpore et sanguine Domini, sed foris etiam accedendo ad mensam domini, accipit visibile corporis et sanguinis domini sacramentum. Prius quidem, dum credidit fidelis, vivificum alimentum percepit, et ipso fruitur adhuc, sed ideo, dum nunc sacramentum quoque accipit, non nihil accipit. Nam in continuatione communicationis corporis et sanguinis domini pergit, adeoque inagis magisque incenditur, et crescit fides, ac spirituali alimonia reficitur. Dum enim vivimus, fides continuas habet accessiones. Et qui foris vera fide sacramentum percipit, idem ille non signum duntaxat percipit, sed re ipsa quoque, ut diximus, fruitur. Praeterea idem ille institutioni et mandato domini obedit, laetoque animo gratias pro redemptione sua totiusque generis humani agit, ac fidelem mortis dominicae memoriam peragit, atque coram ecclesia, cuius corporis membrum sit, attestatur obsignatur item percipientibus sacramentum, quod corpus domini non tantum in genere pro hominibus sit traditum, et sanguis eius effusus, sed peculiariter pro quovis fideli communicanti, cuius cibus et potus sit ad vitam aeternam.
(Increduli sumunt sibi sacramentum in iudicium.) Caeterum qui nulla cum fide ad hanc sacram domini mensam accedit, sacramento duntaxat communicat et rem sacramenti, unde est vita et salus, non percipit. Et tales indigne edunt de mensa domini. Qui autem indigne edunt de pane domini, et de poculo eius bibunt, rei fiunt corporis et sanguinis domini, et ad iudicium sibi edunt et bibunt. Nam cum vera fide non accedant, mortem Christi contumelia afficiunt, et ideo damnationem sibi ipsis edunt et bibunt.
(Praesentia Christi in coena.) Ergo corpus domini et sanguinem eius, cum pane et vino non ita coniungimus, ut panem ipsum dicamus esse corpus Christi, nisi ratione sacramentali: aut sub pane corporaliter latitare corpus Christi: ut etiam sub speciebus panis adorari debeat, aut quicunque signum percipiat, idem et rem percipiat ipsam. Corpus Christi in coelis est ad dextram patris. Sursum ergo elevanda sunt corda, et non defigenda in panem, nec[27] adorandus dominus in pane. Et tamen non est absens ecclesiae suae celebranti coenam dominus. Sol absens a nobis in coelo, nihilominus efficaciter praesens est nobis: quanto magis sol iustitiae Christus, corpore in coelis absens nobis, praesens est nobis, non corporaliter quidem, sed spiritualiter per vivificam operationem, et ut ipse se nobis praesentem futurum exposuit, in ultima coena. Ioan. 14. 15. 16. Unde consequens est, nos non habere coenam sine Christo, interim tamen habere coenam incruentam et mysticam, sicuti universa nuncupavit vetustas.
(Alii fines coenae domini.) Admonemur praeterea celebratione coenae dominicae, ut memores simus, cuius corporis membra facti simus, et idcirco concordes simus cum omnibus fratribus, ut sancte vivamus, et non polluamus nos flagitijs et peregrinis religionibus, sed in vera fide in finem usque vitae perseverantes, studeamus excellere sanctimonia vitae. (Praeparatio ad coenam.) Decet ergo, ut accessuri ad coenam, prius nosipsos iuxta praeceptum Apostoli probemus, imprimis quali simus fide praediti, an credamus, Christum venisse, servandis peccatoribus et ad poenitentiam vocandis, et an quisque credat se in horum esse numero, qui per Christum liberati servantur, et an mutare vitam pravam instituerit, ac vivere sancte perseverareque, auxiliante domino, in vera religione et in concordia cum fratribus, dignasque Deo pro liberatione agere gratias, etc.
(Ritus coenae et utraque species) Ritum, modum vel formam coenae, illam existimamus esse simplicissimam et praestantissimam, quae proxime accedit ad primam domini institutionem, et apostolicam doctrinam: quae videlicet constat annuntiatione verbi Dei, precibus pijs, ipsa actione dominica, et repetitione eius, manducatione corporis et potu sanguinis domini[28], memoria item mortis dominicae salubri, et gratiarum actione fideli, nec non sancta consociatione in corporis ecclesiastici unionem. Improbamus itaque ilios, qui alteram speciem, poculum inquam domini, fidelibus subtraxerunt. Graviter enim hi peccant contra institutionem donnni, dicentis, Bibite ex hoc omnes: id quod ad panem, non ita expresse dixit.
Missa qualis aliquando apud veteres fuerit, tolerabilis an intolerabilis, modo non disputamus: hoc autem libere dicimus, missam, quae hodie in usu est per universam Romanam Ecclesiam, plurimas et iustissimas quidem ob causas, in ecclesijs nostris esse abrogatam[29], quas sigillatim ob brevitatem nunc non commemoramus. Certe approbare non potuimus, quod ex actione salubri, spectaculum inane est factum, quod item facta est meritoria, vel celebrata pro precio, quodque in ea sacerdos dicitur conficere ipsum domini corpus, et hoc offerre realiter, pro remissione peccatorum vivorum et mortuorum: adde et in honorem et celebrationem, vel memoriam sanctorum in coelis, etc.
(Quae fieri debeant in coetibus sacris.) Tametsi omnibus sacras literas privatim legere domi, et instruendo aedificare mutuum in vera religione liceat, ut tamen legitime annuncietur verbum Dei populo, et preces ac supplicationes fiant public[a]e, sacramenta item celebrentur legitime, et collecta ecclesiae fiat in pauperes et omnes ecclesiae necessarios sumptus faciendos, aut usus sustentandos, necessarij sunt omnino coetus sacri, vel Ecclesiastici fidelium conventus. Constat enim in Ecclesia apostolica, et primitiva huiusmodi coetus esse ab omnibus pijs frequentatos. (Non aversari sacros coetus.) Quotquot hos aspernantur, et ab his se[(se)] segregant, religionem veram contemnunt, urgendique sunt a pastoribus et pus magistratibus, ne contumacius se segregare, et coetus sacros aversari pergant. (Coetus sint publici.) Sint vero coetus ecclesiastici non occulti et obscuri, sed publici atque frequentes, nisi persequutio hostiam Christi et ecclesiae non sina[n]t esse publicos. Scimus enim quales fuerint quondam primitivae ecclesiae coetus in abditis locis, sub tyrannide Romanorum principum. (Loca coetuum honesta.) Sint autem loca in quibus coeunt fideles, loca honesta, et ecclesiae Dei per omnia commoda. Deligantur ergo aedes amplae, aut templa. Repurgentur tamen ab ijs rebus omnibus, quae ecclesiam non decent. Instruantur autem omnia pro decoro, necessitate, et honestate pia, ne quid desit, quod requiritur ad ritus et usus ecclesiae necessarios. (Modeste et humiliter versandum in coetibus.) Sicut autem credimus Deum non habitare in templis manu factis, ita propter verbum Dei et usus sacros, scimus loca Deo cultuique eius dedicata, non esse prophana sed sacra, et qui in his versantur, reverenter et modeste conversari debere, utpote qui sint in loco sacro, coram Dei conspectu et sanctorum angelorum eius. (Ornatus templorum verus.) Longe itaque a templis vel[30] oratorijs Christianorum, repellendus est omnis vestium luxus, omnis superbia, et omnia quae humilitatem, disciplinam et modestiam dedecent christianam. Ac verus templorum ornatus, non constat ebore, auro, et gemmis, sed frugalitate, pietate, virtutibusque eorum, qui versantur in templo. Omnia autem decenter et ordine fiant in ecclesia, omnia denique fiant ad aedificationem. (Peregrinae linguae sileant in coetu.) Taceant ergo omnes peregrinae linguae in coetibus sacris. Omnia proponantur lingua vulgari, et quae eo in loco ab hominibus in coetu intelligatur.
(Lingua vulgaris.) Licet sane privatim precari quavis lingua quam quis intelligat, sed publicae preces in sacris coetibus vulgari lingua, vel omnibus cognita fieri debent. (Oratio.) Oratio fidelium omnis, per solum Christi interventum, Soli Deo fundatur, ex fide et charitate. Divos coelites invocare, aut his uti pro intercessoribus, prohibet sacerdotium Christi domini, et vera religio. Orandum est autem pro magistratu, pro regibus aut omnibus in eminentia constitutis, pro ministris ecclesiae et omnibus necessitatibus ecclesiarum. In calamitatibus vero et potissimum ecclesiae, absque intermissione, et privatim et publice precandum est. (Orationis libertas.) Sponte item precandum est, non coacte, neque pro ullo precio. Neque decet orationem superstitiose astrictam esse loco, quasi alibi non liceat, nisi in templo precari. Neque oportet preces publicas, quoad formam et tempus, in omnibus ecclesijs esse pares. Libertate enim sua utantur ecclesiae quaelibet. Socrates in historia, In Omnibus ubique regionibus, inquit, non poteris invenire duas ecclesias, quae orando plene consentiant. Huiusmodi discrepantiae authores eos esse puto, qui singulis temporibus, ecclesijs praefuerunt. Si tamen sunt congruentes, maximopere commendandum id, et alijs imitandum videtur.
(Modus adhibendus precibus publicis.) Sed et modum esse decet, ut in re quavis, ita et in precibus publicis, ne nimis sint prolixae et molestae. Cedant ergo potiores partes in coetibus sacris doctrinae Evangelicae, caveaturque, ne nimis prolixis precibus fatigetur in coetu populus, ut cum audienda est praedicatio evangelij, vel egredi ex coetu, vel hunc in Universum solvi cupiant defatigati. Talibus in concione nimis videtur prolixum esse, quod alias succinctum est satis. Nam et Concionatores modum tenere decet. (Cantus.) Sic et cantus in coetu sacro est moderandus, ubi is est in usu. Cantus, quem Gregorianum nuncupant, plurima habet absurda: unde reiectus est merito a nostris et pluribus ecclesijs. Si ecclesiae sunt, quae orationem fidelem legitimamque habent, cantum autem nullum habent, condemnari non debent. Non enim canendi commoditatem omnes habent ecclesiae. Ac certum est ex testimonijs vetustatis, ut cantus usum fuisse vetustissimum in orientalibus ecclesijs, ita sero tandem receptum esse ab occidentalibus.
(Horas canonicae.) Horas canonicas, id est, preces ad certas in die horas compositas, a Papistis cantatas aut recitatas, nescivit vetustas: quod ex ipsis Horarum lectionibus, et argumentis pluribus demonstrari potest. Sed et absurda non pauca habent, ut nibil dicam aliud, proinde omittuntur recte ab ecclesijs substituentibus in locum ipsarum res salutares ecclesiae Dei universae.
(Tempus necessarium ad exercendam religionem.) Quamquam religio tempori non alligetur, non potest tamen absque iusta temporis distinctione vel ordinatione plantari et exerceri. Deligit ergo quaevis ecclesia sibi tempus certum ad preces publicas, et evangelij praedicationem, nec non sacramentorum celebrationem. Non licet autem cuivis pro suo arbitrio ecclesiae ordinationem hanc convellere. Ac nisi ocium instum concedatur religionis externae exercitio, abstrahuntur certe ab eo negotijs suis homines. (Dies dominica.) Unde videmus in ecclesijs vetustis, non tantum certas fuisse horas in septimana constitutas coetibus, sed ipsam diem dominicam ab ipsis apostolorum temporibus, ijsdem sacroque ocio fuisse consecratam: quod etiam nunc recte propter cultum et charitatem, ab ecclesijs nostris custoditur. (Superstitio.) Observationi Iudaicae et superstitionibus, nihil hic permittimus. Neque enim alteram diem altera sanctiorem esse credimus, neque ocium Deo per se probari existimamus sed et dominicam non sabbatum, libera observatione celebramus.
(Festa Christi et sanctorum.) Praeterea si ecclesiae, pro Christiana libertate, memoriam dominicae nativitatis, circuncisionis, passionis et resurrectionis, ascensionis item in coelum, et missionis sancti spiritus in discipnlos religiose celebrent, maximopere approbamus. Festa vero hominibus, aut divis instituta, non probamus. Et sane pertinent feriae ad tabulam legis primam, et sunt solius Dei: denique habent feriae divis institutae, et a nobis abrogatae, absurda, inutilia, minimeque toleranda plurima. Interim fatemur non inutiliter sanctorum memoriam, suo loco et tempore, in sacris concionibus populo commendari, et omnibus sancta exempla sanctorum imitanda proponi.
(Ieiunium.) Quanto vero gravius accusat Christi ecclesia crapulam, ebrietatem, et omnem libidinem ac intemperantiam, tanto vehementius commendat nobis ieiunium Christianum. Est enim ieiunium aliud nihil, quam abstinentia et temperantia piorum, disciplina item, custodia, et castigatio carnis nostrae, pro necessitate praesenti suscepta, qua humiliamur coram Deo, et carni sua fomenta detrahimus, quo facilius libentiusque spiritui pareat. Proinde non ieiunant, qui istorum nullam rationem habent, sed ieiunare se credunt, si semel in die farciant ventrem, et certo vel praescripto tempore a certis abstineant cibis, existimantes, hoc opere operato se Deo placere, et bonum opus facere. Ieiunium est adminiculum orationis sanctorum ac virtutum omnium. Non placuit Deo, (ut videre est in prophetarum libris,) ieiunium, quo a cibo, non a sceleribus ieiunabant Iudaei.
(Publica et privata ieiunia.) Est autem publicum ieiunium, et privatum. Celebrarunt olim ieiunia publica calamitosis temporibus rebusque ecclesiae affiictis. Abstinebant in universum a cibo ad vesperam usque. Totum autem hoc tempus impendebant precibus sacris cultuique Dei et poenitentiae. Parum haec abfuerunt a luctu: et frequens fit horum mentio in prophetis, praecipue apud Ioelem in cap. 2,12ss. Celebrari debet huiusmodi ieiunium etiam hodie in rebus ecclesiae difficilibus. Privata ieiunia suscipiuntur abs quovis nostrum, prout quisque senserit detrahi spiritui. Hactenus enim fomenta carni detrahit.
(Qualia sint ieiunia.) Omnia ieiunia proficisci debent ex libere, spontaneoque spiritu et vere humiliato, nec composita esse ad plausum vel gratiam hominum consequendam, multo minus eo, ut per ipsa velit homo iustitiam demereri. Ieiunet autem in hunc finem quilibet, ut fomenta carni detrahat, et ferventius Deo inserviat.
(Quadragesima.) Quadragesimale ieiunium vetustatis habet testimonia, sed nulla ex literis apostolicis, ergo non debet, nec potest imponi fidelibus. Certum est, quondam varias fuisse ieiuniorum formas vel consuetudines. Unde Irenaeus scriptor vetustissimus, Quidam, inquit, putant uno tantum die observari debere ieiunium, alij duobus, alij vero pluribus, nonnulli etiam quadraginta diebus. Quae varietas observantiae, non nostris nunc demum temporibus coepit, sed multo ante nos, ex illis, ut opinor, qui non simpliciter, quod ab initio traditum est, tenentes, in alium morem, vel per negligentiam, vel per imperitiam postmodum decidere. Sed et Socrates historicus, Quia lectio nulia, inquit, de hoc invenitur antiqua, puto apostolos hoc singulorum reliquisse sententiae, ut unusquisque operetur, non timore et necessitate, quod bonum est.
(Delectus ciborum.) Iam vero quoad delectum ciborum attinet, in ieiunijs arbitramur omne id detrahendum esse carni, unde redditur ferocior, et quo delectatur impensins, unde existunt fomenta carni, sive pisces sint, sive carnes, sive aromata, delitiaeve aut praestantia vina. Alioqui scimus, creaturas Dei omnes conditas esse in usus et servitia hominum. Omnia, quae condidit Deus, bona sunt et citra delectum, cum timore Dei et iusta moderatione usurpanda (Gen. 2,15s.). Apostolus enim, Omnia, inquit, mundis munda sunt (Tit. 1,15). Item, Omne quod in macello venditur, edite, nihil interrogantes propter conscientiam (1.Cor. 10,25). Idem Apostolus nominat doctrinam eorum, qui iubent abstinere a cibis, doctrinam daemoniorum. Cibos enim creasse Deum ad sumendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem: quod quicquid creavit Deus, bonum sit, et nihil reijciendum, si sumatur cum gratiarum actione, etc. (1.Tim. 4,1ss.). Idem ad Colossen. 2,18ss. reprobat eos, qui nimia abstinentia, sibi comparare volunt existimationem sanctitatis. (Sectae.) Nos itaque in universum reprobamus Tatianos et Encratitas, omnes denique[31] [omnes] Eustachii discipulos, contra quos congregata est Gangrensis synodus.
(Instituenda in pietate pubes.) Dominus veteri suo populo iniunxit, maximam curam [(ut)] impenderent ab infantia recte instituendae iuventuti, adeoque mandavit diserte in lege sua, erudirent et sacramentorum mysteria interpretarentur. Cum autem ex evangelicis et apostolicis literis constet, Deum non minorem rationem habere novi sui populi pubis, cum palam testetur et dicat, Sinite pueros venire ad me, talium enim est regnum coelorum (Marci 10,14), consultissime faciunt ecclesiarum pastores, qui inventutem mature et diligenter catechisant, prima fidei fundamenta iacientes, ac rudimenta religionis nostrae fideliter docentes, explicando Decalogum mandatorum Dei, symbolum item Apostolorum, Orationem quoque dominicam, et sacramentorum rationem, cum alijs eius generis primis principijs, et religionis nostrae capitibus praecipuis. Fidem vero et diligentiam hic suam in adducendis ad Catechismum liberis praestet ecclesia, cupiens et gaudens liberos suos recte iustitui.
(Visitatio infirmorum.) Cum vero nunquam pravioribus tentationibus expositi sint homines, quam dum infirmitatibus exercentur aut aegrotant, morbis cum animi tum corporis fracti, nunquam sane convenit pastores ecclesiarum saluti sui[32] gregis invigilare accuratius, quam in huismodi morbis et infirmitatibus. Visitent ergo mature aegrotantes, vocentur item mature ab aegrotantibus, siquidem res ipsa postulaverit: consolentur autem illos, et in vera fide confirment, muniant denique contra perniciosas satanae suggestiones: instituant item preces apud aegrotantem domesticas, ac si necesse sit, precentur pro aegrotantis salute etiam in coetu publico curentque, quo feliciter ex hoc seculo migret. Papisticam visitationem cum sua illa unctione extrema, diximus supenus, nos non approbare, quod absurda habeat, et a scriptura canonica non approbetur [atque nobis tradatur].
(Sepelire corpora.) Fidelium corpora, ut spiritus sancti templa, et quae in ultimo die recte creduntur resurrectura, iubet scriptura honeste absque superstitione humo mandare, sed et honestam eorum, qui sancte in domino obdormiverunt, mentionem facere, relictisque eorum, ut viduis et pupillis, omnia pietatis officia praestare aliam non docemus pro mortuis curam gerere. Improbamus ergo maxime Cynicos, corpora mortuorum negligentes, aut quam negligentissime contemptissimeque[33] in terram abijcientes, nunquam vel verbum bonum de defunctis facientes, aut relictos ipsorum, ne tantillum quidem curantes. (Cura pro defunctis.) Improbamus rursus nimis et praepostere officiosos in defunctos, qui instar Ethnicorum, suos deplangunt mortuos, (luctum moderatum, quem apostolus 1.Thessal. 4,13 concessit, non vituperamus, inhumanum esse iudicantes, prorsus nihil dolere,) et pro mortuis sacrificant, et preculas certas, non sine precio, demurmurant, huiusmodi suis officijs liberaturi suos illos ex tormentis, quibus a morte immersos, et inde rursus liberari posse, huiusmodi naenijs arbitrantur. (Animi migrantis a corpore status.) Credimus enim fideles recta a morte corporea migrare ad Christum, ideoque viventium suffragijs aut precibus pro defunctis, denique illis suis officijs nihil indigere. Credimus item infideles recta. praecipitari in tartara, ex quibus nullus impijs aperitur, ullis viventium officijs, exitus.
(Purgatorium.) Quod autem quidam tradunt de igne purgatorio, fidei Christianae, Credo remissionem peccatorum, et vitam aeternam purgationique plenae per Christum, et Christi domini hisce sententijs adversatur, Amen amen dico vobis, qui sermonem meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet, sed transivit a morte in vitam (Ioan. 5,24). Item, Qui lotus est, non opus habet, nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus, et vos mundi estis (Ioan. 13,10).
(Spirituum apparitio.) Iam quod traditur de spiritibus vel animabus mortuorum, apparentibus aliquando viventibus, et petentibus ab eis officia, quibus liberentur, deputamus apparitiones eas inter ludibria, artes et deceptiones diaboli, qui ut potest se transfigurare in angelum lucis, ita satagit fidem veram vel evertere, vel in dubium revocare. Dominus in veteri testamento vetuit veritatem sciscitari a mortuis, et ullum cum spiritibus habere commercium (Deut. 18,11). Epuloni vero poenis mancipato, sicut narrat veritas evangelica, negatur ad fratres suos reditus: pronuntiante interim divino oracuio atque dicente, Habent Mosen et prophetas, audiant illos. Si Mosen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent (Luc. 16,29ss.).
(Caeremoniae et ritus.) Veteri populo tradime sunt quondam caeremoniae, ut paedagogia quaedam, ijs qui sub lege veluti sub paedagogo et tutore quodam custodiebantur, sed adveniente Christo liberatore, legeque sublata, fideles sub lege amplius non sumus (Rom. 6,14), disparueruntque caeremoniae: quas in ecclesia Christi adeo retinere aut reparare noluerunt Apostoli, ut aperte sint testati se nullum onus velle imponere ecclesiae (Act. 15,28.10). Proinde Iudaismum videremur reducere aut restituere, si in ecclesia Christi, ad morem veteris ecclesiae, caeremonias, ritusve multiplicaremus. Ideoque minime approbamus eorum sententiam, quibus visum est ecclesiam Christi cohiberi oportere, ceu paedagogia quadam, multis varijsque ritibus. Nam si populo Christiano Apostoli caeremonias vel ritus divinitus traditos imponere noluerunt, quis oro sanae mentis, obtrudet illi adinventiones adinventas humanitus? Quanto magis accedit cumulo rituum in ecclesia, tanto magis detrahitur non tantum libertati Christianae, sed et Christo et eius fidei: dum vulgus ea quaerit in ritibus, quae quaereret in solo Dei filio Iesu Christo per fidem. Sufficiunt itaque pus pauci, moderati, simplices, nec alieni a verbo Dei ritus.
(Impares ritus.) Quod si in ecclesijs dispares inveniuntur ritus, nemo ecclesias existimet ex eo esse dissidentes. Socrates, Impossibile fuerit, inquit, omnes ecclesiarum, quae per civitates et regiones sunt, ritus conscribere. Nulla religio eosdem ritus custodit, etiamsi eandem de illis doctrinam amplectatur. Etenim qui eiusdem sunt fidei, de ritibus inter se dissentiunt. Haec ille. Et nos hodie ritus diversos in celebratione coenae domini et in alijs nonnullis rebus habentes in nostris ecclesijs, in doctrina tamen et fide non dissidemus, neque unitas societasque ecclesiarum nostrarum ea re discinditur. Semper vero ecclesiae in huismodi ritibus, sicut medijs, usae sunt libertate. Id quod nos hodie quoque facimus.
(Media.) At cavendum interim monemus, ne inter media deputentur, ut quidam solent Missam et usum imaginum in templo pro medijs reputare, quae revera non sunt media. Indifferens (dixit ad Augustin. Hieronymus) illud est, quod nec bonum nec malum est, ut sive feceris, sive non feceris, nec iustitiam habeas nec iniustitiam. Proinde cum adiaphora rapiuntur ad fidei confessionem, libera esse desinunt: sicuti Paulus ostendit, licitum esse carnibus vesci[34] si quis non submoneat, idolis esse litatas, alioqui fore illicitas, quod qui his vescitur, iam vescendo, idololatriam approbare videatur (1.Cor. 8,9ss. et 10,25ss.).
(Bona ecclesiae et usus eorum iustus.) Opes habet ecclesia Christi ex munificentia principum ac liberalitate fidelium, qui facultates suas ecclesiae donarunt. Opus enim habet ecclesia facultatibus, et habuit ab antiquo facultates ad res ecclesiae necessarias sustinendas. Ac verus usus opum ecclesiae quondam fuit, et nunc est, conservare doctrinam in scholis, et coetibus sacris, cum universo cultu, ritibus, et aedificio sacro, conservare denique doctores, discipulos atque ministros, cum rebus alijs necessarijs, et imprimis pauperibus iuvandis atque alendis. (Oeconomi.) Deligantur autem viri timentes Deum, prudentes, et in oeconomia insignes, qui legitime bona dispensent ecclesiastica.
(Abusus opum.) Si vero opes ecclesiae per iniuriam temporis, et quorundam audaciam, inscitiam, aut avaritiam, translatae sunt in abusum, reducantur a viris pijs et prudentibus ad sanctum usum. Neque enim connivendum est ad abusum maxime sacrilegum. Docemus itaque reformandas esse scholas et collegia corrupta, in doctrina, in cultu, et in moribus, ordinandamque esse pie, bona fide, atque prudenter, pauperum subventionem.
(Coelibes.) Qui coelitus donum habent coelibatus, ita ut ex corde, vel toto animo, puri sint ac continentes, nec urantur graviter, serviant in ea vocatione domino, donec senserint se divino munere praeditos, et ne efferant se caeteris, sed serviant domino assidue, in simplicitate et humilitate (1.Cor. 7,7ss.). Aptiores autem hi sunt curandis rebus divinis, quam qui privatis familiae negotijs distrahuntur. Quod si adempto rursus dono, ustionem senserint durabilem, meminerint verbi apostolici, Melius est nubere, quam uri.
(Coniugium.) Coniugium enim (incontinentiae medicina et continentia ipsa est) institutum est ab ipso domino Deo, qui ei liberalissime benedixit, ac virum ac foeminam inseparabiliter sibi mutuum adhaerere, et una in summa dilectione concordiaque vivere voluit (Matth. 19,4ss.). Unde scimus Apostolum dixisse, Honorabile est connubium inter omnes et cubile impollutum (Hebr. 13,4). Et iterum, si virgo nupserit, non peccavit (1.Cor. 7,28) (Sectae.) Damnamus ergo polygamiam, et eos qui secundas damnant nuptias.
(Quomodo contrahenda coniugia.) Docemus contrahenda esse coniugia legitime in timore domini, et non contra leges prohibentes aliquot in coniugio gradus, ne incestae fiant nuptiae. Contrahantur cum consensu parentum, aut qui sunt loco parentum, ac in illum maxime finem, ad quem dominus coniugia instituit, et confirmentur publice in templo cum precatione et benedictione. Colantur denique sancte, cum maxima coningum fide, pietate et dilectione, nec non puritate. Caveantur itaque rixae, dissidia, libidines et adulteria. (Forum matrimoniale.) Constituantur legitima in ecclesi iudicia, et iudices sancti, qui tueantur coniugia, et omnem impudicitiam impudentiamque coerceant, et apud quos controversiae matrimoniales transigantur.
(Educatio liberorum.) Educentur quoque liberi a parentibus in timore domini provideant item parentes liberis, memores apostolicae sententiae, Qui suis non prospicit, fidem abnegavit, et infideli est deterior (1.Tim. 5,8). Imprimus autem doceant suos, quibus sese alant, artes honestas, abstrahant ab otio, et veram in his omnibus fiduciam in Deum inserant, ne diffidentia aut securitate nimia aut avaritia foeda diffluant, nec ad ullum fructum perveniant.
Estque certissimum opera illa, quae in vero fide fiunt a parentibus, per coniugij officia et oeconomiam, esse coram Deo, sancta et vere bona opera, et placere haeo Deo, non minus quam preces, ieiunia, atque eleemosynas. Sic enim docuit et Apostolus in epistolis suis, praecipue vero ad Timoth. et Titum. Numeramus autem cum eodem Apostolo, inter dogmata satanica illorum doctrinam, qui matrimonium prohibent, aut palam vituperant, vel oblique perstringunt, quasi non sanctum vel mundum sit.
Execramur autem coelibatum immundum, libidines et fornicationes tectas et apertas hypocritarum simulantium continentiam, cum omnium sint incontinentissimi. Hos omnes iudicabit Deus. Divitias, et divites? si pij sint, et recte utantur divitijs, non reprobamus. Reprobamus autem sectam Apostolicorum, etc.
(Magistratus a Deo.) Magistratus omnis generis ab ipso Deo est institutus ad generis humani pacem ac tranquillitatem, ac ita, ut primum in mundo locum obtineat. Si hic sit adversarius ecclesiae, et impedire et obturbare potest plurimum. Si autem sit amicus, adeoque membrum ecclesiae, utilissimum excelientissimumque membrum est [(ecclesiae)], quod ei permultum prodesse, eam denique peroptime iuvare potest.
(Officium magistratus.) Eius officium praecipuum est, pacem et tranquillitatem publicam procurare et conservare. Quod sane nunquam fecerit felicius, quam cum fuerit vere timens Dei ac religiosus, qui vi delicet ad exemplum sanctissimorum regum principumque populi domini, veritatis praedicationem, et fidem synceram promoverit, mendacia et superstitionem omnem cum omni impietate et idololatria exciderit, ecclesiamque Dei defenderit. Equidem docemus religionis curam, imprimis pertinere ad magistratum sanctum.
Teneat ergo ipse in manibus verbum Dei, et ne huic contrarium doceatur, procuret, bonis item legibus ad verbum Dei compositis moderetur populum sibi a Deo creditum, eundemque in disciplina, officio, obedientiaque contineat. Iudicia exerceat iuste iudicaudo ne respiciat personam, aut munera accipiat: viduas, pupillos, et afflictos asserat: iniustos, impostores et violentos coerceat atque adeo et excindat. Neque enim frustra accepit a Deo gladium (Rom. 13,4). Stringat ergo hunc Dei gladium in omnes maleficos, seditiosos, latrones vel homicidas, oppressores, blasphemos, periuros, et in omnes eos, quos Deus punire ac etiam caedere iussit. Coerceat et haereticos (qui vere haeretici sunt) incorrigibiles, Dei maiestatem blasphemare, et ecclesiam Dei conturbare, adeoque perdere non desinentes. (Bellum.) Quod si necesse sit etiam bello populi conservare salutem, bellum, in nomine domini, suscipiat, modo prius pacem modis omnibus quaesierit, nec aliter nisi bello suos servare possit. Et dum haec ex fide facit magistratus, illis ipsis operibus ut vere bonis, Deo inservit, ac benedictionem a domino accipit. Damnamus Anabaptistas, qui ut Christianum negant fungi posse officio magistratus, ita etiam negant quenquam a magistratu iuste occidi, aut magistratum bellum gerere posse, aut iuramenta magistratui praestanda esse, etc.
(Subditorum officium.) Sicut enim Deus salutem populi sui operari vult per magistratum, quem mundo veluti patrem dedit: ita subditi omnes hoc Dei beneficium in magistratu agnoscere iubentur. Honorent ergo et revereantur magistratum, tanquam Dei ministrum: ament eum, faveant ei, et orent pro illo tanquam pro patre: obediant item omnibus eius instis et aequis mandatis: denique pendant vectigalia atque tributa, et quae alia huius generis debita sunt, fideliter atque libenter: et si salus publica patriaeve et iustitia requirat, et magistratus ex necessitate bellum suscipiat,. deponant etiam vitam et fundant sanguinem pro salute publica magistratusque, et quidem in Dei nomine, libenter, fortiter et alacriter. Qui enim magistratul se opponit, iram Dei gravem in se provocat.
(Sectae et seditiones.) Damnamus itaque omnes magistratus contemptores, rebelles, reipub. hostes, et seditiosos nebulones, denique omnes quotquot officia debita praestare, vel palam, vel arte renuunt.
Oramus Deum patrem nostrum in coelis clementiss. ut principibus populi, nobis quoque et universo populo suo, benedicat, per Iesum Christum dominum et Servatorem nostrum unicum: cui laus et gloria ac gratiarum actio, in secula seculorum, Amen.
[1]So alle Ausgaben. Dagegen lesen beide Zürcher Handschriften "Nam".
[2]So nach Mss. Alle lat. Ausgaben haben das falsche "Novatiani".
[3]So Mss. Ausgaben "tolleretur".
[4]So Mss 3 Ausgaben: "testificatur."
[5]Der in Klammern eingeschlossene Zusatz wurde laut den ,,post libellum impressum subnotata" von Bullinger selbst nach dem ersten Druck beigefügt.
[6]Die Ausgaben bieten fälschlich "rectam".
[7]cfr. p. 179,46f.
[8]cf. p.179,46f.
[9]So ist wohl das hier angeführte Citat "Cor.7" zu korrigieren, vgl. XIV fine.
[10]So (oder "inque saecula"?) in dem allerdings etwas zweifelhaften Manuskript. Fest steht aber, dass das "inquam sanctum" der Ausgaben dem Manuskript nicht entspricht.
[11]Mss: "sicut... amittit".
[12]Die Ausgaben: "spiritum".
[13]Die Ausgaben: "aperuit".
[14]Die Ausgaben: "multi admiranda garriunt".
[15]Die Ausgaben: "recipit".
[16]Mscrpt. hat percipiunt.
[17]Die Ausgaben: "pereunte" mit vorangehendem Komma.
[18]Die Ausgaben "infirmitatis".
[19]Die Ausgaben: "fidelibus".
[20]Die Ausgaben: "facit".
[21]Die Ausgaben: "interim".
[22]In den Ausgaben veränderte Struktur: ,,cumque etiam illustriora sint, et majorem . . . excitent fidem, insequitur etiam uberior spiritus copia".
[23]Ausgaben: ,,quicunque signis exterius participent, etiam interius gratiae rebusque significatis, participes sint".
[24]Die Ausgaben statt sumentibus: "etiam".
[25]Handschriften: ,,pascit et potat nos sua carne et suo sanguine."
[26]Im Manuscript abweichend wie S. 210
[27]Ms.: "et non".
[28]Vgl. S.210
[29]Ms.: "abrogatas".
[30]Ausgaben: "et".
[31]Manuscript: "Encratitas omnes, denique omnes" etc.
[32]So erst die Ausgabe von 1568. Beide Manuscripte und die Editio princeps haben ,,suae".
[33]Ms.: "contemptimque"
[34]Ms.: ,,carnes licitas esse vesci".